LXVIII. Iam vero
quod iter Romam eius mulieris fuisse existimatis? quod ego propter
vicinitatem Aquinatium et Fabraternorum ex multis audivi et comperi; quos
concursus in his oppidis, quantos et virorum et mulierum gemitus esse factos? Mulierem quandam Larino adesse,
atque illam usque a mari supero Romam proficisci cum magno comitatu et pecunia,
quo facilius circumvenire iudicio capitis atque opprimere filium possit! 193. Nemo erat illorum, paene dicam, quin
expiandum illum locum esse arbitraretur, quacumque illa iter fecisset; nemo
quin terram ipsam violari, quae mater est omnium, vestigiis consceleratae
matris putaret. Itaque nullo in oppido consistendi
potestas ei fuit, nemo ex tot hospitibus inventus est qui non contagionem
aspectus fugeret: nocti se potius ac solitudini quam ulli aut urbi aut hospiti
committebat. 194. Nunc vero quid
agat, quid moliatur, quid denique cotidie cogitet quem ignorare nostrum putat? Quos appellarit, quibus pecuniam promiserit, quorum fidem pretio
labefactere conata sit tenemus. Quin
etiam nocturna sacrificia, quae putat occultiora esse, sceleratasque eius
preces et nefaria vota cognovimus; quibus illa etiam deos immortales de suo
scelere testatur neque intellegit pietate et religione et iustis precibus
deorum mentes, non contaminata superstitione neque ad scelus perficiendum
caesis hostiis posse placari. Cuius ego furorem atque crudelitatem deos immortales a suis aris
atque templis aspernatos esse confido.
|