Pro Fonteio
Textus
Excerpta Cusana
[1] Illud vero quid est? quam habet in
se rationem, quam consuetudinem, quam similitudinem veritatis? quod ratio, quod
consuetudo, quod rei natura respuit, id credendumne est?
[2] Numquid cuiquam iniquissimo
disceptatori haec suspicio relinquenda est?
[3] Quid potest auctoritatis habere
testis in dicendo suo testimonio falsa veris miscens?
[4] Hoc ipso argumento cetera testimonia
repudiare debetis.
[5] Latebra mendaci.
[6] Cn. Pompeius eximia virtute et
felicitate in Hispaniafr6] bellum gessit.
[7] Industria et studio.
[8] Cn. Pompei, summi imperatoris et
fortissimi viri, gestum est subsidiis.
[9] Quid pugnant, quid struunt, quid
nituntur? Fragmenta Niebuhr.
[1] . . . <o>portuisse
an ita dissolvit ut omnes alii dissolverunt? Nam ita ego defendo M. Fonteium,
iudices, itaque contendo post legem Valeriam latam . . . te . . . quaestore
usque ad T. Crispinum quaestorem aliter neminem solvisse; hunc omnium
superiorum, huius autem omnis qui postea fuerint auctoritatem dico secutos. [2] Quid accusas, quid reprendis? Nam quod in
tabulis dodrantariis et quadrantariis, quas ait ab Hirtuleio institutas, Fontei
officium desiderat, non possum existimare utrum ipse erret an vos in errorem
inducere velit. Quaero enim abs te, M. Plaetori, possitne tibi ipsi probata
esse nostra causa, si, qua in re abs te M. Fonteius accusatur, auctorem habet
eum quem tu maxime laudas Hirtuleium; qua in re autem laudas Hirtuleium,
Fonteius idem fecisse reperitur. Reprehendis solutionis genus; eodem modo
Hirtuleium dissolvisse publicae tabulae coarguunt. Laudas illum quod
dodrantarias tabulas instituerit; easdem Fonteius instituit et eodem genere
pecuniae. Nam ne forte sis nescius et istas tabulas existimes <a>d
<diversam v>e<te>ris aeris
alieni rationem pertinere, ob unam causam et in uno genere sunt institutae. Nam
cum publicanis qui Africam, qui Aquileiense por<torium>
. . .
[3] . . . cite . . .
Nemo, nemo, inquam, iudices, reperietur qui unum se in quaestura M. Fonteio
nummum dedisse, aut illum ex ea pecunia quae pro aerario solveretur detraxisse
dicat; nullius in tabulis ulla huius furti significatio, nullum in eis
nominibus intertrimenti aut deminutionis vestigium reperietur. Atqui homines,
si qui in hoc genere quaestionis accusati sunt, reprehensos videmus primum
testibus; difficile est enim eum qui magistratui pecuniam dederit non aut
induci odio ut dicat aut cogi religione; deinde si qua gratia testes
deterrentur, tabulae quidem certe incorruptae atque integrae manent. Fac omnis
amicissimos Fonteio fuisse, tantum hominum numerum ignotissimorum atque
alienissimorum pepercisse huius capiti, consuluisse famae; res ipsa tamen ac
ratio litterarum confectioque tabularum habet hanc vim ut ex acceptis et datis
quidquid fingatur, aut surripiatur, aut non constet, appareat. Acceptas populo
Romano pecunias omnis isti rettulerunt; si protinus aliis aeque magnas aut solverunt
aut dederunt, ut, quod acceptum populo Romano est, id expensum cuipiam sit,
certe nihil potest esse detractum. Sin aliquid domum tulerunt, ex eorum arca, e
ra . . .
[4] Deorum hominumque
fidem! testis non invenitur in ducentiens et triciens sestertio! Quam multorum
hominum? Sescentorum amplius. Quibus in terris gestum negotium est? Illo, illo,
inquam, loco quem videtis. Extra ordinemne pecunia est data? Immo vero nummus nu<l>lus
sine litteris multis commotus est. Quae est igitur i<st>a
accusatio, quae <f>acilius
possit A<l>pis quam paucos
aerari gradus ascendere, diligentius Rutenorum quam populi Romani defendat
aerarium, libentius ignotis quam notis utatur, alienigenis quam domesticis
testibus, planius se confirmare crimen libidine barbarorum quam nostrorum
hominum litteris arbitretur? [5] Duorum
magistratuum, quorum uterque in pecunia maxima tractanda procurandaque versatus
est, triumviratus et quaesturae, ratio sic redditur, iudices, ut in eis rebus
quae ante oculos gestae sunt, ad mu<l>tos
pertinuerunt, confectae publicis privatisque tabulis sunt, nulla significatio
furti, nulla alicuius delicti suspicio reperiatur. [6]
Hispaniensis legatio consecuta est turbulentissimo rei publicae tempore, cum
adventu L. Sullae maximi exercitus in Italiam cives vi dissiderent, <non>
iudiciis ac legibus; atque hoc rei publicae statu desperato qualis . . .
