IX. 23. Quam ob rem,
iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus,—si neque omnis confessio
facti est inusitata, neque de causa nostra quicquam aliter ac nos vellemus a
senatu iudicatum est, et lator ipse legis, cum esset controversia nulla facti,
iuris tamen disceptationem esse voluit, et ei lecti iudices isque praepositus
est quaestioni, qui haec iuste sapienterque disceptet,—reliquum est, iudices,
ut nihil iam quaerere aliud debeatis, nisi uter utri insidias fecerit. Quod quo
facilius argumentis perspicere possitis, rem gestam vobis dum breviter expono,
quaeso, diligenter attendite.
24. P. Clodius cum statuisset omni
scelere in praetura vexare rem publicam, videretque ita tracta esse comitia
anno superiore, ut non multos mensis praeturam gerere posset,—qui non honoris
gradum spectaret, ut ceteri, sed et L. Paulum conlegam effugere vellet,
singulari virtute civem, et annum integrum ad dilacerandam rem publicam
quaereret,—subito reliquit annum suum, seseque in annum proximum transtulit:
non (ut fit) religione aliqua, sed ut haberet, quod ipse dicebat, ad praeturam
gerendam, hoc est, ad evertendam rem publicam, plenum annum atque integrum.
25. Occurrebat ei mancam ac debilem praeturam futuram suam
consule Milone: eum porro summo consensu populi Romani consulem fieri videbat.
Contulit se ad eius competitores, sed ita, totam ut petitionem ipse solus etiam
invitis illis gubernaret, tota ut comitia suis, ut dictitabat, umeris
sustineret. Convocabat tribus, se interponebat, Collinam novam dilectu
perditissimorum civium conscribebat. Quanto ille plura miscebat, tanto hic
magis in dies convalescebat. Ubi vidit homo ad omne facinus paratissimus
fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit
non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum,
palam agere coepit, et aperte dicere occidendum Milonem. 26.
Servos agrestis et barbaros, quibus silvas publicas depopulatus erat
Etruriamque vexarat, ex Apennino deduxerat, quos videbatis. Res erat minime
obscura. Etenim palam dictitabat consulatum Miloni eripi non posse, vitam
posse. Significavit hoc saepe in senatu, dixit in contione. Quin etiam M.
Favonio, fortissimo viro, quaerenti ex eo qua spe fureret Milone vivo,
respondit triduo illum aut summum quadriduo esse periturum: quam vocem eius ad
hunc M. Catonem statim Favonius detulit.
|