Senatvs consvltvm et decretvm Flacci.
Quid? si non decrevisset, sed edixisset,
quis posset vere reprehendere? Num etiam fratris mei litteras plenissimas
humanitatis et aequitatis reprehensurus <es>? quas ea de muliere ad me
datas apud . . . requisivit. Recita.
Litterae Q. Ciceronis.
[79] Quid? haec
Apollonidenses occasionem nacti ad Flaccum <non> detulerunt, apud Orbium
acta non sunt, ad Globulum delata non sunt? Ad senatum nostrum me consule nonne
legati Apollonidenses omnia postulata de iniuriis unius Deciani detulerunt? At
haec praedia in censum dedicavisti. Mitto quod aliena, mitto quod possessa per
vim, mitto quod convicta ab Apollonidensibus, mitto quod a Pergamenis
repudiata, mitto etiam quod a nostris magistratibus in integrum restituta,
mitto quod nullo iure neque re neque possessione tua; [80]
illud quaero sintne ista praedia censui censendo, habeant ius civile, sint
necne sint mancipi, subsignari apud aerarium aut apud censorem possint. In qua
tribu denique ista praedia censuisti? Commisisti, si tempus aliquod gravius
accidisset, ut ex isdem praediis et Apollonide et Romae imperatum esset
tributum. Verum esto, gloriosus fuisti, voluisti magnum agri modum censeri, et
eius agri qui dividi plebi Romanae non potest. Census es praeterea numeratae
pecuniae cxxx. Eam opinor tibi numeratam non esse abs te. Sed haec omitto.
Census es mancipia Amyntae neque huic ullam in eo fecisti iniuriam. Possidet
enim ea mancipia Amyntas. Ac primo quidem pertimuit, cum te audisset servos
suos esse censum; rettulit ad iuris consultos. Constabat inter omnis, si aliena
censendo Decianus sua facere posset, eum maxima habiturum esse. . . .
[familiam. Responsum est, eius facta non videri. Idem visum est postea Flacco,
cum rem cognosceret. Itque decrevit.]
[81] Habetis causam
inimicitiarum, qua causa inflammatus Decianus ad Laelium detulerit hanc opimam
accusationem. Nam ita questus est Laelius, cum de perfidia Deciani diceret:
'qui mihi auctor fuit, qui causam ad me detulit, quem ego sum secutus, is a
Flacco corruptus est, is me deseruit ac prodidit.' Sicine tu auctor tandem eum
cui tu in consilio fuisses, apud quem omnis gradus dignitatis tuae retinuisses,
pudentissimum hominem, nobilissima familia natum, optime de re publica meritum
in discrimen omnium fortunarum vocavisti? Si licet, defendam Decianum, qui tibi
in suspicionem nullo suo delicto venit. [82]
Non est, mihi crede, corruptus. Quid enim fuit quod ab eo redimeretur? ut
duceret iudicium? Cui sex horas omnino lex dedit, quantum tandem ex his horis
detraheret, si tibi morem gerere voluisset? Nimirum illud est quod ipse
suspicatur. Invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facile locum quem
prehenderat, et acute testis interrogabat aut . . . fortasse fecisset ut tu ex
populi sermone excideres, idcirco Decianum usque ad coronam applicavisti. Sed,
ut hoc haud veri simile est Decianum a Flacco esse corruptum, [83]
ita scitote esse cetera, velut quod ait Lucceius, L. Flaccum sibi dare cupisse,
ut a fide se abduceret, sestertium viciens. Et eum tu accusas avaritiae quem
dicis sestertium viciens voluisse perdere? Nam quid emebat, cum te emebat? ut
ad se transires? Quam partem causae tibi daremus? An ut enuntiares consilia
Laeli? qui testes ab eo prodirent? Quid? nos non videbamus? Habitare una? Quis
hoc nescit? Tabulas in Laeli potestate fuisse? Num dubium est? An ne
vehementer, ne copiose accusares? Nunc facis suspicionem; ita enim dixisti ut
nescio quid a te impetratum esse videatur.
