Senatvs consvltvm.
Proximum est ergo ut opus fuerit classe
necne quaeramus. Vtrum igitur hoc Graeci statuent aut ullae exterae nationes,
an nostri praetores, nostri duces, nostri imperatores? Equidem existimo in eius
modi regione atque provincia quae mari cincta, portibus distincta, insulis
circumdata esset, non solum praesidi sed etiam ornandi imperi causa navigandum
fuisse. [28] Haec enim ratio ac magnitudo
animorum in maioribus nostris fuit ut, cum in privatis rebus suisque sumptibus
minimo contenti tenuissimo cultu viverent, in imperio atque in publica
dignitate omnia ad gloriam splendoremque revocarent. Quaeritur enim in re
domestica continentiae laus, in publica dignitatis. Quod si etiam praesidi
causa classem habuit, quis erit tam iniquus qui reprehendat? 'Nulli erant
praedones.' Quid? nullos fore quis praestare poterat? 'Minuis,' inquit,
'gloriam Pompei.' Immo tu auges molestiam. [29]
Ille enim classis praedonum, urbis, portus, receptacula sustulit, pacem
maritimam summa virtute atque incredibili celeritate confecit; illud vero neque
suscepit neque suscipere debuit ut, si qua uspiam navicula praedonum
apparuisset, accusandus videretur. Itaque ipse in Asia, cum omnia iam bella
terra marique confecisset, classem tamen isdem istis civitatibus imperavit.
Quod si tum statuit opus esse cum ipsius praesentis nomine tuta omnia et pacata
esse poterant, quid, cum ille decessisset, Flacco existimatis statuendum et
faciendum fuisse? [30] Quid? nos hic nonne ipso
Pompeio auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis in Italia
navigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus in Asia remiges imperabat, nos
hic in mare superum et inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? Quid?
postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus pecunia in classem est
erogata? Quid? hoc omni tempore equites in ora maritima non fuerunt? Illa enim
est gloria divina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi bellum
maritimum gerendum datum est toto mari dispersi vagabantur redactos esse omnis
in <populi Romani> potestatem, deinde Syriam esse nostram, Ciliciam
teneri, Cyprum per Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli
virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil quo revertantur,
omnis sinus, promunturia, litora, insulas, urbis maritimas claustris imperi
nostri contineri. [31] Quod si Flacco praetore
nemo in mari praedo fuisset, tamen huius diligentia reprehendenda non esset.
Idcirco enim quod hic classem habuisset, existimarem non fuisse. Quid? si L.
Eppi, L. Agri, C. Cesti, equitum Romanorum, huius etiam clarissimi viri, Cn.
Domiti, qui in Asia tum legatus fuit, testimonio doceo eo ipso tempore quo tu
negas classem habendam fuisse, compluris a praedonibus esse captos, tamen
Flacci consilium in remigibus imperandis reprehendetur? Quid si etiam occisus
est a piratis Adramytenus homo nobilis, cuius est fere nobis omnibus nomen
auditum, Atyanas pugil Olympionices? hoc est apud Graecos, quoniam de eorum
gravitate dicimus, prope maius et gloriosius quam Romae triumphasse. 'At
neminem cepisti.' Quam multi orae maritimae clarissimi viri praefuerunt qui,
cum praedonem nullum cepissent, mare tamen tutum praestiterunt! Casus est enim
in capiendo, locus, ventus, occasio; defendendi facilis est cautio, non solum
latibulis occultorum locorum sed etiam tempestatum moderatione et conversione. [32] Reliquum est ut quaeratur utrum ista classis
cursu et remis, an sumptu tantum et litteris navigarit. Num id igitur negari
potest, cuius rei cuncta testis est Asia, bipertito classem distributam fuisse,
ut una pars supra Ephesum, altera infra Ephesum navigaret? Hac classe M.
Crassus, vir amplissimus, ab Aeno in Asiam, his navibus Flaccus ex Asia in
Macedoniam navigavit. In quo igitur praetoris est diligentia requirenda? in
numero navium et in discriptione aequabili sumptus? Dimidium eius quo Pompeius
erat usus imperavit; num potuit parcius? Discripsit autem pecuniam ad Pompei
rationem, quae fuit accommodata L. Sullae discriptioni. Qui cum <in>
omnis Asiae civitates pro portione pecuniam discripsisset, illam rationem in
imperando sumptu et Pompeius et Flaccus secutus est. Neque est adhuc tamen ea
summa completa. [33] 'Non refert.' Vero; quid
lucretur? Cum enim onus imperatae pecuniae suscipit, id quod tu crimen esse vis
confitetur. Qui igitur probari potest in ea pecunia non referenda crimen sibi
ipsum facere in qua crimen esset nullum, si referret? At enim negas fratrem
meum, qui L. Flacco successerit, pecuniam ullam in remiges imperasse. Equidem
omni fratris mei laude delector, sed aliis magis gravioribus atque maioribus.
