IV. Atqui si tempus est ullum iure
hominis necandi, quae multa sunt, certe illud est non modo iustum, verum etiam
necessarium, cum vi vis inlata defenditur. Pudicitiam cum eriperet militi
tribunus militaris in exercitu C. Mari, propinquus eius imperatoris,
interfectus ab eo est, cui vim adferebat. Facere enim probus adulescens
periculose quam perpeti turpiter maluit. Atque hunc ille summus vir scelere
solutum periculo liberavit. 10. Insidiatori vero et latroni quae potest inferri
iniusta nex? Quid comitatus nostri, quid gladii volunt? quos habere certe non
liceret, si uti illis nullo pacto liceret. Est igitur haec, iudices, non
scripta, sed nata lex; quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura
ipsa adripuimus, hausimus, expressimus; ad quam non docti sed facti, non instituti
sed imbuti sumus, —ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela
aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae
salutis. 11. Silent enim leges inter arma; nec se exspectari
iubent, cum ei qui exspectare velit, ante iniusta poena luenda sit, quam iusta
repetenda. Etsi persapienter et quodam modo tacite dat ipsa lex potestatem
defendendi, quae non hominem occidi, sed esse cum telo hominis occidendi causa
vetat; ut, cum causa non telum quaereretur, qui sui defendendi causa telo esset
usus non minis occidendi causa habuisse telum iudicaretur. Quapropter hoc
maneat in causa, iudices, non enim dubito quin probaturus sim vobis defensionem
meam, si id memineritis quod oblivisci non potestis, insidiatorem iure
interfici posse.
|