[84] At enim Androni
Sextilio gravis iniuria facta est et non ferenda, quod, cum esset eius uxor
Valeria intestato mortua, sic egit eam rem Flaccus quasi ad ipsum hereditas
pertineret. In quo quid reprehendas scire cupio. Quod falsum intenderit? Qui
doces? 'Ingenua,' inquit, 'fuit.' O peritum iuris hominem! Quid? ab ingenuis
mulieribus hereditates lege non veniunt? 'In manum,' inquit, 'convenerat.' Nunc
audio; sed quaero, usu an coemptione? Vsu non potuit; nihil enim potest de
tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui. Coemptione? Omnibus
ergo auctoribus; in quibus certe Flaccum fuisse non dices. [85]
Relinquitur illud quod vociferari non destitit, non debuisse, cum praetor
esset, suum negotium agere aut mentionem facere hereditatis. Maximas audio
tibi, L. Luculle, qui de L. Flacco sententiam laturus es, pro tua eximia
liberalitate maximisque beneficiis in tuos venisse hereditates, cum Asiam
provinciam consulari imperio obtineres. Si quis eas suas esse dixisset,
concessisses? Tu, T. Vetti, si quae tibi in Africa venerit hereditas, usu amittes,
an tuum nulla avaritia salva dignitate retinebis? At istius hereditatis iam
Globulo praetore Flacci nomine petita possessio est. Non igitur impressio, non
vis, non occasio, non tempus, non imperium, non secures ad iniuriam faciendam
Flacci animum impulerunt. [86] Atque eodem
etiam M. Lurco, vir optimus, meus familiaris, convertit aculeum testimoni sui;
negavit a privato pecuniam in provincia praetorem petere oportere. Cur tandem,
M. Lurco, non oportet? Extorquere, accipere contra leges non oportet, petere
non oportere numquam ostendes, nisi docueris non licere. An legationes sumere
liberas exigendi causa, sicut et tu ipse nuper et multi viri boni saepe
fecerunt, rectum est, quod ego non reprehendo, socios video queri; praetorem,
si hereditatem in provincia non reliquerit, non solum reprehendendum verum
etiam condemnandum putas? 'Doti,' inquit, 'Valeria pecuniam omnem suam
dixerat.' Nihil istorum explicari potest, nisi ostenderis illam in tutela
Flacci non fuisse. Si fuit, quaecumque sine hoc auctore est dicta dos, nulla
est. [87] Sed tamen Lurconem, quamquam pro sua
dignitate moderatus est in testimonio dicendo orationi suae, tamen iratum
Flacco esse vidistis. Neque enim occultavit causam iracundiae suae neque
reticendam putavit; questus est libertum suum Flacco praetore esse damnatum. O
condiciones miseras administrandarum provinciarum, in quibus diligentia plena
simultatum est, neglegentia vituperationum, ubi severitas periculosa est,
liberalitas ingrata, sermo insidiosus, adsentatio perniciosa, frons omnium
familiaris, multorum animus iratus, iracundiae occultae, blanditiae apertae,
venientis praetores exspectant, praesentibus inserviunt, abeuntis deserunt! Sed
omittamus querelas, ne nostrum consilium in praetermittendis provinciis laudare
videamur. [88] Litteras misit de vilico P.
Septimi, hominis ornati, qui vilicus caedem fecerat; Septimium ardentem
iracundia videre potuistis. In Lurconis libertum iudicium ex edicto dedit;
hostis est Lurco. Quid igitur? hominum gratiosorum splendidorumque libertis
fuit Asia tradenda? an simultates nescio quas cum libertis vestris Flaccus
exercet? an vobis in vestris vestrorumque causis severitas odio est, eandem
laudatis, cum de nobis iudicatis?
At iste Andro spoliatus bonis, ut
dicitis, ad dicendum testimonium non venit. [89]
Quid si veniat? Decisionis arbiter C. Caecilius fuit, quo splendore vir, qua
fide, qua religione! obsignator C. Sextilius, Lurconis sororis filius, homo et
pudens et constans et gravis. Si vis erat, si fraus, si metus, si
circumscriptio, quis pactionem fieri, quis adesse istos coegit? Quid? si ista
omnis pecunia huic adulescentulo L. Flacco reddita est, si petita, si redacta
per hunc Antiochum, paternum huius adulescentis libertum seni illi Flacco
probatissimum, videmurne non solum avaritiae crimen effugere sed etiam
liberalitatis laudem adsequi singularem? Communem enim hereditatem, quae
aequaliter ad utrumque lege venisset, concessit adulescenti propinquo suo,
nihil ipse attigit de Valerianis bonis. Quod statuerat facere adductus huius
pudore et non amplissimis patrimoni copiis, id non solum fecit sed etiam
prolixe cumulateque fecit. Ex quo intellegi debet eum contra leges pecunias non
cepisse qui tam fuerit in hereditate concedenda liberalis.
