VI. Itaque ego ipse decrevi, cum caedem
in Appia factam esse constaret, non eum qui se defendisset contra rem publicam
fecisse, sed, cum inesset in re vis et insidiae, crimen iudicio reservavi, rem
notavi. Quod si per furiosum illum tribunum senatui quod sentiebat perficere
licuisset, novam quaestionem nullam haberemus. Decernebat enim, ut veteribus
legibus, tantum modo extra ordinem, quaereretur. Divisa sententia est,
postulante nescio quo: nihil enim necesse est omnium me flagitia proferre. Sic
reliqua auctoritas senatus empta intercessione sublata est.
15. At enim Cn. Pompeius rogatione sua
et de re et de causa iudicavit: tulit enim de caede quae in Appia via facta
esset, in qua P. Clodius occisus esset. Quid ergo tulit? nempe ut quaereretur.
Quid porro quaerendum est? Factumne sit? at constat. A quo? at paret. Vidit
igitur, etiam in confessione facti, iuris tamen defensionem suscipi posse. Quod
nisi vidisset posse absolvi eum qui fateretur, cum videret nos fateri, neque
quaeri umquam iussisset, nec vobis tam hanc salutarem in iudicando litteram
quam illam tristem dedisset. Mihi vero Cn. Pompeius non modo nihil gravius
contra Milonem iudicasse, sed etiam statuisse videtur quid vos in iudicando
spectare oporteret. Nam qui non poenam confessioni, sed defensionem dedit, is
causam interitus quaerendam, non interitum putavit. 16. Iam
illud ipse dicet profecto, quod sua sponte fecit, Publione Clodio tribuendum
putarit an tempori.
|