Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Prognostica Aratea

IntraText CT - Text

  • FRAGMENTA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Prognostica Aratea

FRAGMENTA

 

1 Caprigeni pecoris custos de gurgite vasto. (Prisc., 6)

2 Navibus assumptis fluitantia quaerere aplustra. (Prisc., 7)

3 Quem neque tempestas perimet, neque longa vetustas
Interimet, stinguens praeclara insignia caeli.
(Prisc., 10)

4 Ut quum Luna means Hyperionis officit orbi,
Stinguuntur radii caeca caligine tecti.
(Prisc., 10)

5 Ast autem tenui quae candet lumine Phatne. (Prisc., 16)

6 Atque etiam ventos praemonstrat saepe futuros
Inflatum mare, quum subito penitusque tumescit,
Saxaque cana salis niveo spumata liquore
Tristificas certant Neptuno reddere voces ;
Aut densus stridor quum celso e vertice montis               5
Ortus adaugescit scopulorum saepe repulsu.
Rana/Rava fulix itidem fugiens e gurgite ponti
Nuntiat horribiles clamans instare procellas,
Haud modicos tremulo fundens e guttere cantus.
(Cic., Divin., I, 8)

7 Vos quoque signa videtis, aquai dulcis alumnae,
Quum clamore paratis inanes fundere voces,
Absurdoque sono fontes et stagna cietis.
Saepe etiam pertriste canit de pectore carmen
Et matutinis acredula vocibus instat,                                   5
Vocibus instat, et assiduas jacit ore querelas,
Quum primum gelidos rores Aurora remittit.
Fuscaque nonnumquam cursans per litora cornix
Dermersit caput et fluctum cervice recepit.
(Cic., Divin., I, 8, 9)

8 Mollipedesque boves spectantes lumina caeli
Naribus humiferum duxere ex aere succum.
(Cic., Divin., I, 9)

9 Jam vero semper viridis semperque gravata
Lentiscus triplici solita grandescere fetu,
Ter fruges fundens tria tempora monstrat arandi.
(Cic., Divin., I, 9)




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License