LXXI.
Quod si qua calamitas
hunc in hoc iudicio adflixerit innocentem, ne iste miser, si, id quod difficile
factu est, in vita remanebit, saepe et multum queretur deprehensum esse illud
quondam Fabricianum venenum. Quod
si tum indicatum non esset, non huic aerumnosissimo venenum illud fuisset, sed
multorum medicamentum laborum; postremo etiam fortasse mater exsequias illius
funeris prosecuta mortem se filii lugere simulasset. Nunc vero quid erit profectum nisi ut huius ex mediis mortis
insidiis vita ad luctum conservata, mors sepulcro patris privata esse videatur?
202. Satis diu fuit in miseriis, iudices, satis multos annos ex invidia
laboravit. Nemo huic tam iniquus praeter parentem
fuit cuius non animum iam expletum esse putemus. Vos, qui aequi estis omnibus, qui, ut
quisque crudelissime oppugnatur, eum lenissime sublevatis, conservate A.
Cluentium; restituite incolumem municipio; amicis, vicinis, hospitibus, quorum
studia videtis, reddite; vobis in perpetuum liberisque vestris obstringite. Vestrum est hoc, iudices,
vestrae dignitatis, vestrae clementiae; recte hoc repetitur a vobis, ut virum
optimum atque innocentissimum plurimisque mortalibus carissimum atque
iucundissimum his aliquando calamitatibus liberetis, ut omnes intellegant in
contionibus esse invidiae locum, in iudiciis veritati.
|