Litterae Pompei et Hypsaei.
Satisne vobis coarguere his auctoribus
dissolutam Graecorum consuetudinem licentiamque impudentem videmur? Nisi forte
qui Cn. Pompeium, qui praesentem, qui nullo impellente fallebant, eos urgente
Laelio in absentem et in L. Flaccum aut timidos fuisse aut religiosos putamus. [21] Sed fuerint incorruptae litterae domi; nunc
vero quam habere auctoritatem aut quam fidem possunt? Triduo lex ad praetorem
deferri, iudicum signis obsignari iubet; tricesimo die vix deferuntur. Ne
corrumpi tabulae facile possint, idcirco lex obsignatas in publico poni voluit;
at obsignantur corruptae. Quid refert igitur tanto post ad iudices deferantur,
an omnino non deferantur? Quid? si testium studium cum accusatore sociatum est,
tamenne isti testes habebuntur? Vbi est igitur illa exspectatio quae versari in
iudiciis solet? Nam antea, cum dixerat accusator acriter et vehementer, cumque
defensor suppliciter demisseque responderat, tertius ille erat exspectatus
locus testium, qui aut sine ullo studio dicebant aut cum dissimulatione aliqua
cupiditatis. Hoc vero quid est? [22] Vna
sedent, ex accusatorum subselliis surgunt, non dissimulant, non verentur. De
subselliis queror? una ex domo prodeunt; si verbo titubaverint, quo revertantur
non habebunt. An quisquam esse testis potest quem accusator sine cura
interroget nec metuat ne sibi aliquid quod ipse nolit respondeat? Vbi est
igitur illa laus oratoris quae vel in accusatore antea vel in patrono spectari
solebat: 'bene testem interrogavit; callide accessit, reprehendit; quo voluit
adduxit; convicit et elinguem reddidit?' [23]
Quid tu istum roges, Laeli, qui, prius quam hoc 'Te rogo' dixeris, plura etiam
effundet quam tu ei domi ante praescripseris? Quid ego autem defensor rogem?
Nam aut oratio testium refelli solet aut vita laedi. Qua disputatione orationem
refellam eius qui dicit: 'dedimus,' nihil amplius? In hominem dicendum est
igitur, cum oratio argumentationem non habet. Quid dicam in ignotum? Querendum
est ergo et deplorandum, id quod iam dudum facio, de omni accusationis
iniquitate, primum de communi genere testium; dicit enim natio minime in
testimoniis dicendis religiosa. Propius accedo; nego esse ista testimonia quae
tu psephismata appellas, sed fremitum egentium et motum quendam temerarium
Graeculae contionis. Intrabo etiam magis. Qui gessit non adest, qui numerasse
dicitur non est deductus; privatae litterae nullae proferuntur, publicae
retentae sunt in accusatorum potestate; summa est in testibus; hi vivunt cum
inimicis, adsunt cum adversariis, habitant cum accusatoribus. [24]
Vtrum hic tandem disceptationem et cognitionem veritatis, an innocentiae labem
aliquam aut ruinam fore putatis? Multa enim sunt eius modi, iudices, ut, etiam
si in homine ipso de quo agitur neglegenda sint, tamen in condicione atque in
exemplo pertimescenda videantur.
Si quem infimo loco natum, nullo
splendore vitae, nulla commendatione famae defenderem, tamen civem a civibus
communis humanitatis iure ac misericordia deprecarer, ne ignotis testibus, ne
incitatis, ne accusatoris consessoribus, convivis, contubernalibus, ne
hominibus levitate Graecis, crudelitate barbaris civem ac supplicem vestrum
dederetis, ne periculosam imitationem exempli reliquis in posterum proderetis. [25] Sed cum L. Flacci res agatur, qua ex familia
qui primus consul factus est primus in hac civitate consul fuit, cuius virtute
regibus exterminatis libertas in re publica constituta est, quae usque ad hoc
tempus honoribus, imperiis, rerum gestarum gloria continuata permansit, cumque
ab hac perenni contestataque virtute maiorum non modo non degeneraverit L.
Flaccus sed, quam maxime florere in generis sui gloria viderat, laudem patriae
in libertatem vindicandae praetor adamarit, in hoc ego reo ne quod perniciosum exemplum
prodatur pertimescam, in quo, etiam si quid errasset, omnes boni conivendum
esse arbitrarentur? [26] Quod quidem ego non
modo non postulo, sed contra, iudices, vos oro et obtestor ut totam causam quam
maxime intentis oculis, ut aiunt, acerrime contemplemini. Nihil religione
testatum, nihil veritate fundatum, nihil dolore expressum, contraque omnia
corrupta libidine, iracundia, studio, pretio, periurio reperientur.
[27] Etenim iam
universa istorum cognita cupiditate accedam ad singulas querelas
criminationesque Graecorum. Classis nomine pecuniam civitatibus imperatam
queruntur. Quod nos factum, iudices, confitemur. Sed si hoc crimen est, aut in
eo est quod non licuerit imperare, aut in eo quod non opus fuerit navibus, aut
in eo quod nulla hoc praetore classis navigarit. Licuisse ut intellegas,
cognosce quid me consule senatus decreverit, cum quidem nihil a superioribus
continuorum annorum decretis discesserit.
|