Aliud quiddam statuit, aliud vidit; existimavit, quocumque tempore auditum quid
esset de praedonibus, quam vellet subito classem se comparaturum. Denique hoc
primus frater meus in Asia fecit ut hoc sumptu remigum civitates levaret;
crimen autem tum videri solet cum aliquis sumptus instituit eos qui antea non
erant instituti, non cum successor aliquid immutat de institutis priorum.
Flaccus quid alii postea facturi essent scire non poterat, quid fecissent
videbat.
[34] Sed, quoniam de
communi totius Asiae crimine est dictum, adgrediar iam ad singulas civitates;
ex quibus sit sane nobis prima civitas Acmonensis. Citat praeco voce maxima
legatos Acmonensis. Procedit unus Asclepiades. Prodeant <ceteri>. Etiamne
praeconem mentiri coegisti? Est enim, credo, is vir iste ut civitatis nomen sua
auctoritate sustineat, damnatus turpissimis iudiciis domi, notatus litteris
publicis; cuius de probris, adulteriis ac stupris exstant Acmonensium litterae,
quas ego non solum propter longitudinem sed etiam propter turpissimam
obscenitatem verborum praetereundas puto. Dixit publice data drachmarum ccvi.
Dixit tantum, nihil ostendit, nihil protulit; sed adiunxit, id quod certe,
quoniam erat domesticum, docere debuit, se privatim drachmarum ccvi dedisse.
Quantum sibi ablatum homo impudentissimus dicit, tantum numquam est ausus ut
haberet optare. [35] Ab A. Sextilio dicit se
dedisse et a suis fratribus. Potuit dare Sextilius; nam fratres quidem
consortes sunt mendicitatis. Audiamus igitur Sextilium; fratres denique ipsi
prodeant; quam volent impudenter mentiantur et, quod numquam habuerint, dedisse
se dicant; tamen aliquid fortasse coram producti dicent in quo reprehendantur.
'Non deduxi,' inquit, 'Sextilium.' Cedo tabulas. 'Non deportavi.' Fratres
saltem exhibe. 'Non denuntiavi.' Quod ergo unus Asclepiades fortuna egens, vita
turpis, existimatione damnatus impudentia atque audacia fretus sine tabulis,
sine auctore iecerit, id nos quasi crimen aut testimonium pertimescamus? [36] Idem laudationem quam nos ab Acmonensibus
Flacco datam proferebamus falsam esse dicebat. Cuius quidem laudationis iactura
exoptanda nobis fuit. Nam ut signum publicum inspexit praeclarus iste auctor
suae civitatis, solere suos civis ceterosque Graecos ex tempore quod opus sit
obsignare dixit. Tu vero tibi habeto istam laudationem; nec enim Acmonensium
testimonio Flacci vita et dignitas nititur. Das enim mihi quod haec causa maxime
postulat, nullam gravitatem, nullam constantiam, nullum firmum in Graecis
hominibus consilium, nullam denique esse testimoni fidem. Nisi vero hactenus
ista formula testimoni atque orationis tuae describi ac distingui potest ut
Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti per se
agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti
nihil temporis causa scripsisse aut obsignasse videantur.
[37] Equidem in minimis
rebus saepe res magnas vidi, iudices, deprehendi ac teneri, ut in hoc
Asclepiade. Haec quae est a nobis prolata laudatio obsignata erat creta illa
Asiatica quae fere est omnibus nota nobis, qua utuntur omnes non modo in
publicis sed etiam in privatis litteris quas cotidie videmus mitti a
publicanis, saepe uni cuique nostrum. Neque enim testis ipse signo inspecto
falsum nos proferre dixit, sed levitatem totius Asiae protulit, de qua nos et
libenter et facile concedimus. Nostra igitur laudatio, quam ille temporis causa
nobis datam dicit, datam quidem confitetur, consignata creta est; in illo autem
testimonio quod accusatori dicitur datum ceram esse vidimus. [38]
Hic ego, iudices, si vos Acmonensium decretis, si ceterorum Phrygum litteris
permoveri putarem, vociferarer et quam maxime possem contenderem, testarer
publicanos, excitarem negotiatores, vestram etiam scientiam implorarem; cera
deprehensa confiderem totius testimoni fictam audaciam manifesto comprehensam
atque oppressam teneri. Nunc vero non insultabo vehementius nec volitabo in hoc
insolentius neque in istum nugatorem tamquam in aliquem testem invehar neque in
toto Acmonensium testimonio, sive hic confictum est, ut apparet, sive missum
domo est, ut dicitur, commorabor. Etenim quibus ego laudationem istam remittam,
quoniam sunt, ut Asclepiades dicit, leves, horum testimonium non pertimescam.