Iul. Victor
R.L.M. 397Halm
[7] Si nulla pecunia numerata est, cuius
pecuniae quinquagesima est?
Aquila R.L.M.
33Halm
[8] Frumenti maximus numerus e Gallia,
peditatus amplissimae copiae e Gallia, equites numero plurimi e Gallia.
Amm. Marc.
15.12.4
[9] Gallos post haec dilutius esse
poturos, quod illi venenum esse arbitrabuntur.
Quint.
6.3.51
[10] Plaetori matrem dum vixisset ludum,
postquam mortua esset magistros habuisse.
Cod. Vat. et
apograph.
[11] . . . hoc praetore
oppressam esse aere alieno Galliam. A quibus versuras tantarum pecuniarum
factas esse dicunt? a Gallis? Nihil minus. A quibus igitur? A civibus Romanis
qui negotiantur in Gallia. Cur eorum verba <non> audimus? cur eorum
tabulae nullae proferuntur? Insector ultro atque insto accusatori, iudices;
insector, inquam, et flagito testis. Plus ego in hac causa laboris et operae
consumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in refutandis. Audaciter
hoc dico, iudices, non temere confirmo. Referta Gallia negotiatorum est, plena
civium Romanorum. Nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit, nummus
in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis commovetur. [12]
Videte quo descendam, iudices, quam longe videar ab consuetudine mea et
cautione ac diligentia discedere. Vnae tabulae proferantur, in quibus vestigium
sit aliquod quod significet pecuniam <M.> Fonteio datam, unum ex tot
negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, pecuariorum numero testem
producant; vere accusatum esse concedam. Pro di immortales! quae haec est
causa, quae defensio? Provinciae Galliae M. Fonteius praefuit, quae constat ex
eis generibus hominum et civitatum qui, ut vetera mittam, partim nostra memoria
bella cum populo Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab nostris
imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo triumphis ac monumentis notati,
modo ab senatu agris urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio
ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac labore sub populi Romani
imperium dicionemque ceciderunt. [13] Est in eadem
provincia Narbo Martius, colonia nostrorum civium, specula populi Romani ac
propugnaculum istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs
Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorumque sociorum, qui
Gallicorum bellorum pericula praecipuis <populi Romani> praemiis
compensarunt; est praeterea <maximus> numerus civium Romanorum atque
<equitum,> hominum honestissimorum. Huic provinciae quae ex hac generum
varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant hostes, subegit,
qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus erant multati decedere coegit,
ceteris qui idcirco magnis saepe erant bellis superati ut semper populo Romano
parerent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe terrarum a populo
Romano gerebantur, magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti
numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperavit. [14]
Is qui gessit in iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una
cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus invitissimis imperatum est,
dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex
belli caede et fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem consistere.
Quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid existimant? Hunc per vos <salvum>
volunt, se per hunc incolumis existimant esse. Quid Massiliensium civitas? Hunc
praesentem eis adfecit honoribus quos habuit amplissimos; vos autem absens orat
atque obsecrat ut sua religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos
momenti habuisse videatur. [15] Quid? civium
Romanorum quae voluntas est? Nemo est ex tanto numero quin hunc optime de
provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse arbitretur. Quoniam
igitur, iudices, qui oppugnatum M. Fonteium cognostis, qui defensum velint,
statuite nunc quid vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum
colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque antiquissimis sociis
et credere et consulere malitis, an eis quibus neque propter iracundiam fidem
neque propter infidelitatem honorem habere debetis. [16]
Quid? si maiorem etiam hominum honestissimorum copiam adferam quae huius
virtuti atque innocentiae testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum
consensio valebit quam summa auctoritas omnium? Cum Galliae Fonteius praeesset,
scitis, iudices, maximos populi Romani exercitus in duabus Hispaniis
clarissimosque imperatores fuisse. Quam multi equites Romani, quam multi
tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos <exierunt>!
Exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque ornatissimus hiemavit in Gallia M.
Fonteio imperante. Satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios
videtur ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio praetore
gererentur in Gallia? Quem ex tanto hominum numero testem in hac causa
producere potestis? quis est ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam
laudatore et teste utemur. [17] Dubitabitis
etiam diutius, iudices, quin illud quod initio vobis proposui verissimum sit,
aliud per hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testimoniis eorum
quibus multa rei publicae causa invitissimis imperata sunt, segniores posthac
ad imperandum ceteri sint, cum videatis eos oppugnare quibus <victoribus>
populi Romani imperium incolume esse non possit?
Obiectum est etiam quaestum M. Fonteium
ex viarum munitione fecisse, ut aut ne cogeret munire, aut id quod munitum
esset ne improbaret. Si et coacti sunt munire omnes et multorum opera improbata
sunt, certe utrumque falsum est, et ob vacationem pretium datum, cum immunis
nemo fuerit, et ob probationem, cum multa improbata sint. [18]
Quid? si hoc crimen optimis nominibus delegare possimus, et ita non ut culpam
in alios transferamus, sed uti doceamus eos isti munitioni praefuisse qui
facile officium suum et praestare et probare possunt, tamenne vos omnia in M.
Fonteium iratis testibus freti conferetis? Cum maioribus rei publicae negotiis
M. Fonteius impediretur, et cum ad rem publicam pertineret viam Domitiam muniri,
legatis suis, primariis viris, C. Annio Bellieno et C. Fonteio, negotium dedit;
itaque praefuerunt; imperaverunt pro dignitate sua quod visum est et
probaverunt; quod vos, si nulla alia ex re, ex litteris quidem nostris quas
exscripsistis et missis et adlatis certe scire potuistis. Quas si antea non
legistis, nunc ex nobis quid de eis rebus Fonteius ad legatos suos scripserit,
quid ad eum illi rescripserint, cognoscite. L. M. ad C. Annivm leg., ad C.
Fonteivm leg., L. <A.> ab C. Annio leg., ab C. Fonteio leg. [19]
Satis opinor esse perspicuum, iudices, hanc rationem munitionis neque ad M.
Fonteium pertinere et ab eis esse tractatam quos nemo possit reprehendere.
Cognoscite nunc de crimine vinario, quod
illi invidiosissimum et maximum esse voluerunt. Crimen a Plaetorio, iudices,
ita constitutum est, M. Fonteio non in Gallia primum venisse in mentem ut
portorium vini institueret, sed hac inita iam ac proposita ratione Roma
profectum. Itaque Titurium Tolosae quaternos denarios in singulas vini amphoras
portori nomine exegisse; Croduni Porcium et Munium ternos <et>
victoriatum, Vulchalone Servaeum binos et victoriatum; atque in his locis ab
eis portorium esse exactum si qui Cobiomago--qui vicus inter Tolosam et
Narbonem est--deverterentur neque Tolosam ire vellent; Elesiodulis C. Annium
senos denarios ab eis qui ad hostem portarent exegisse. [20]
Video, iudices, esse crimen et genere ipso magnum--vectigal enim esse impositum
fructibus nostris dicitur, et pecuniam permagnam ratione ista cogi potuisse
confiteor--et invidia vel <maximum>; maxime enim inimici hanc rem
sermonibus divolgare voluerunt. Sed ego ita existimo, quo maius crimen sit id
quod ostendatur esse falsum, hoc maiorem ab eo iniuriam fieri qui id confingat.
Volt enim magnitudine rei sic occupare animos eorum qui audiunt ut difficilis
aditus veritati relinquatur.
De crimine vinario. De bello
Vocontiorvm. De dispositione hibernorvm.
[21] 'At hoc Galli
negant.' At ratio rerum et vis argumentorum coarguit. Potest igitur testibus
iudex non credere? Cupidis et iratis et coniuratis et ab religione remotis non
solum potest sed etiam debet. Etenim si, quia Galli dicunt, idcirco M. Fonteius
nocens existimandus est, quid mihi opus est sapiente iudice, quid aequo
quaesitore, quid oratore non stulto? dicunt enim Galli; negare non possumus.
