[VIII] Omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni,
quae iacere sentis, belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque
prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines,
propaganda suboles: omnia, quae dilapsa iam diffluxerunt, severis legibus
vincienda sunt. [24] Non fuit recusandum in
tanto civili bello, tanto animorum ardore et armorum, quin quassata res
publica, quicumque belli eventus fuisset, multa perderet et ornamenta
dignitatis et praesidia stabilitatis suae; multaque uterque dux faceret
armatus, quae idem togatus fieri prohibuisset. Quae quidem tibi nunc omnia
belli volnera sananda sunt, quibus praeter te nemo mederi potest.
[25]
Itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi:
"Satis diu vel naturae vixi vel gloriae.'' Satis, si ita vis, fortasse
naturae, addo etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe
parum. Qua re omitte istam, quaeso, doctorum hominum in contemnenda morte
prodentiam: noli nostro periculo esse sapiens. Saepe enim venit ad auris meas
te idem istud nimis crebro dicere, tibi satis te vixisse. Credo: sed tum id
audirem, si tibi soli viveres, aut si tibi etiam soli natus esses. Omnium
salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae sunt: tantum
abes a perfectione maximorum operum, ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris.
Hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies?
Quid, si istud ne gloriae tuae quidem satis est? cuius te esse avidissimum,
quamvis sis sapiens, non negabis.
[26]
Parumne igitur, inquies, magna relinquemus? Immo vero aliis quamvis multis
satis, tibi uni parum. Quicquid est enim, quamvis amplum sit, id est parum tum,
cum est aliquid amplius. Quod si rerum tuarum immortalium, C. Caesar, hic
exitus futurus fuit, ut devictis adversariis rem publicam in eo statu
relinqueres in quo nunc est, vide, quaeso, ne tua divina virtus admirationis
plus sit habitura quam gloriae: si quidem gloria est inlustris ac pervagata
magnorum vel in suos vel in patriam vel in omne genus hominum fama meritorum.
|