[39] Venio nunc ad
Dorylensium testimonium; qui producti tabulas se publicas ad Speluncas
perdidisse dixerunt. O pastores nescio quos cupidos litterarum, si quidem nihil
istis praeter litteras abstulerunt! Sed aliud esse causae suspicamur, ne forte
isti parum versuti esse videantur. Poena est, ut opinor, Dorylai gravior quam
apud alios falsarum et corruptarum litterarum. Si veras protulissent, criminis
nihil erat, si falsas, erat poena. Bellissimum putarunt dicere amissas. [40] Quiescant igitur et me hoc in lucro ponere
atque aliud agere patiantur. Non sinunt. Supplet enim iste nescio qui et
privatim dicit se dedisse. Hoc vero ferri nullo modo potest. Qui de tabulis
publicis recitat eis quae in accusatoris potestate fuerunt non debet habere
auctoritatem; sed tamen iudicium fieri videtur, cum tabulae illae ipsae,
cuicuimodi sunt, proferuntur. Cum vero is quem nemo vestrum vidit umquam, nemo qui
mortalis esset audivit, tantum dicit: 'dedi,' dubitabitis, iudices, quin ab hoc
ignotissimo Phryge nobilissimum civem vindicetis? Atque huic eidem nuper tres
equites Romani honesti et graves, cum in causa liberali eum qui adserebatur
cognatum suum esse diceret, non crediderunt. Qui hoc evenit ut, qui locuples
testis doloris et sanguinis sui non fuerit, idem sit gravis auctor iniuriae
publicae? Atque hic Dorylensis nuper cum efferretur magna fre- [41]
quentia conventuque vestro, mortis illius invidiam in L. Flaccum Laelius
conferebat. Facis iniuste, Laeli, si putas nostro periculo vivere tuos
contubernalis, praesertim cum tua neglegentia factum arbitremur. Homini enim
Phrygi qui arborem numquam vidisset fiscinam ficorum obiecisti. Cuius mors te
aliqua re levavit; edacem enim hospitem amisisti; Flacco vero quid profuit? qui
valuit tam diu dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso ac dicto
testimonio. At istud columen accusationis tuae, Mithridates, postea quam biduum
retentus testis a nobis effudit quae voluit omnia, reprensus, convictus
fractusque discessit; ambulat cum lorica; metuit homo doctus et sapiens, ne L.
Flaccus nunc se scelere adliget, cum iam testem illum effugere non possit, et,
qui ante dictum testimonium sibi temperarit, cum tamen aliquid adsequi posset,
is nunc id agat ut ad falsum avaritiae testimonium verum malefici crimen
adiungat. Sed quoniam de hoc teste totoque Mithridatico crimine disseruit
subtiliter et copiose Q. Hortensius, nos, ut instituimus, ad reliqua pergamus.
[42] Caput est omnium
Graecorum concitandorum, qui cum accusatoribus sedet, Heraclides ille Temnites,
homo ineptus et loquax, sed, ut sibi videtur, ita doctus ut etiam magistrum
illorum se esse dicat. At, qui ita sit ambitiosus ut omnis vos nosque cotidie
persalutet, Temni usque ad illam aetatem in senatum venire non potuit et, qui
se artem dicendi traditurum etiam ceteris profiteatur, ipse omnibus turpissimis
iudiciis victus est. [43] Pari felicitate
legatus una venit Nicomedes, qui nec in senatum ulla condicione pervenire
potuit et furti et pro socio damnatus est. Nam princeps legationis, Lysania,
adeptus est ordinem senatorium, sed cum rem publicam nimium amplecteretur,
peculatus damnatus et bona et senatorium nomen amisit. Hi tres etiam aerari
nostri tabulas falsas esse voluerunt; nam servos novem se professi sunt habere,
cum omnino sine comite venissent. Decreto scribendo primum video adfuisse
Lysaniam, cuius fratris bona, quod populo non solvebat, praetore Flacco publice
venierunt. Praeterea Philippus est, Lysaniae gener, et Hermobius, cuius frater
Pollis item pecuniae publicae est condemnatus. Dicunt se Flacco et eis qui
simul essent drachmarum ccicc icc dedisse. [44]
Cum civitate mihi res est acerrima et conficientissima litterarum, in qua
nummus commoveri nullus potest sine quinque praetoribus, tribus quaestoribus,
quattuor mensariis, qui apud illos a populo creantur. Ex hoc tanto numero
deductus est nemo. At cum illam pecuniam nominatim Flacco datam referant,
maiorem aliam cum huic eidem darent in aedem sacram reficiendam se
perscripsisse dicunt, quod minime convenit. Nam aut omnia occulte referenda
fuerunt, aut aperte omnia. Cum perscribunt Flacco nominatim, nihil timent,
nihil verentur; cum operi publico referunt, idem homines subito eundem quem
contempserant pertimescunt. Si praetor dedit, ut est scriptum, a quaestore
numeravit, quaestor a mensa publica, mensa aut ex vectigali aut ex tributo.
Numquam erit istuc simile criminis, nisi hanc mihi totam rationem omni et
personarum genere et litterarum explicaris.