Hic si ingeniosi et periti et aequi iudicis has partis esse existimatis ut,
quoniam quidem testes dicunt, sine ulla dubitatione credendum sit, Salus ipsa
virorum fortium innocentiam tueri non potest; sin autem in rebus iudicandis non
minimam partem <tenere> ad unam quamque rem aestimandam momentoque suo
ponderandam sapientiam iudicis, <videte> ne multo vestrae maiores
gravioresque partes sint ad cogitandum quam ad dicendum meae. [22]
Mihi enim semper una quaque de re testis non solum semel verum etiam breviter
interrogandus est, saepe etiam non interrogandus, ne aut irato facultas ad
dicendum data aut cupido auctoritas attributa esse videatur; vos et saepius eandem
rem animis agitare et diutius uno <quoque> de teste cogitare potestis et,
si quem nos interrogare noluimus, quae causa nobis tacendi fuerit existimare
debetis. Quam ob rem, si hoc iudici praescriptum lege aut officio putatis,
testibus credere, nihil est cur alius alio iudice melior aut sapientior
existimetur. Vnum est enim et simplex aurium iudicium et promisce et communiter
stultis ac sapientibus ab natura datum. [23]
Quid est igitur ubi elucere possit prudentia, ubi discerni stultus auditor et
credulus ab religioso et sapienti iudice? Nimirum illud in quo ea quae dicuntur
a testibus coniecturae et cogitationi traduntur, quanta auctoritate, quanta
animi aequitate, quanto pudore, quanta fide, quanta religione, quanto studio
existimationis bonae, quanta cura, quanto timore dicantur. An vero vos id in
testimoniis hominum barbarorum dubitabitis quod persaepe et nostra et patrum
memoria sapientissimi iudices de clarissimis nostrae civitatis viris dubitandum
non putaverunt? qui Cn. et Q. Caepionibus, L. et Q. Metellis testibus in Q.
Pompeium, hominem novum, non crediderunt, quorum virtuti, generi, rebus gestis
fidem et auctoritatem in testimonio cupiditatis atque inimicitiarum suspicio
derogavit. [24] Ecquem hominem vidimus, ecquem
vere commemorare possumus parem consilio, gravitate, constantia, ceteris
virtutibus, honoris, ingeni, rerum gestarum ornamentis M. Aemilio Scauro
fuisse? Tamen huius cuius iniurati nutu prope terrarum orbis regebatur iurati
testimonio neque in C. Fimbriam neque in C. Memmium creditum est; noluerunt ei
qui iudicabant hanc patere inimicitiis viam, quem quisque odisset, ut eum
testimonio posset tollere. Quantus in L. Crasso pudor fuerit, quod ingenium,
quanta auctoritas, quis ignorat? Tamen is cuius etiam sermo testimoni
auctoritatem habebat, testimonio ipso, quae in M. Marcellum inimico animo
dixit, probare non potuit. [25] Fuit, fuit
illis iudicibus divinum ac singulare, iudices, consilium, qui se non solum de
reo sed etiam de accusatore, de teste iudicare arbitrabantur, quid fictum, quid
fortuna ac tempore adlatum, quid pretio corruptum, quid spe aut metu
depravatum, quid a cupiditate aliqua aut inimicitiis profectum videretur. Quae
si iudex non amplectetur omnia consilio, non animo ac mente circumspiciet, si,
ut quidque ex illo loco dicetur, ex oraculo aliquo dici arbitrabitur, profecto
satis erit, id quod dixi antea, non surdum iudicem huic muneri atque officio
praeesse; nihil erit quam ob rem ille nescio quis sapiens homo ac multarum rerum
peritus ad res iudicandas requiratur. [26] An
vero illi equites Romani quos nos vidimus, qui nuper in re publica iudiciisque
maxime floruerunt, habuerunt tantum animi, tantum roboris ut L. <Crasso,
M.> Scauro testi non crederent; vos Volcarum atque Allobrogum testimoniis
non credere timetis? Si inimico testi credi non oportuit, inimicior Marcello
Crassus aut Fimbriae Scaurus ex civilibus studiis atque obtrectatione domestica
quam huic Galli? quorum qui optima in causa sunt, equites, frumentum pecuniam
semel atque iterum ac saepius invitissimi dare coacti sunt, ceteri partim ex
veteribus bellis agro multati, partim ab hoc ipso bello superati et oppressi. [27] Si, qui ob aliquod emolumentum suum cupidius
aliquid dicere videntur, eis credi non convenit, credo maius emolumentum
Caepionibus et Metellis propositum fuisse ex Q. Pompei damnatione, cum
studiorum suorum obtrectatorem sustulissent, quam cunctae Galliae ex M. Fontei
calamitate, in qua illa provincia prope suam immunitatem ac libertatem positam
esse arbitratur. An, si homines ipsos spectare convenit, id quod in teste
profecto valere plurimum debet, non modo cum summis civitatis nostrae viris sed
cum infimo cive Romano quisquam amplissimus Galliae comparandus est? Scit
Indutiomarus quid sit testimonium dicere? movetur eo timore quo nostrum unus
quisque, cum in eum locum productus est? [28]
Recordamini, iudices, quanto opere laborare soleatis non modo quid dicatis pro
testimonio sed etiam quibus verbis utamini, ne quod minus moderate positum, ne
quod ab aliqua cupiditate prolapsum verbum esse videatur; voltu denique
laboratis ne qua significari possit suspicio cupiditatis, ut et, cum proditis,
existimatio sit quaedam tacita de vobis pudoris ac religionis et, cum
disceditis, ea diligenter conservata ac retenta videatur. [29]
Credo haec eadem Indutiomarum in testimonio timuisse aut cogitavisse, qui
primum illud verbum consideratissimum nostrae consuetudinis 'arbitror', quo nos
etiam tunc utimur cum ea dicimus iurati quae comperta habemus, quae ipsi
vidimus, ex toto testimonio suo sustulit atque omnia se 'scire' dixit.
