Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Cluentio

IntraText CT - Text

  • LXV
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXV. 182. Post triennum igitur agitata denuo quaestio de viri morte habebatur. Et de quibus servis habebatur? Nova, credo, res obiecta, novi quidam homines in suspicionem vocati sunt. De Stratone et de Nicostrato. Quid? Romae quaesitum de istis hominibus non erat? Itane tandem? Mulier iam non morbo, sed scelere furiosa, cum quaestionem habuisset Romae, cum de T. Anni, L. Rutili, P. Saturi, ceterorum honestissimorum virorum sententia constitutum esset satis quaesitum videri, eadem de re triennio post, isdem de hominibus, nullo adhibito non dicam viro, ne colonum forte adfuisse dicatis, sed bono viro, in filii caput quaestionem habere conata est? 183. An hoc dicitis (mihi enim venit in mentem quid dici possit, tametsi ab hoc non esse hoc dictum mementote), cum haberetur de furto quaestio, Stratonem aliquid de veneno esse confessum? Hoc uno modo, iudices, saepe multorum improbitate depressa veritas emergit et innocentiae defensio interclusa respirat, quod aut ii qui ad fraudem callidi sunt non tantum audent quantum excogitant, aut ii quorum eminet audacia atque proiecta est a consiliis malitiae deseruntur. Quod si aut confidens astutia aut callida esset audacia, vix ullo eis obsisti modo posset. Utrum furtum factum non est? at nihil clarius Larini. An ad Stratonem suspicio non pertinuit? at is et ex serrula insimulatus et a puero conscio est indicatus. An id actum non est in quaerendo? quae fuit igitur alia causa quaerendi? An, id quod vobis dicendum est et quod tum Sassia dictitavit: cum de furto quaereretur, tum Stratonem isdem in tormentis dixisse de veneno? 184. En hoc illud est quod ante dixi: mulier abundat audacia, consilio et ratione deficitur. Nam tabellae quaestionis plures proferuntur, quae recitatae vobisque editae sunt, illae ipsae quas tum obsignatas esse dixit; in quibus tabellis de furto nulla littera invenitur. Non venit in mentem primum orationem Stratonis conscribere de furto, post aliquod dictum adiungere de veneno, quod non percontatione quaesitum, sed per dolorem expressum videretur. Quaestio de furto est; veneni iam suspicio superiore quaestione sublata; quod ipsum haec eadem mulier iudicarat, quae ut Romae de amicorum sententia statuerat satis esse quaesitum, postea per triennium maxime ex omnibus servis Stratonem illum dilexerat, in honore habuerat, commodis omnibus adfecerat. 185. Cum igitur de furto quaereretur, et eo furto quod ille sine controversia fecerat, tum ille de eo quod quaerebatur verbum nullum fecit? De veneno statim dixit, de furto si non eo loco quo debuit, ne in extrema quidem aut media aut aliqua denique parte quaestionis verbum fecit ullum?


Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License