VII. Et quamquam partis ac fundatis
amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae
permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc tamen
petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis
adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas ut te utantur, absurde
facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter,
nullus petitor esse videare. Ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi si
aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile
si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi
ut debeas, modo ut intellegat te magni se aestimare, ex animo agere, bene se
ponere, fore ex eo non brevem et suffragatoriam sed firmam et perpetuam
amicitiam. Nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit, qui hoc tempus sibi
oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc
casus adferat, ut ii tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda
sit, et qui hoc quod ego te hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem
possint. Nam qui incipiat Antonius homines adiungere atque invitare ad
amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidem nihil
stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris. Eximiam
quandam gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo
quem homines ignoti nullis suffragantibus honore adficiant; ut quidem homo nequam,
iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis, hominem
plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine
magna culpa neglegentiae fieri non potest.
|