LXX. Quam doleo abesse ab huius iudicio L.
Volusienum, summo splendore hominem ac virtute praeditum! Vellem praesentem possem P. Helvidium Rufum, equitem Romanum
omnium ornatissimum, nominare! qui
cum huius causa dies noctesque vigilaret et cum me hanc causam doceret, in
morbum gravem periculosumque incidit; in quo tamen non minus de capite huius
quam de sua vita laborat. Cn.
Tudici senatoris, viri optimi et honestissimi, par studium ex testimonio et
laudatione cognoscetis. Eadem spe, sed maiore
verecundia de te, P. Volumni, quoniam iudex es in A. Cluentium, dicimus; et, ne
longum sit, omnium vicinorum summam esse in hunc benevolentiam confirmamus. 199. Horum omnium studium, curam, diligentiam,
meumque una laborem, qui totam hanc causam vetere instituto solus peroravi,
vestramque simul, iudices, aequitatem et mansuetudinem una mater oppugnat. At quae mater? Quam
caecam crudelitate et scelere ferri videtis; cuius cupiditatem nulla umquam
turpitudo retardavit; quae vitiis animi in deterrimas partes iura hominum
convertit omnia; cuius ea stultitia est ut eam nemo hominem, ea vis ut nemo
feminam, ea crudelitas ut nemo matrem appellare possit. Atque etiam nomina necessitudinum, non solum naturae nomen et
iura mutavit, – uxor generi, noverca filii, filiae pelex; eo iam denique
adducta est ut sibi praeter formam nihil ad similitudinem hominis reservarit.
200. Qua re, iudices,
si scelus odistis, prohibete aditum matris a filii sanguine, date parenti hunc
incredibilem dolorem ex salute, ex victoria liberum; patimini matrem, ne orbata
filio laetetur, victam potius vestra aequitate discedere. Sin autem, id quod vestra natura postulat, pudorem, veritatem,
virtutemque diligitis, levate hunc aliquando supplicem vestrum, iudices, tot
annos in falsa invidia periculisque versatum, qui nunc primum post illam flammam
aliorum facto et cupiditate excitatam spe vestrae aequitatis erigere animum et
paulum respirare a metu coepit, cui posita sunt in vobis omnia, quem servatum
esse plurimi cupiunt, servare soli vos potestis. 201. Orat vos Habitus,
iudices, et flens obsecrat, ne se invidiae, quae in iudiciis valere non debet,
ne matri, cuius vota et preces a vestris mentibus repudiare debetis, ne
Oppianico, homini nefario, condemnato iam et mortuo, condonetis
|