Verebatur enim videlicet ne quid apud vos populumque Romanum de existimatione
sua deperderet, ne qua fama consequeretur eius modi, Indutiomarum, talem virum,
tam cupide, tam temere dixisse; non intellegebat se in testimonio nihil praeter
vocem et os et audaciam neque civibus suis neque accusatoribus nostris
praestare debere. [30] An vero istas nationes
religione iuris iurandi ac metu deorum immortalium in testimoniis dicendis
commoveri arbitramini? quae tantum a ceterarum gentium more ac natura
dissentiunt, quod ceterae pro religionibus suis bella suscipiunt, istae contra
omnium religiones; illae in bellis gerendis ab dis immortalibus pacem ac veniam
petunt, istae cum ipsis dis immortalibus bella gesserunt. Hae sunt nationes
quae quondam tam longe ab suis sedibus Delphos usque ad Apollinem Pythium atque
ad oraculum orbis terrae vexandum ac spoliandum profectae sunt. Ab isdem
gentibus sanctis et in testimonio religiosis obsessum Capitolium est atque ille
Iuppiter cuius nomine maiores nostri vinctam testimoniorum fidem esse
voluerunt. [31] Postremo his quicquam sanctum
ac religiosum videri potest qui, etiam si quando aliquo metu adducti deos
placandos esse arbitrantur, humanis hostiis eorum aras ac templa funestant, ut
ne religionem quidem colere possint, nisi eam ipsam prius scelere violarint?
Quis enim ignorat eos usque ad hanc diem retinere illam immanem ac barbaram
consuetudinem hominum immolandorum? Quam ob rem quali fide, quali pietate
existimatis esse eos qui etiam deos immortalis arbitrentur hominum scelere et
sanguine facillime posse placari? Cum his vos testibus vestram religionem
coniungetis, ab <his> quicquam sancte aut moderate dictum putabitis? [32] Hoc vestrae mentes tam castae, tam integrae
sibi suscipient ut, cum omnes legati nostri qui illo triennio in Galliam
venerunt, omnes equites Romani qui in illa provincia fuerunt, omnes
negotiatores eius provinciae, denique omnes in Gallia qui sunt socii populi
Romani atque amici, M. Fonteium incolumem esse cupiant, iurati privatim et
publice laudent, vos tamen cum Gallis iugulare malitis? Quid ut secuti esse
videamini? voluntatemne hominum? gravior igitur vobis erit hostium voluntas
quam civium? An dignitatem testium? potestis igitur ignotos notis, iniquos
aequis, alienigenas domesticis, cupidos moderatis, mercennarios gratuitis,
impios religiosis, inimicissimos huic imperio ac nomini bonis ac fidelibus et
sociis et civibus anteferre?