45] Vel quod est in eodem decreto
scriptum, homines clarissimos civitatis amplissimis usos honoribus hoc praetore
circumventos, cur hi neque in iudicio adsunt neque in decreto nominantur? Non
enim credo significari isto loco illum qui se erigit Heraclidam. Vtrum enim est
in clarissimis civibus is quem iudicatum hic duxit Hermippus, qui hanc ipsam
legationem quam habet non accepit a suis civibus, sed usque Tmolo petivit, cui
nullus honos in sua civitate habitus est umquam, res autem ea quae tenuissimis
committebatur huic una in vita commissa sola est? Custos T. Aufidio praetore in
frumento publico est positus; pro quo cum a P. Varinio praetore pecuniam
accepisset, celavit suos civis ultroque eis sumptum intulit. Quod postea quam
Temni litteris a P. Varinio missis cognitum atque patefactum est, cumque eadem
de re Cn. Lentulus, qui censor fuit, Temnitarum patronus, litteras misisset,
Heraclidam istum Temni postea nemo vidit. [46] Atque
ut eius impudentiam perspicere possitis, causam ipsam quae levissimi hominis
animum in Flaccum incitavit, quaeso, cognoscite.
Fundum Cymaeum Romae mercatus est de
pupillo Meculonio. Cum verbis se locupletem faceret, haberet nihil praeter
illam impudentiam quam videtis, pecuniam sumpsit mutuam a Sex. Stloga, iudice
hoc nostro, primario viro, qui et rem agnoscit neque hominem ignorat; qui tamen
credidit P. Fulvi Nerati, lectissimi hominis, fide. Ei cum solveret, sumpsit a
C. M. Fufiis, equitibus Romanis, primariis viris. Hic hercule 'cornici oculum,'
ut dicitur. Nam hunc Hermippum, hominem eruditum, civem suum, cui debebat esse
notissimus, percussit. Eius enim fide sumpsit a Fufiis. Securus Hermippus
Temnum proficiscitur, cum iste se pecuniam quam huius fide sumpserat a
discipulis suis diceret Fufiis persoluturum. [47]
Habebat enim rhetor iste discipulos quosdam locupletis, quos dimidio redderet
stultiores quam acceperat; neminem tamen adeo infatuare potuit ut ei nummum
ullum crederet. Itaque cum Roma clam esset profectus multosque minutis
mutuationibus fraudavisset, in Asiam venit Hermippoque percontanti de nomine
Fufiano respondit se omnem pecuniam Fufiis persolvisse. Interim, neque ita
longo intervallo, libertus a Fufiis cum litteris ad Hermippum venit; pecunia
petitur ab Hermippo. Hermippus ab Heraclida petit; ipse tamen Fufiis satis
facit absentibus et fidem suam liberat; hunc aestuantem et tergiversantem
iudicio ille persequitur. A recuperatoribus causa cognoscitur. [48]
Nolite existimare, iudices, non unam et eandem omnibus in locis esse
fraudatorum et infitiatorum impudentiam. Fecit eadem omnia quae nostri
debitores solent; negavit sese omnino versuram ullam fecisse Romae; Fufiorum se
adfirmavit numquam omnino nomen audisse; Hermippum vero ipsum, pudentissimum
atque optimum virum, veterem amicum atque hospitem meum, splendidissimum atque
ornatissimum civitatis suae, probris omnibus maledictisque vexat. Sed cum se
homo volubilis quadam praecipiti celeritate dicendi in illa oratione iactaret,
repente testimoniis Fufiorum nominibusque recitatis homo audacissimus
pertimuit, loquacissimus obmutuit. Itaque recuperatores contra istum rem minime
dubiam prima actione iudicaverunt. Cum iudicatum non faceret, addictus Hermippo
et ab hoc ductus est.
[49] Habetis et
honestatem hominis et auctoritatem testimoni et causam omnem simultatis. Atque
is ab Hermippo missus, cum ei pauca mancipia vendidisset, Romam se contulit,
deinde in Asiam rediit, cum iam frater meus Flacco successisset. Ad quem adiit
causamque ita detulit, recuperatores vi Flacci coactos et metu falsum invitos
iudicavisse. Frater meus pro sua aequitate prudentiaque decrevit ut, si
iudicatum negaret, in duplum iret; si metu coactos diceret, haberet eosdem
recuperatores. Recusavit et, quasi nihil esset actum, nihil iudicatum, ab
Hermippo ibidem mancipia quae ipse ei vendiderat petere coepit. M. Gratidius
legatus, ad quem est aditum, actionem se daturum negavit; re iudicata stari
ostendit placere. [50] Iterum iste, cui nullus
esset usquam consistendi locus, Romam se rettulit; persequitur Hermippus, qui
numquam istius impudentiae cessit. Petit Heraclides a C. Plotio senatore, viro
primario, qui legatus in Asia fuerat, mancipia quaedam quae se, cum iudicatus
esset, per vim vendidisse dicebat. Q. Naso, vir ornatissimus, qui praetor
fuerat, iudex sumitur. Qui cum sententiam secundum Plotium se dicturum
ostenderet, ab eo iudice abiit et, quod iudicium lege non erat, causam totam
reliquit. Satisne vobis, iudices, videor ad singulos testis accedere neque, ut
primo constitueram, tantum modo cum universo genere confligere?
