III. 7. Sed ante quam
ad eam orationem venio quae est propria vestrae quaestionis, videntur ea esse
refutanda, quae et in senatu ab inimicis saepe iactata sunt, et in contione ab
improbis, et paulo ante ab accusatoribus, ut omni errore sublato, rem plane
quae veniat in iudicium videre possitis. Negant intueri lucem esse fas ei qui a
se hominem occisum esse fateatur. In qua tandem urbe hoc homines stultissimi
disputant? nempe in ea quae primum iudicium de capite vidit M. Horati,
fortissimi viri, qui nondum libera civitate, tamen populi Romani comitiis
liberatus est, cum sua manu sororem esse interfectam fateretur.
8. An est quisquam qui hoc ignoret, cum de homine occiso
quaeratur, aut negari solere omnino esse factum aut recte et iure factum esse
defendi? Nisi vero existimatis dementem P. Africanum fuisse, qui cum a C.
Carbone [tribuno plebis seditiose] in contione interrogaretur quid de Ti.
Gracchi morte sentiret, responderit iure caesum videri. Neque enim posset aut
Ahala ille Servilius, aut P. Nasica, aut L. Opimius, aut C. Marius, aut me
consule senatus, non nefarius haberi, si sceleratos civis interfici nefas
esset. Itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis doctissimi
homines memoriae prodiderunt, eum qui patris ulciscendi causa matrem
necavisset, variatis hominum sententiis, non solum divina, sed etiam
sapientissimae deae sententia liberatum. 9. Quod si duodecim
tabulae nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem, si se telo defenderet,
interfici impune voluerunt, quis est qui, quoquo modo quis interfectus sit,
puniendum putet, cum videat aliquando gladium nobis ad hominem occidendum ab
ipsis porrigi legibus?
|