[33] An vero dubitatis,
iudices, quin insitas inimicitias istae gentes omnes et habeant et gerant cum
populi Romani nomine? Sic existimatis eos hic sagatos bracatosque versari, animo
demisso atque humili, ut solent ei qui adfecti iniuriis ad opem iudicum
supplices inferioresque confugiunt? Nihil vero minus. Hi contra vagantur laeti
atque erecti passim toto foro cum quibusdam minis et barbaro atque immani
terrore verborum; quod ego profecto non crederem, nisi aliquotiens ex ipsis
accusatoribus vobiscum simul, iudices, audissem, cum praeciperent ut caveretis
ne hoc absoluto novum aliquod bellum Gallicum concitaretur. [34]
Si M. Fonteium, iudices, in causa deficerent omnia, si turpi adulescentia, vita
infami, magistratibus quos ante oculos vestros gessit <male gestis>,
convictus virorum bonorum testimoniis, legationibus flagitiose obitis, invisus
suis omnibus in iudicium vocaretur, si in eo iudicio colonorum populi Romani
Narbonensium, fidelissimorum sociorum Massiliensium, civium Romanorum omnium
testimoniis tabulisque premeretur, tamen esset vobis magno opere providendum
ne, quos ita adflictos a vestris patribus maioribusque accepissetis ut
contemnendi essent, eos pertimuisse et eorum minis et terrore commoti esse
videremini. [35] Nunc vero cum laedat nemo
bonus, laudent omnes vestri cives atque socii, oppugnent idem qui saepissime
hanc urbem et hoc imperium oppugnarunt, cumque inimici M. Fontei vobis ac populo
Romano minentur, amici ac propinqui supplicent vobis, dubitabitis non modo
vestris civibus, qui maxime gloria ac laude ducuntur, verum etiam exteris
nationibus <et> gentibus ostendere vos in sententiis ferendis civi
parcere quam hosti cedere maluisse? [36] Magna
me hercules causa, iudices, absolutionis cum ceteris causis haec est, ne quae
insignis huic imperio macula atque ignominia suscipiatur, si hoc ita perlatum
erit in Galliam, senatores equitesque populi Romani non testimoniis Gallorum,
sed minis commotos rem ad illorum libidinem iudicasse. Ita vero, si illi bellum
facere conabuntur, excitandus nobis erit ab inferis C. Marius qui Indutiomaro
isti minaci atque adroganti par in bello gerendo esse possit, excitandus Cn.
Domitius et Q. Maximus qui nationem Allobrogum et <belli> reliquias suis
iterum armis conficiat atque opprimat, aut, quoniam id quidem non potest,
orandus erit nobis amicus meus, M. Plaetorius, ut suos novos clientis a bello
faciendo deterreat, ut eorum iratos animos atque horribilis impetus deprecetur,
aut, si non poterit, M. Fabium, subscriptorem eius, rogabimus ut Allobrogum
animos mitiget, quoniam apud illos Fabiorum nomen amplissimum <est>.
Volunt isti aut quiescere, id quod victi ac subacti solent, aut, cum minantur,
intellegere se populo Romano non metum belli sed spem triumphi ostendere?
[37] Quod si in turpi
reo patiendum non esset ut quicquam isti se minis profecisse arbitrarentur,
quid faciendum vobis <in> M. Fonteio arbitramini? de quo homine,
iudices--iam enim mihi videor hoc prope causa duabus actionibus perorata debere
dicere--de quo vos homine ne ab inimicis quidem ullum fictum probrorum non modo
crimen sed ne maledictum quidem audistis. Ecquis umquam reus, praesertim in hac
vitae ratione versatus, in honoribus petendis, in potestatibus, in imperiis
gerendis, sic accusatus est ut nullum probrum, nullum facinus, nulla turpitudo
quae a libidine aut a petulantia aut ab audacia nata esset, ab accusatore
obiceretur, si non vera, at ficta cum aliqua ratione ac suspicione? [38]
M. Aemilium Scaurum, summum nostrae civitatis virum, scimus accusatum a M.
Bruto. Exstant orationes, ex quibus intellegi potest multa in illum ipsum
Scaurum esse dicta, falso; quis negat? verum tamen ab inimico dicta et obiecta.
Quam multa M'. Aquilius audivit in suo iudicio, quam multa L. Cotta, denique P.