[51] Venio ad Lysaniam
eiusdem civitatis, peculiarem tuum, Deciane, testem; quem tu cum ephebum Temni
cognosses, quia tum te nudus delectarat, semper nudum esse voluisti. Abduxisti
Temno Apollonidem; pecuniam adulescentulo grandi faenore, fiducia tamen
accepta, occupavisti. Hanc fiduciam commissam tibi dicis; tenes hodie ac
possides. Eum tu testem spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium
dicendum coegisti; qui quoniam testimonium <nondum> dixit, quidnam sit
dicturus exspecto. Novi genus hominum, novi consuetudinem, novi libidinem.
Itaque, etsi teneo quid sit dicere paratus, nihil tamen contra disputabo prius
quam dixerit. Totum enim convertet atque alia finget. Quam ob rem et ille
servet quod paravit, et ego me ad id quod adtulerit integrum conservabo.
[52] Venio nunc ad eam
civitatem in quam ego multa et magna studia et officia contuli, et quam meus
frater in primis colit atque diligit. Quae si civitas per viros bonos gravisque
homines querelas ad vos detulisset, paulo commoverer magis. Nunc vero quid
putem? Trallianos Maeandrio causam publicam commisisse, homini egenti, sordido,
sine honore, sine existumatione, sine censu? Vbi erant illi Pythodori,
Aetidemi, Lepisones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles, ubi illa
magnifica et gloriosa ostentatio civitatis? Nonne esset puditum, si hanc causam
agerent severe, non modo legatum sed Trallianum omnino dici Maeandrium? Huic
illi legato, huic publico testi patronum suum iam inde a patre atque maioribus,
L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidissent? Non est ita, iudices,
non est profecto. [53] Vidi ego in quodam
iudicio nuper Philodorum testem Trallianum, vidi Parrhasium, vidi Archidemum,
cum quidem idem hic mihi Maeandrius quasi ministrator aderat subiciens quid in
suos civis civitatemque, si vellem, dicerem. Nihil enim illo homine levius,
nihil egentius, nihil inquinatius. Qua re, si hunc habent auctorem Tralliani
doloris sui, si hunc custodem litterarum, si hunc testem iniuriae, si hunc
actorem querelarum, remittant spiritus, comprimant animos suos, sedent
adrogantiam, fateantur in Maeandri persona esse expressam speciem civitatis.
Sin istum semper illi ipsi domi proterendum et conculcandum putaverunt,
desinant putare auctoritatem esse in eo testimonio cuius auctor inventus est
nemo.
Sed exponam quid in re <sit> ut
quam ob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit neque benigne
defenderit scire possitis. [54] Erat ei
Castriciano nomine irata, de quo toto respondit Hortensius; invita solverat
Castricio pecuniam iam diu debitam. Hinc totum odium, hinc omnis offensio. Quo
cum venisset Laelius ad iratos et illud Castricianum volnus dicendo
refricuisset, siluerunt principes neque in illa contione adfuerunt neque istius
decreti ac testimoni auctores esse voluerunt. Vsque adeo orba fuit ab
optimatibus illa contio ut princeps principum esset Maeandrius; cuius lingua
quasi flabello seditionis illa tum est egentium contio ventilata. [55]
Itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi
existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. Quae pecunia fuerit
apud se Flacci patris nomine a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur.
Alio loco quaeram quid licuerit Flacco; nunc tantum a Trallianis requiro, quam
pecuniam ab se ablatam querantur, suamne dicant, sibi a civitatibus conlatam in
usum suum. Cupio audire. 'Non,' inquit, 'dicimus.' Quid igitur? 'Delatam ad
nos, creditam nobis L. Flacci patris nomine ad eius dies festos atque ludos.' [56] Quid tum? 'Hanc te,' inquit, 'capere non
licuit.' Iam id videro, sed primum illud tenebo. Queritur gravis, locuples,
ornata civitas, quod non retinet alienum; spoliatam se dicit, quod id non habet
quod eius non fuit. Quid hoc impudentius dici aut fingi potest? Delectum est
oppidum, quo in oppido universa pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur.
