[X] Diversae voluntates civium fuerunt, distractaeque
sententiae. Non enim consiliis solum et studiis, sed armis etiam et castris
dissidebamus. Erat enim obscuritas quaedam; erat certamen inter clarissimos
duces: multi dubitabant quid optimum esset, multi quid sibi expediret, multi
quid deceret, non nulli etiam quid liceret.
[31]
Perfuncta res publica est hoc misero fatalique bello: vicit is, qui non fortuna
inflammaret odium suum, sed bonitate leniret; neque omnis quibus iratus esset,
eosdem [etiam] exsilio aut morte dignos iudicaret. Arma ab aliis posita, ab
aliis erepta sunt. Ingratus est iniustusque civis, qui, armorum periculo
liberatus, animum tamen retinet armatum; ut etiam ille melior sit qui in acie
cecidit, qui in causa animam profudit. Quae enim pertinacia quibusdam, eadem
aliis constantia videri potest.
[32] Sed
iam omnis fracta dissensio est armis, exstincta aequitate victoris: restat ut
omnes unum velint, qui modo habent aliquid non solum sapientiae, sed etiam
sanitatis. Nisi te, C. Caesar, salvo, et in ista sententia qua cum antea tum
hodie vel maxime usus es manente, salvi esse non possumus. Qua re omnes te, qui
haec salva esse volumus, et hortamur et obsecramus, ut vitae tuae et saluti
consulas; omnesques tibi, ut pro aliis etiam loquar quod de me ipse sentio,
quoniam subesse aliquid putas quod cavendum sit, non modo excubias et
custodias, sed etiam laterum nostrorum oppositus et corporum pollicemur.
|