Rutilius! qui, etsi damnatus est, mihi videtur tamen inter viros optimos atque
innocentissimos esse numerandus. Ille igitur ipse homo sanctissimus ac temperantissimus
multa audivit in sua causa quae ad suspicionem stuprorum ac libidinum
pertinerent. [39] Exstat oratio hominis, ut
opinio mea fert, nostrorum hominum longe ingeniosissimi atque eloquentissimi,
C. Gracchi; qua in oratione permulta in L. Pisonem turpia ac flagitiosa
dicuntur. At in quem virum! qui tanta virtute atque integritate fuit ut etiam
illis optimis temporibus, cum hominem invenire nequam neminem posses, solus
tamen Frugi nominaretur. Quem cum in contionem Gracchus vocari iuberet et
viator quaereret, quem Pisonem, quod erant plures: 'cogis me,' inquit, 'dicere
inimicum meum Frugi.' Is igitur vir quem ne inimicus quidem satis in appellando
significare poterat, nisi ante laudasset, qui uno cognomine declarabatur non
modo quis esset sed etiam qualis esset, tamen in falsam atque iniquam probrorum
insimulationem vocabatur; [40] M. Fonteius ita
duabus actionibus accusatus est ut obiectum nihil sit quo significari vestigium
libidinis, petulantiae, crudelitatis, audaciae possit; non modo nullum facinus
huius protulerunt sed ne dictum quidem aliquod reprehenderunt. Quod si aut
quantam voluntatem habent ad hunc opprimendum aut quantam ad male dicendum
licentiam, tantum haberent aut <ad> ementiendum animi aut ad fingendum
ingeni, non meliore fortuna ad probra non audienda M. Fonteius quam illi de
quibus antea commemoravi fuisset. Frugi igitur hominem, iudices, frugi, inquam,
et in omnibus vitae partibus moderatum ac temperantem, plenum pudoris, plenum
offici, plenum religionis videtis positum in vestra fide ac potestate, atque
ita ut commissus sit fidei, permissus potestati.
[41] Videte igitur
utrum sit aequius hominem honestissimum, virum fortissimum, civem optimum dedi
inimicissimis atque immanissimis nationibus an reddi amicis, praesertim cum tot
res sint quae vestris animis pro huius innocentis salute supplicent, primum
generis antiquitas, quam Tusculo, ex clarissimo municipio, profectam in
monumentis rerum gestarum incisam ac notatam videmus, tum autem continuae
praeturae, quae et ceteris ornamentis et existimatione innocentiae maxime
floruerunt, deinde recens memoria parentis, cuius sanguine non solum
Asculanorum manus, a qua interfectus est, sed totum illud sociale bellum macula
sceleris imbutum est, postremo ipse cum in omnibus vitae partibus honestus
atque integer, tum in re militari cum summi consili et maximi animi, tum vero
usu quoque bellorum gerendorum in primis eorum hominum qui nunc sunt
exercitatus. [42] Qua re si etiam monendi estis
a me, iudices, quod non estis, videor hoc leviter pro mea auctoritate vobis
praecipere posse, ut ex eo genere homines quorum cognita virtus, industria,
felicitas in re militari sit diligenter vobis retinendos existimetis. Fuit enim
maior talium <tum> virorum in hac re publica copia; quae cum esset, tamen
eorum non modo saluti sed etiam honori consulebatur. Quid nunc vobis faciendum
est studiis militaribus apud iuventutem obsoletis, <fortissimis> autem
hominibus ac summis ducibus partim aetate, partim civitatis discordiis ac rei
publicae calamitate consumptis, cum tot bella aut a nobis necessario
suscipiantur aut subito atque improvisa nascantur? nonne et hominem ipsum ad
dubia rei publicae tempora reservandum et ceteros studio laudis ac virtutis inflammandos
putatis? [43] Recordamini quos legatos nuper in
bello <Italico> L. Iulius, quos P. Rutilius, quos L. Cato, quos Cn.
Pompeius habuerit; scietis fuisse tum M. Cornutum, L. Cinnam, L. Sullam,
praetorios homines, belli gerendi peritissimos; praeterea C. Marium, P. Didium,
Q. Catulum, P. Crassum, non litteris homines ad rei militaris scientiam, sed
rebus gestis ac victoriis eruditos. Age vero, nunc inferte oculos in curiam,
introspicite penitus in omnis rei publicae partis; utrum videtis nihil posse
accidere ut tales viri desiderandi sint, an, si acciderit, eorum hominum copia
populum Romanum abundare? Quae si diligenter attendetis, profecto, iudices,
virum ad labores belli impigrum, ad pericula fortem, ad usum ac disciplinam
peritum, ad consilia prudentem, ad casum fortunamque felicem domi vobis ac
liberis vestris retinere quam inimicissimis populo Romano nationibus et
crudelissimis tradere et condonare maletis.
