LXIX.
195. Vos iudices, quos huic A. Cluentio quosdam
alios deos ad omne vitae tempus fortuna esse voluit, huius importunitatem
matris a filii capite depellite. Multi saepe in iudicando peccata
liberum parentum misericordiae concesserunt: vos ne huius honestissime actam
vitam matris crudelitati condonetis rogamus, praesertim cum ex altera parte
totum municipium videre possitis. Omnes scitote, iudices, –
incredibile dictu est, sed a me verissime dicetur – omnes Larinates, qui
valuerunt, venisse Romam, ut hunc studio frequentiaque sua quantum possent in
tanto eius periculo sublevarent. Pueris illud hoc tempore et
mulieribus oppidum scitote esse traditum, idque in praesentia [communi Italiae pace]
in domesticis copiis esse totum. Quos tamen ipsos aeque, et
eos quos praesentes videtis, huius exspectatio iudicii dies noctesque
sollicitat. 196. Non illi vos de unius
municipis fortunis arbitrantur, sed de totius municipii statu, dignitate,
commodisque omnibus sententias esse laturos. Summa est enim,
iudices, hominis in communem municipii rem diligentia, in singulos municipes
benignitas, in omnes homines iustitia et fides. Praeterea
nobilitatem illam inter suos locumque a maioribus traditum sic tuetur ut
maiorum gravitatem, constantiam, gratiam, liberalitatem adsequatur. Itaque eis eum verbis publice laudant ut non solum testimonium suum
iudiciumque significent, verum etiam curam animi ac dolorem. Quae
dum laudatio recitatur, vos, quaeso, qui eam detulistis, adsurgite.
197. Ex lacrimis horum,
iudices, existimare potestis omnes haec decuriones decrevisse lacrimantes. Age vero, vicinorum quantum studium, quam incredibilis
benevolentia, quanta cura est! Non
illi in libellis laudationem decretam miserunt, sed homines honestissimos, quos
nossemus omnes, huc frequentes adesse et hunc praesentes laudare voluerunt. Adsunt Frentani, homines nobilissimi, Marrucini item pari
dignitate; Teano Apulo atque Luceria equites Romanos, homines honestissimos,
laudatores videtis; Boviano totoque ex Samnio cum laudationes honestissimae
missae sunt tum homines amplissimi nobilissimique venerunt. 198. Iam qui in agro Larinati praedia, qui
negotia, qui res pecuarias habent, honesti homines et summo splendore praediti,
difficile dictu est quam sint solliciti, quam laborent. Non multi mihi ab uno sic diligi
videntur, ut hic ab eis universis.
|