[13] [V] Atque hoc C. Caesaris iudicium, patres conscripti, quam late
pateat attendite. Omnes enim, qui ad illa arma fato sumus nescio quo rei
publicae misero funestoque compulsi, etsi aliqua culpa tenemur erroris humani,
scelere certe liberati sumus. Nam cum M. Marcellum deprecantibus vobis rei
publicae conservavit, me et mihi et item rei publicae, nullo deprecante,
reliquos amplissimos viros et sibi ipsos et patriae reddidit: quorum et
frequentiam et dignitatem hoc ipso in consessu videtis. Non ille hostis induxit
in curiam, sed iudicavit a plerisque ignoratione potius et falso atque inani
metu quam cupiditate aut crudelitate bellum esse susceptum.
[14] Quo
quidem in bello semper de pace audiendum putavi, semperque dolui non modo
pacem, sed etiam orationem civium pacem flagitantium repudiari. Neque enim ego
illa nec ulla umquam secutus sum arma civilia; semperque mea consilia pacis et
togae socia, non belli atque armorum fuerunt. Hominem sum secutus privato
consilio, non publico; tantumque apud me grati animi fidelis memoria valuit, ut
nulla non modo cupiditate, sed ne spe quidem, prudens et sciens tamquam ad
interitum ruerem voluntarium.
[15]
Quod quidem meum consilium minime obscurum fuit. Nam et in hoc ordine integra
re multa de pace dixi, et in ipso bello eadem etiam cum capitis mei periculo
sensi. Ex quo nemo iam erit tam iniustus existimator rerum, qui dubitet quae
Caesaris de bello voluntas fuerit, cum pacis auctores conservandos statim
censuerit, ceteris fuerit iratior. Atque id minus mirum fortasse tum, cum esset
incertus exitus et anceps fortuna belli: qui vero victor pacis auctores
diligit, is profecto declarat se maluisse non dimicare quam vincere.
|