[44]
At infestis prope signis inferuntur Galli in M. Fonteium et instant atque
urgent summo cum studio, summa cum audacia. Video, iudices; sed multis et
firmis praesidiis vobis adiutoribus isti immani atque intolerandae barbariae
resistemus. Primum obicitur contra istorum impetus Macedonia, fidelis et amica
populo Romano provincia; quae cum se ac suas urbis non solum consilio sed etiam
manu M. Fontei conservatam esse dicat, ut ipsa per hunc a Thraecum adventu ac
depopulatione defensa <est>, sic ab huius nunc capite Gallorum impetus
terroresque depellit. [45] Constituitur ex
altera parte ulterior Hispania, quae profecto <non> modo religione sua
resistere istorum cupiditati potest sed etiam sceleratorum hominum periuria
testimoniis ac laudationibus suis refutare. Atque ex ipsa etiam Gallia fidelissima
et gravissima auxilia sumuntur. Venit huic subsidio misero atque innocenti
Massiliensium cuncta civitas, quae non solum ob eam causam laborat ut huic, a
quo ipsa servata est, parem gratiam referre videatur sed etiam quod ea
condicione atque eo fato se in eis terris conlocatam esse arbitratur ne quid
nostris hominibus istae gentes nocere possint. [46]
Propugnat pariter pro salute M. Fontei Narbonensis colonia, quae per hunc ipsa
nuper obsidione hostium liberata nunc eiusdem miseriis ac periculis commovetur.
Denique ut oportet bello Gallico, ut maiorum iura moresque praescribunt, nemo
est civis Romanus qui sibi ulla excusatione utendum putet; omnes illius
provinciae publicani, agricolae, pecuarii, ceteri negotiatores uno animo M.
Fonteium atque una voce defendunt. Quod si tantas auxiliorum nostrorum copias
Indutiomarus ipse despexerit, dux Allobrogum ceterorumque Gallorum, num etiam
de matris hunc complexu, lectissimae miserrimaeque feminae, vobis
inspectantibus avellet atque abstrahet? praesertim cum virgo Vestalis ex altera
parte germanum fratrem complexa teneat vestramque, iudices, ac populi Romani
fidem imploret; quae pro vobis liberisque vestris tot annos in dis immortalibus
placandis occupata est ut ea nunc pro salute sua fratrisque sui animos vestros
placare possit. [47] Cui miserae quod
praesidium, quod solacium reliquum est hoc amisso? Nam ceterae feminae gignere
ipsae sibi praesidia et habere domi fortunarum omnium socium participemque
possunt; huic vero virgini quid est praeter fratrem quod aut iucundum aut carum
esse possit? Nolite pati, iudices, aras deorum immortalium Vestaeque matris
cotidianis virginis lamentationibus de vestro iudicio commoneri; prospicite ne
ille ignis aeternus nocturnis Fonteiae laboribus vigiliisque servatus
sacerdotis vestrae lacrimis exstinctus esse dicatur. [48]
Tendit ad vos virgo Vestalis manus supplices easdem quas pro vobis dis
immortalibus tendere consuevit. Cavete ne periculosum superbumque sit eius vos
obsecrationem repudiare cuius preces si di aspernarentur, haec salva esse non
possent. Videtisne subito, iudices, virum fortissimum, M. Fonteium, parentis et
sororis commemoratione lacrimas profudisse? Qui numquam in acie pertimuerit,
qui se armatus saepe in hostium manum multitudinemque immiserit, cum in eius
modi periculis eadem se solacia suis relinquere arbitraretur quae suus pater
sibi reliquisset, idem nunc conturbato animo pertimescit ne non modo ornamento
et adiumento non sit suis sed etiam cum acerbissimo luctu dedecus aeternum
miseris atque ignominiam relinquat. [49] O
fortunam longe disparem, M. Fontei, si deligere potuisses ut potius telis tibi
Gallorum quam periuriis intereundum esset! Tum enim vitae socia virtus, mortis
comes gloria fuisset; nunc vero qui est dolor victoriae te atque imperi poenas
ad eorum arbitrium sufferre qui aut victi armis sunt aut invitissimi paruerunt!
A quo periculo defendite, iudices, civem fortem atque innocentem; curate ut
nostris testibus plus quam alienigenis credidisse videamini, plus saluti civium
quam hostium libidini consuluisse, graviorem duxisse eius obsecrationem quae
vestris sacris praesit quam eorum audaciam qui cum omnium sacris delubrisque
bella gesserunt. Postremo prospicite, iudices, id quod ad dignitatem populi
Romani maxime pertinet, ut plus apud vos preces virginis Vestalis quam minae
Gallorum valuisse videantur.
|