Pro Marcello
[1] [I]
Diuturni silenti, patres conscripti, quo eram his temporibus usus—non timore
aliquo, sed partim dolore, partim verecundia—finem hodiernus dies attulit,
idemque initium quae vellem quaeque sentirem meo pristino more dicendi. Tantam
enim mansuetudinem, tam inusitatam inauditamque clementiam, tantum in summa
potestate rerum omnium modum, tam denique incredibilem sapientiam ac paene
divinam, tacitus praeterire nullo modo possum.
[2] M. enim Marcello
vobis, patres conscripti, reique publicae reddito, non illius solum, sed etiam
meam vocem et auctoritatem et vobis et rei publicae conservatam ac restitutam
puto. Dolebam enim, patres conscripti, et vehementer angebar, virum talem, cum
in eadem causa in qua ego fuisset, non in eadem esse fortuna; nec mihi
persuadere poteram, nec fas esse ducebam, versari me in nostro vetere
curriculo, illo aemulo atque imitatore studiorum ac laborum meorum, quasi
quodam socio a me et comite distracto. Ergo et mihi meae pristinae vitae
consuetudinem, C. Caesar, interclusam aperuisti, et his omnibus ad bene de
[omni] re publica sperandum quasi signum aliquod sustulisti.
[3] Intellectum est
enim mihi quidem in multis, et maxime in me ipso, sed paulo ante [in] omnibus,
cum M. Marcellum senatui reique publicae concessisti, commemoratis praesertim
offensionibus, te auctoritatem huius ordinis dignitatemque rei publicae tuis
vel doloribus vel suspicionibus anteferre. Ille quidem fructum omnis ante actae
vitae hodierno die maximum cepit, cum summo consensu senatus, tum iudicio tuo
gravissimo et maximo. Ex quo profecto intellegis quanta in dato beneficio sit
laus, cum in accepto sit tanta gloria.
[4] Est vero fortunatus
ille, cuius ex salute non minor paene ad omnis quam ad ipsum ventura sit
laetitia pervenerit. Quod quidem ei merito atque optimo iure contigit. Quis
enim est illo aut nobilitate aut probitate aut optimarum artium studio aut
innocentia aut ullo laudis genere praestantior?
|