Haec pecunia tota ab honoribus translata est in quaestum et faenerationem;
recuperata est multis post annis. [57] Quae
civitati facta est iniuria? At moleste fert civitas. Credo; avolsum est enim
praeter spem quod erat spe devoratum lucrum. At queritur. Impudenter facit; non
enim omnia quae dolemus, eadem queri iure possumus. At accusat verbis
gravissimis. Non civitas, sed imperiti homines a Maeandrio concitati. Quo loco
etiam atque etiam facite ut recordemini quae sit temeritas multitudinis, quae
levitas propria Graecorum, quid in contione seditiosa valeat oratio. Hic, in
hac gravissima et moderatissima civitate, cum est forum plenum iudiciorum,
plenum magistratuum, plenum optimorum virorum et civium, cum speculatur atque
obsidet rostra vindex temeritatis et moderatrix offici curia, tamen quantos
fluctus excitari contionum videtis! Quid vos fieri censetis Trallibus? an id
quod Pergami? Nisi forte hae civitates existimari volunt facilius una se
epistula Mithridatis moveri impellique potuisse ut amicitiam populi Romani,
fidem suam, iura omnia offici humanitatisque violarent, quam ut filium
testimonio laederent cuius patrem armis pellendum a suis moenibus censuissent. [58] Qua re nolite mihi ista nomina civitatum
nobilium opponere; quos enim hostis haec familia contempsit, numquam eosdem
testis pertimescet. Vobis autem est confitendum, si consiliis principum vestrae
civitates reguntur, non multitudinis temeritate, sed optimatium consilio bellum
ab istis civitatibus cum populo Romano esse susceptum; sin ille tum motus est
temeritate imperitorum excitatus, patimini me delicta volgi a publica causa
separare. [59] At enim istam pecuniam huic
capere non licuit. Vtrum voltis patri Flacco licuisse necne? Si licuit
<uti>, sicuti certe licuit, ad eius honores conlata, ex quibus nihil ipse
capiebat, patris pecuniam recte abstulit filius; si non licuit, tamen illo
mortuo non modo filius sed quivis heres rectissime potuit auferre. Ac tum
quidem Tralliani cum ipsi gravi faenore istam pecuniam multos annos
occupavissent, a Flacco tamen omnia quae voluerunt impetraverunt, neque tam
fuerunt impudentes ut id quod Laelius dixit dicere auderent, hanc ab se
pecuniam abstulisse Mithridatem. Quis enim erat qui non sciret in ornandis
studiosiorem Mithridatem quam in spoliandis Trallianis fuisse? [60]
Quae quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, gravius agerem, iudices, quam
adhuc egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere vos conveniret; revocarem
animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium
Romanorum per tot urbis uno puncto temporis miseram crudelemque caedem,
praetores nostros deditos, legatos in vincla coniectos, nominis prope Romani
memoriam cum vestigio <omni> imperi non modo ex sedibus Graecorum verum
etiam ex litteris esse deletam. Mithridatem dominum, illum patrem, illum
conservatorem Asiae, illum Euhium, Nysium, Bacchum, Liberum nominabant. [61] Vnum atque idem erat tempus cum L. Flacco
consuli portas tota Asia claudebat, Cappadocem autem illum non modo recipiebat
suis urbibus verum etiam ultro vocabat. Liceat haec nobis, si oblivisci non
possumus, at tacere, liceat mihi potius de levitate Graecorum queri quam de
crudelitate; auctoritatem isti habeant apud eos quos esse omnino noluerunt?
Nam, quoscumque potuerunt, togatos interemerunt, nomen civium Romanorum quantum
in ipsis fuit sustulerunt. In hac igitur urbe se iactant quam oderunt, apud eos
quos inviti vident, in ea re publica ad quam opprimendam non animus eis, sed
vires defuerunt? Aspiciant hunc florem legatorum laudatorumque Flacci ex vera
atque integra Graecia; tum se ipsi expendant, tum cum his comparent, tum, si
audebunt, dignitati horum anteponant suam.
[62] Adsunt
Athenienses, unde humanitas, doctrina, religio, fruges, iura, leges ortae atque
in omnis terras distributae putantur; de quorum urbis possessione propter
pulchritudinem etiam inter deos certamen fuisse proditum est; quae vetustate ea
est ut ipsa ex sese suos civis genuisse ducatur, et eorum eadem terra parens,
altrix, patria dicatur, auctoritate autem tanta est ut iam fractum prope ac
debilitatum Graeciae nomen huius urbis laude nitatur. [63]
Adsunt Lacedaemonii, cuius civitatis spectata ac nobilitata virtus non solum
natura corroborata verum etiam disciplina putatur; qui soli toto orbe terrarum
septingentos iam annos amplius unis moribus et numquam mutatis legibus vivunt.
Adsunt ex Achaia cuncta multi legati, Boeotia, Thessalia, quibus locis nuper legatus
Flaccus imperatore Metello praefuit. Neque vero te, Massilia, praetereo quae L.
Flaccum <tribunum> militum quaestoremque cognosti; cuius ego civitatis
disciplinam atque gravitatem non solum Graeciae, sed haud scio an cunctis
gentibus anteponendam iure dicam; quae tam procul a Graecorum omnium
regionibus, disciplinis linguaque divisa cum in ultimis terris cincta Gallorum
gentibus barbariae fluctibus adluatur, sic optimatium consilio gubernatur ut
omnes eius instituta laudare facilius possint quam aemulari. [64]
Hisce utitur laudatoribus Flaccus, his innocentiae testibus, ut <Graecorum
cupiditati> Graecorum auxilio resistamus.
