LXVI. Iam videtis illam
nefariam mulierem, iudices, eadem manu qua, si detur potestas, interficere
filium cupiat, hanc fictam quaestionem conscripsisse. Atque
istam ipsam quaestionem dicite qui obsignarit unum aliquem nominatim: neminem
reperietis, nisi forte eius modi hominem quem ego proferri malim quam neminem
nominari. 186. Quid ais, T. Acci? tu periculum capitis, tu indicium sceleris, tu fortunas alterius
litteris conscriptas in iudicium adferas, neque earum auctorem litterarum neque
obsignatorem neque testem ullum nominabis? et quam tu pestem
innocentissimo filio de matris sinu deprompseris, hanc hi tales viri
comprobabunt? Esto, in tabellis nihil est auctoritatis: quid,
ipsa quaestio iudicibus, quid, amicis hospitibusque Oppianici, quos adhibuerat
antea, quid, huic tandem ipsi tempori cur non servata est? Quid
istis hominibus factum est, Stratone et Nicostrato? 187.
Quaero abs te, Oppianice, servo tuo Nicostrato quid factum esse dicas; quem tu,
cum hunc brevi tempore accusaturus esses, Romam deducere, dare potestatem
indicandi, incolumem denique servare quaestioni, servare his iudicibus, servare
huic tempori debuisti. Nam Stratonem quidem, iudices, in
crucem esse actum exsecta scitote lingua; quod nemo Larinatium est qui nesciat.
Timuit mulier amens non suam conscientiam, non odium
municipum, non famam omnium, sed quasi non omnes eius sceleris testes essent
futuri, sic metuit ne condemnaretur extrema servuli voce morientis.
188. Quod hoc
portentum, di immortales! quod tantum monstrum in
ullis locis, quod tam infestum scelus et immane aut unde natum esse dicamus? Iam enim videtis profecto, iudices, non sine necessariis me ac
maximis causis principio orationis meae de matre dixisse. Nihil est enim mali, nihil sceleris quod illa non ab initio
filio voluerit, optaverit, cogitaverit, effecerit. Mitto
illam primam libidinis iniuriam, mitto nefarias generi nuptias, mitto
cupiditate matris expulsam ex matrimonio filiam, quae nondum ad huiusce vitae
periculum, sed ad commune familiae dedecus pertinebant; nihil de alteris
Oppianici nuptiis queror, quarum illa cum obsides filios ab eo mortuos
accepisset, tum denique in familiae luctum atque in privignorum funus nupsit;
praetereo quod A. Aurium, cuius illa quondam socrus, paulo ante uxor fuisset,
cum Oppianici esse opera proscriptum occisumque cognosset, eam sibi domum
sedemque delegit in qua cotidie superioris viri mortis indicia et spolia
fortunarum videret. 189. Illud
primum queror, de illo scelere quod nunc denique patefactum est, Fabriciani
veneni. Quod iam tum recens suspiciosum ceteris,
huic incredibile, nunc vero apertum iam omnibus ac manifestum videtur: non est
profecto de illo veneno celata mater. Nihil
est ab Oppianico sine consilio mulieris cogitatum; quod si esset, certe postea,
deprehensa re, non illa ut a viro improbo discessisset, sed ut a crudelissimo
hoste fugisset domumque illam in perpetuum scelerum omnium adfluentem
reliquisset. 190. Non modo id non
fecit, sed ab illo tempore nullum locum praetermisit in quo non strueret
insidias aliquas ac dies omnes atque noctes tota mente mater de pernicie filii
cogitaret. Quae
primum ut illum confirmaret Oppianicum accusatorem filio suo, donis, muneribus,
collocatione filiae, spe hereditatis obstrinxit
|