[90] At Falcidianum
crimen est ingens; talenta quinquaginta se Flacco dicit dedisse. Audiamus
hominem. Non adest. Quo modo igitur dicit? Epistulam mater eius profert et
alteram soror; scriptum ad se dicunt esse ab illo tantam pecuniam Flacco datam.
Ergo is cui, si aram tenens iuraret, crederet nemo, per epistulam quod volet
iniuratus probabit? At qui vir! quam non amicus suis civibus! qui patrimonium
satis lautum, quod hic nobiscum conficere potuit, Graecorum conviviis maluit dissipare.
[91] Quid attinuit relinquere hanc urbem,
libertate tam praeclara carere, adire periculum navigandi? quasi bona comesse
Romae non liceret. Nunc denique materculae suae festivus filius, aniculae
minime suspiciosae, purgat se per epistulam, ut eam pecuniam quacum traiecerat
non consumpsisse, sed Flacco dedisse videatur. At fructus isti Trallianorum
Globulo praetore venierant; Falcidius emerat HS nongentis milibus. Si dat
tantam pecuniam Flacco, nempe idcirco dat ut rata sit emptio. Emit igitur
aliquid quod certe multo pluris esset; dat de lucro, nihil detrahit de vivo. [92] Cur Albanum venire iubet, cur matri praeterea
blanditur, cur epistulis et sororis et matris imbecillitatem aucupatur,
postremo cur non audimus ipsum? Retinetur, credo, in provincia. Mater negat.
'Venisset,' inquit, 'si esset denuntiatum.' Tu certe coegisses, si ullum
firmamentum in illo teste posuisses; sed hominem a negotio abducere noluisti.
Magnum erat ei certamen propositum, magna cum Graecis contentio; qui tamen, ut
opinor, iacent victi. Nam iste unus totam Asiam magnitudine poculorum
bibendoque superavit. Sed tamen quis tibi, Laeli, de epistulis istis indicavit?
Mulieres negant se scire qui sit. Ipse igitur ille tibi se ad matrem et sororem
scripsisse narravit? [93] An etiam scripsit
oratu tuo? At vero M. Aebutium, constantissimum et pudentissimum hominem,
Falcidi adfinem, nihil interrogas, nihil eius generum pari fide praeditum, C.
Manilium? qui profecto de tanta pecunia, si esset data, nihil audisse non
possent. His tu igitur epistulis, Deciane, recitatis, his mulierculis
productis, illo absente auctore laudato tantum te crimen probaturum putasti,
praesertim cum ipse non deducendo Falcidium iudicium feceris plus falsam epistulam
habituram ponderis quam ipsius praesentis fictam vocem et simulatum dolorem?
[94] Sed quid ego de
epistulis Falcidi aut de Androne Sextilio aut de Deciani censu tam diu disputo,
de salute omnium nostrum, de fortunis civitatis, de summa re publica taceo?
quam vos universam in hoc iudicio vestris, <vestris> inquam, umeris,
iudices, sustinetis. Videtis quo in motu temporum, quanta in conversione rerum
ac perturbatione versemur. Cum alia multa certi homines, tum hoc vel maxime
moliuntur ut vestrae quoque mentes, vestra iudicia, vestrae sententiae optimo
cuique infestissimae atque inimicissimae reperiantur. Gravia iudicia pro rei
publicae dignitate multa de coniuratorum scelere fecistis. Non putant satis
conversam rem publicam, nisi in eandem impiorum poenam optime meritos civis
detruserint. [95] Oppressus est C. Antonius.
