[8]
[III] Domuisti gentis immanitate barbaras, multitudine innumerabilis, locis
infinitas, omni copiarum genere abundantis: sed tamen ea vicisti, quae et naturam
et condicionem ut vinci possent habebant. Nulla est enim tanta vis, quae non
ferro et viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracundiam
cohibere, victoriam temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute
praestantem non modo extollere iacentem, sed etiam amplificare eius pristinam
dignitatem, haec qui fecit, non ego eum cum summis viris comparo, sed
simillimum deo iudico.
[9] Itaque, C. Caesar,
bellicae tuae laudes celebrabuntur illae quidem non solum nostris, sed paene
omnium gentium litteris atque linguis, nec ulla umquam aetas de tuis laudibus
conticescet. Sed tamen eius modi res nescio quo modo etiam cum leguntur,
obstrepi clamore militum videntur et tubarum sono. At vero cum aliquid
clementer, mansuete, iuste, moderate, sapienter factum—in iracundia praesertim,
quae est inimica consilio, et in victoria, quae natura insolens et superba
est—audimus aut legimus, quo studio incendimur, non modo in gestis rebus, sed
etiam in fictis, ut eos saepe, quos numquam vidimus, diligamus!
[10] Te
vero, quem praesentem intuemur, cuius mentem sensusque et os cernimus, ut,
quicquid belli fortuna reliquum rei publicae fecerit, id esse salvum velis,
quibus laudibus efferemus? quibus studiis prosequemur? qua benevolentia
complectemur? Parietes (me dius fidius) ut mihi videtur huius curiae tibi
gratias agere gestiunt, quod brevi tempore futura sit illa auctoritas in his
maiorum suorum et suis sedibus.
|