LXVII.
Ita quod apud ceteros novis inter propinquos susceptis
inimicitiis saepe fieri divortia atque adfinitatum discidia videmus, haec
mulier satis firmum accusatorem filio suo fore neminem putavit, nisi qui in
matrimonium sororem eius antea duxisset. Ceteri novis
adfinitatibus adducti veteres inimicitias saepe deponunt: illa sibi ad
confirmandas inimicitias adfinitatis coniunctionem pignori fore putavit. 191. Neque in eo solum diligens fuit ut accusatorem
filio suo compararet, sed etiam cogitavit quibus eum rebus armaret. Hinc enim illae sollicitationes servorum et minis et promissis, hinc
illae infinitae crudelissimaeque de morte Oppianici quaestiones; quibus finem
aliquando non mulieris modus, sed amicorum auctoritas fecit. Ab
eodem scelere illae triennio post habitae Larini quaestiones; eiusdem amentiae
falsae conscriptiones quaestionum; ex eodem furore etiam illa conscelerata
exsectio linguae; totius denique huius ab illa est et inventa et adornata
comparatio criminis. 192. Atque his rebus cum instructum
accusatorem filio suo Romam misisset, ipsa paulisper conquirendorum et conducendorum
testium causa Larini est commorata; postea autem quam appropinquare huius
iudicium ei nuntiatum est, confestim huc advolavit, ne aut accusatoribus
diligentia aut pecunia testibus deesset, aut ne forte mater hoc sibi
optatissimum spectaculum huius sordium atque luctus et tanti squaloris
amitteret.
|