Esto; habuit quandam ille infamiam suam; neque tamen ille ipse, pro meo iure
dico, vobis iudicibus damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus
ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conventu epulisque
celebratum est. Iusta Catilinae facta sunt; nunc a Flacco Lentuli poenae per
vos expetuntur. Quam potestis P. Lentulo, qui vos in complexu liberorum
coniugumque vestrarum trucidatos incendio patriae sepelire conatus est, mactare
victimam gratiorem quam si L. Flacci sanguine illius nefarium in vos omnis
odium saturaveritis? [96] Litemus igitur
Lentulo, parentemus Cethego, revocemus eiectos; nimiae pietatis et summi amoris
in patriam vicissim nos poenas, si ita placet, sufferamus. Nos iam ab indicibus
nominamur, in nos crimina finguntur, nobis pericula comparantur. Quae si per
alios agerent, si denique per populi nomen civium imperitorum multitudinem
concitassent, aequiore animo ferre possemus; illud vero ferri non potest, quod
per senatores et per equites Romanos, qui haec omnia pro salute omnium communi
consilio, una mente atque virtute gesserunt, harum rerum auctores, duces,
principes spoliari omnibus fortunis atque civitate expelli posse arbitrantur.
Etenim populi Romani perspiciunt eandem mentem et voluntatem; omnibus rebus
quibus potest populus Romanus significat quid sentiat; nulla varietas est inter
homines opinionis, nulla voluntatis, nulla sermonis. [97]
Qua re, si quis illuc me vocat, venio; populum Romanum disceptatorem non modo
non recuso sed etiam deposco. Vis absit, ferrum ac lapides removeantur, operae
facessant, servitia sileant; nemo erit tam iniustus qui me audierit, sit modo
liber et civis, quin potius de praemiis meis quam de poena cogitandum putet.
O di immortales! quid hoc miserius? Nos
qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudinis iudicio
confidimus, lectissimorum civium et amplissimorum sententias pertimescimus! [98] M'. Aquilium patres nostri multis avaritiae
criminibus testimoniisque convictum, quia cum fugitivis fortiter bellum
gesserat, iudicio liberaverunt. Consul ego nuper defendi C. Pisonem; qui, quia
consul fortis constansque fuerat, incolumis est rei publicae conservatus.
Defendi item consul L. Murenam, consulem designatum. Nemo illorum iudicum
clarissimis viris accusantibus audiendum sibi de ambitu putavit, cum bellum iam
gerente Catilina omnes me auctore duos consules Kalendis Ianuariis scirent esse
oportere. Innocens et bonus vir et omnibus rebus ornatus bis hoc anno me
defendente absolutus est, A. Thermus. Quanta rei publicae causa laetitia populi
Romani, quanta gratulatio consecuta est! Semper graves et sapientes iudices in
rebus iudicandis quid utilitas civitatis, quid communis salus, quid rei
publicae tempora poscerent, cogitaverunt. [99]
Cum tabella vobis dabitur, iudices, non de Flacco dabitur solum, dabitur de
ducibus auctoribusque conservandae civitatis, dabitur de omnibus bonis civibus,
dabitur de vobismet ipsis, dabitur de liberis vestris, de vita, de patria, de
salute communi. Non iudicatis in hac causa de exteris nationibus, non de
sociis; de vobis atque de vestra re publica iudicatis. [100]
Quod si provinciarum vos ratio magis movet quam vestra, ego vero non modo non
recuso sed etiam postulo ut provinciarum auctoritate moveamini. Etenim
opponemus Asiae provinciae primum magnam partem eiusdem provinciae quae pro
huius periculis legatos laudatoresque misit, deinde provinciam Galliam,
provinciam Ciliciam, <provinciam> Hispaniam, provinciam Cretam; Graecis
autem Lydis et Phrygibus et Mysis obsistent Massilienses, Rhodii, Lacedaemonii,
Athenienses, cuncta Achaia, Thessalia, Boeotia; Septimio et Caelio testibus P.