Quamquam quis ignorat, qui modo umquam
mediocriter res istas scire curavit, quin tria Graecorum genera sint vere?
quorum uni sunt Athenienses, quae gens Ionum habebatur, Aeolis alteri, Doris
tertii nominabantur. Atque haec cuncta Graecia, quae fama, quae gloria, quae
doctrina, quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude floruit,
parvum quendam locum, ut scitis, Europae tenet semperque tenuit, Asiae
maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut victam coloniis illam
constringeret, sed ut obsessam teneret. [65]
Quam ob rem quaeso a vobis, Asiatici testes, ut, cum vere recordari voletis
quantum auctoritatis in iudicium adferatis, vosmet ipsi describatis Asiam nec
quid alienigenae de vobis loqui soleant, sed quid vosmet ipsi de genere vestro
statuatis, memineritis. Namque, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia,
Mysia, Caria, Lydia. Vtrum igitur nostrum est an vestrum hoc proverbium,
'Phrygem plagis fieri solere meliorem'? Quid? de tota Caria nonne hoc vestra
voce volgatum est, 'si quid cum periculo experiri velis, in Care id potissimum
esse faciendum'? Quid porro in Graeco sermone tam tritum atque celebratum est
quam, si quis despicatui ducitur, ut 'Mysorum ultimus' esse dicatur? Nam quid
ego dicam de Lydia? Quis umquam Graecus comoediam scripsit in qua servus
primarum partium non Lydus esset? Quam ob rem quae vobis fit iniuria, si
statuimus vestro nobis iudicio standum esse de vobis? [66]
Equidem mihi iam satis superque dixisse videor de Asiatico genere testium; sed
tamen vestrum est, iudices, omnia quae dici possunt in hominum levitatem,
inconstantiam, cupiditatem, etiam si a me minus dicuntur, vestris animis et
cogitatione comprendere.
Sequitur auri illa invidia Iudaici. Hoc
nimirum est illud quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur. Ob hoc
crimen hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est; scis quanta sit
manus, quanta concordia, quantum valeat in contionibus. Sic submissa voce agam
tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in optimum
quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo. [67]
Cum aurum Iudaeorum nomine quotannis ex Italia et ex omnibus nostris provinciis
Hierosolymam exportari soleret, Flaccus sanxit edicto ne ex Asia exportari
liceret. Quis est, iudices, qui hoc non vere laudare possit? Exportari aurum
non oportere cum saepe antea senatus tum me consule gravissime iudicavit. Huic
autem barbarae superstitioni resistere severitatis, multitudinem Iudaeorum
flagrantem non numquam in contionibus pro re publica contemnere gravitatis
summae fuit. At Cn. Pompeius captis Hierosolymis victor ex illo fano nihil
attigit. [68] In primis hoc, ut multa alia,
sapienter; in tam suspiciosa ac maledica civitate locum sermoni obtrectatorum
non reliquit. Non enim credo religionem et Iudaeorum et hostium impedimento
praestantissimo imperatori, sed pudorem fuisse. Vbi igitur crimen est, quoniam
quidem furtum nusquam reprehendis, edictum probas, iudicatum fateris, quaesitum
et prolatum palam non negas, actum esse per viros primarios res ipsa declarat?
Apameae manifesto comprehensum ante pedes praetoris in foro expensum est auri
pondo c paulo minus per Sex. Caesium, equitem Romanum, castissimum hominem
atque integerrimum, Laodiceae xx pondo paulo amplius per hunc L. Peducaeum,
iudicem nostrum, Adramytii <c> per Cn. Domitium legatum, Pergami non
multum. [69] Auri ratio constat, aurum in
aerario est; furtum non reprehenditur, invidia quaeritur; a iudicibus oratio
avertitur, vox in coronam turbamque effunditur. Sua cuique civitati religio,
Laeli, est, nostra nobis. Stantibus Hierosolymis pacatisque Iudaeis tamen
istorum religio sacrorum a splendore huius imperi, gravitate nominis nostri,
maiorum institutis abhorrebat; nunc vero hoc magis, quod illa gens quid de
nostro imperio sentiret ostendit armis; quam cara dis immortalibus esset
docuit, quod est victa, quod elocata, quod serva facta.
[70] Quam ob rem
quoniam, quod crimen esse voluisti, id totum vides in laudem esse conversum,
veniamus iam ad civium Romanorum querelas; ex quibus sit sane prima Deciani.
Quid tibi tandem, Deciane, iniuriae factum est? Negotiaris in libera civitate.
Primum patere me esse curiosum. Quo usque negotiabere, cum praesertim sis isto
loco natus? Annos iam xxx in foro versaris, sed tamen in Pergameno. Longo
intervallo, si quando tibi peregrinari commodum est, Romam venis, adfers faciem
novam, nomen vetus, purpuram Tyriam, in qua tibi invideo, quod unis vestimentis
tam diu lautus es. [71] Verum esto, negotiari
libet; cur non Pergami, Smyrnae, Trallibus, ubi et multi cives Romani sunt et
ius a nostro magistratu dicitur? Otium te delectat, lites, turbae, praetor odio
est, Graecorum libertate gaudes. Cur ergo unus tu Apollonidensis amantissimos
populi Romani, fidelissimos socios, miseriores habes quam aut Mithridates aut
etiam pater tuus habuit umquam? Cur his per te frui libertate sua, cur denique
esse liberos non licet? Homines sunt tota ex Asia frugalissimi, sanctissimi, a
Graecorum luxuria et levitate remotissimi, patres familias suo contenti,
aratores, rusticani; agros habent et natura perbonos et diligentia culturaque
meliores. In hisce agris tu praedia habere voluisti. Omnino mallem, et magis
erat tuum, si iam te crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino aut in
Capenati paravisses. [72] Verum esto; Catonis
est dictum 'pedibus compensari pecuniam.' Longe omnino a Tiberi ad Caicum, quo
in loco etiam Agamemnon cum exercitu errasset, nisi ducem Telephum invenisset.
