VIII. Sed stulti sumus qui Drusum, qui
Africanum, Pompeium, nosmet ipsos cum P. Clodio conferre audeamus. Tolerabilia
fuerunt illa: P. Clodi mortem aequo animo ferre nemo potest. Luget senatus,
maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia,
adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam
mansuetum civem desiderant. 21. Non fuit ea causa, iudices,
profecto, non fuit, cur sibi censeret Pompeius quaestionem ferendam; sed homo
sapiens atque alta et divina quadam mente praeditus multa vidit: fuisse illum
sibi inimicum, familiarem Milonem; in communi omnium laetitia, si etiam ipse
gauderet, timuit ne videretur infirmior fides reconciliatae gratiae; multa
etiam alia vidit, sed illud maxime, quamvis atrociter ipse tulisset, vos tamen
fortiter iudicaturos. Itaque delegit ex florentissimis ordinibus ipsa lumina:
neque vero, quod non nulli dictitant, secrevit in iudicibus legendis amicos
meos. Neque enim hoc cogitavit vir iustissimus; neque in bonis viris legendis
id adsequi potuisset, etiam si cupisset. Non enim mea gratia familiaritatibus
continetur, quae late patere non possunt, propterea quod consuetudines victus
non possunt esse cum multis; sed, si quid possumus, ex eo possumus, quod res
publica nos coniunxit cum bonis: ex quibus ille cum optimos viros legeret,
idque maxime ad fidem suam pertinere arbitraretur, non potuit legere non
studiosos mei. 22. Quod vero te, L. Domiti, huic quaestioni
praeesse maxime voluit, nihil quaesivit [aliud] nisi iustitiam, gravitatem,
humanitatem, fidem. Tulit ut consularem necesse esset: credo, quod principum
munus esse ducebat resistere et levitati multitudinis et perditorum temeritati.
Ex consularibus te creavit potissimum: dederas enim quam contemneres popularis
insanias iam ab adulescentia documenta maxima.
|