Servilius et Q. Metellus huius pudoris integritatisque testes repugnabunt;
Asiaticae iuris dictioni urbana iuris dictio respondebit; annui temporis
criminationem omnis aetas L. Flacci et perpetua vita defendet. [101]
Et, si prodesse L. Flacco, iudices, debet, quod se tribunum militum, quod
quaestorem, quod legatum imperatoribus clarissimis, exercitibus ornatissimis,
provinciis gravissimis dignum suis maioribus praestitit, prosit quod hic vobis
videntibus in periculis communibus omnium nostrum sua pericula cum meis
coniunxit, prosint honestissimorum municipiorum coloniarumque laudationes,
prosit etiam senatus populique Romani praeclara et vera laudatio. [102]
O nox illa quae paene aeternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad
bellum, Catilina ad urbem, coniurati ad ferrum et flammam vocabantur, cum ego
te, Flacce, caelum noctemque contestans flens flentem obtestabar, cum tuae
fidei optimae et spectatissimae salutem urbis et civium commendabam! Tu tum,
Flacce, praetor communis exiti nuntios cepisti, tu inclusam in litteris rei
publicae pestem deprehendisti, tu periculorum indicia, tu salutis auxilia ad me
et ad senatum attulisti. Quae tibi tum gratiae sunt a me actae, quae ab senatu,
quae a bonis omnibus! Quis tibi, quis C. Pomptino, fortissimo viro, quemquam
bonum putaret umquam non salutem verum honorem ullum denegaturum? O Nonae illae
Decembres quae me consule fuistis! quem ego diem vere natalem huius urbis aut
certe salutarem appellare possum. [103] O nox
illa quam iste est dies consecutus, fausta huic urbi, miserum me, metuo ne
funesta nobis! Qui tum animus L. Flacci—nihil dicam enim de me—qui amor in
patriam, quae virtus, quae gravitas exstitit! Sed quid ea commemoro quae tum
cum agebantur uno consensu omnium, una voce populi Romani, uno orbis terrae
testimonio in caelum laudibus efferebantur, nunc vereor ne non modo non prosint
verum etiam aliquid obsint? Etenim multo acriorem improborum interdum memoriam
esse sentio quam bonorum. Ego te, si quid gravius acciderit, ego te, inquam,
Flacce, prodidero. <O> mea dextera illa, mea fides, mea promissa, cum te,
si rem publicam conservaremus, omnium bonorum praesidio quoad viveres non modo
munitum sed etiam ornatum fore pollicebar. Putavi, speravi, etiam si honos
noster vobis vilior fuisset, salutem certe caram futuram. [104]
Ac L. Flaccum quidem, iudices, si, quod di immortales omen avertant, gravis
iniuria adflixerit, numquam tamen prospexisse vestrae saluti, consuluisse
vobis, liberis, coniugibus, fortunis vestris paenitebit; semper ita sentiet,
talem se animum et generis dignitati et pietati suae et patriae debuisse; vos
ne paeniteat tali civi non pepercisse, per deos immortalis, iudices, providete.
Quotus enim quisque est qui hanc in re publica sectam sequatur, qui vobis, qui
vestri similibus placere cupiat, qui optimi atque amplissimi cuiusque hominis
atque ordinis auctoritatem magni putet, <cum> illam viam sibi videant
expeditiorem ad honores et ad omnia quae concupiverunt?
Sed cetera sint eorum; sibi habeant
potentiam, sibi honores, sibi ceterorum commodorum summas facultates; liceat
eis qui haec salva esse voluerunt ipsis esse salvis. [105]
Nolite, iudices, existimare eos quibus integrum est, qui nondum ad honores
accesserunt, non exspectare huius exitum iudici. Si L. Flacco tantus amor in
bonos omnis, tantum in rem publicam studium calamitati fuerit, quem posthac tam
amentem fore putatis qui non illam viam vitae quam ante praecipitem et lubricam
esse ducebat huic planae et stabili praeponendam esse arbitretur? Quod si
talium civium vos, iudices, taedet, ostendite; mutabunt sententiam qui
potuerint; constituent quid agant quibus integrum est; nos qui iam progressi
sumus hunc exitum nostrae temeritatis feremus. Sin hoc animo quam plurimos esse
voltis, declarabitis hoc iudicio quid sentiatis. [106]
Huic, huic misero puero vestro ac liberorum vestrorum supplici, iudices, hoc
iudicio vivendi praecepta dabitis. Cui si patrem conservatis, qualis ipse
debeat esse civis praescribetis; si eripitis, ostendetis bonae rationi et
constanti et gravi nullum a vobis fructum esse propositum. Qui vos, quoniam est
id aetatis ut sensum iam percipere possit ex maerore patrio, auxilium nondum
patri ferre possit, orat ne suum luctum patris lacrimis, patris maerorem suo
fletu augeatis; qui etiam me intuetur, me voltu appellat, meam quodam modo
flens fidem implorat ac repetit eam quam ego patri suo quondam pro salute
patriae spoponderim dignitatem. Miseremini familiae, iudices, miseremini
fortissimi patris, miseremini fili; nomen clarissimum et fortissimum vel
generis vel vetustatis vel hominis causa rei publicae reservate.
|