Sed concedo id quoque; placuit oppidum, regio delectavit. Emisses. Amyntas est
genere, honore, existimatione, pecunia princeps illius civitatis. Huius socrum,
mulierem imbecilli consili, satis locupletem, pellexit Decianus ad sese et, cum
illa quid ageretur nesciret, in possessione praediorum eius familiam suam
conlocavit; uxorem abduxit ab Amynta praegnantem, quae peperit apud Decianum
filiam, hodieque apud Decianum est et uxor Amyntae et filia. [73]
Num quid harum rerum a me fingitur, Deciane? Sciunt haec omnes nobiles, sciunt
boni viri, sciunt denique noti homines, sciunt mediocres negotiatores. Exsurge,
Amynta, repete a Deciano non pecuniam, non praedia, socrum denique sibi habeat;
restituat uxorem, reddat misero patri filiam. Membra <quidem>, quae
debilitavit lapidibus, fustibus, ferro, manus quas contudit, digitos quos
confregit, nervos quos concidit, restituere non potest; filiam, filiam inquam,
aerumnoso patri, Deciane, redde. [74] Haec
Flacco non probasse te miraris? Cui, quaeso, tandem probasti? Emptiones falsas,
praediorum proscriptiones cum aperta circumscriptione fecisti. Tutor his
mulieribus Graecorum legibus ascribendus fuit; Polemocratem scripsisti,
mercennarium et administrum consiliorum tuorum. Adductus est in iudicium
Polemocrates de dolo malo et de fraude a Dione huius ipsius tutelae nomine. Qui
concursus ex oppidis finitimis undique, qui dolor animorum, quae querela!
Condemnatus est Polemocrates sententiis omnibus; inritae venditiones, inritae
proscriptiones. Num restituis? Defers ad Pergamenos ut illi reciperent in suas
litteras publicas praeclaras proscriptiones et emptiones tuas. Repudiant,
reiciunt. At qui homines? Pergameni, laudatores tui. Ita enim mihi gloriari
visus es laudatione Pergamenorum quasi honorem maiorum tuorum consecutus esses,
et hoc te superiorem esse putabas quam Laelium, quod te civitas Pergamena
laudaret. Num honestior est civitas Pergamena quam Smyrnaea? At ne ipsi quidem
dicunt.
[75] Vellem tantum
habere me oti, ut possem recitare psephisma Smyrnaeorum quod fecerunt in
Castricium mortuum, primum ut in oppidum introferretur, quod aliis non
conceditur, deinde ut ferrent ephebi, postremo ut imponeretur aurea corona
mortuo. Haec P. Scipioni, clarissimo viro, cum esset Pergami mortuus, facta non
sunt. At Castricium quibus verbis, di immortales! 'decus patriae, ornamentum
populi Romani, florem iuventutis' appellant. Qua re, Deciane, si cupidus es
gloriae, alia ornamenta censeo quaeras; Pergameni te deriserunt. [76]
Quid? tu ludi te non intellegebas, cum tibi haec verba recitabant: 'clarissimum
virum, praestantissima sapientia, singulari ingenio'? Mihi crede, ludebant. Cum
vero coronam auream litteris imponebant, re vera non plus aurum tibi quam
monedulae committebant, ne tum quidem hominum venustatem et facetias perspicere
potuisti? <Ipsi> igitur illi Pergameni proscriptiones quas tu adferebas
repudiaverunt. P. Orbius, homo et prudens et innocens, contra te omnia
decrevit. Apud P. Globulum, meum necessarium, fuisti gratiosior. Vtinam neque
ipsum neque me paeniteret! [77] Flaccum iniuria
decrevisse in tua re dicis; adiungis causas inimicitiarum, quod patri L. Flacco
aedili curuli pater tuus tribunus plebis diem dixerit. At istud ne ipsi quidem
patri Flacco valde molestum esse debuit, praesertim cum ille cui dies dicta est
praetor postea factus sit et consul, ille qui diem dixit non potuerit privatus
in civitate consistere. Sed si iustas inimicitias putabas, cur, cum tribunus
militum Flaccus esset, in illius legione miles fuisti, cum per leges militaris
effugere liceret iniquitatem tribuni? Cur autem praetor te, inimicum paternum,
in consilium vocavit? Quae quidem quam sancte solita sint observari scitis
omnes. Nunc accusamur ab eis qui in consilio nobis fuerunt. [78]
'Decrevit Flaccus.' Num aliud atque oportuit? 'In liberos.' Num aliter censuit
senatus? 'In absentem.' Decrevit, cum ibidem esses, cum prodire nolles; non est
hoc in absentem, sed in latentem reum.
|