X. 27. Interim cum
sciret Clodius—neque enim erat difficile scire—iter sollemne, legitimum,
necessarium ante diem xiii. Kalendas Februarias Miloni esse Lanuvium ad
flaminem prodendum, [quod erat dictator Lanuvi Milo,] Roma subito ipse
profectus pridie est, ut ante suum fundum, quod re intellectum est, Miloni
insidias conlocaret. Atque ita profectus est, ut contionem turbulentam, in qua
eius furor desideratus est, [quae illo ipso die habita est,] relinqueret, quam
nisi obire facinoris locum tempusque voluisset, numquam reliquisset.
28. Milo autem cum in senatu fuisset eo die, quoad senatus est
dimissus, domum venit; calceos et vestimenta mutavit; paulisper, dum se uxor
(ut fit) comparat, commoratus est; dein profectus id temporis cum iam Clodius,
si quidem eo die Romani venturus erat, redire potuisset. Ob viam fit ei
Clodius, expeditus, in equo, nulla raeda, nullis impedimentis; nullis Graecis
comitibus, ut solebat; sine uxore, quod numquam fere: cum hic insidiator, qui
iter illud ad caedem faciendam apparasset, cum uxore veheretur in raeda,
paenulatus, magno et impedito et muliebri ac delicato ancillarum puerorumque
comitatu. 29. Fit ob viam Clodio ante fundum eius hora fere
undecima, aut non multo secus. Statim complures cum telis in hunc faciunt de
loco superiore impetum: adversi raedarium occidunt. Cum autem hic de raeda
reiecta paenula desiluisset, seque acri animo defenderet, illi qui erant cum
Clodio, gladiis eductis, partim recurrere ad raedam, ut a tergo Milonem
adorirentur; partim, quod hunc iam interfectum putarent, caedere incipiunt eius
servos, qui post erant: ex quibus qui animo fideli in dominum et praesenti fuerunt,
partim occisi sunt, partim, cum ad raedam pugnari viderent, domino succurrere
prohiberentur, Milonem occisum et ex ipso Clodio audirent et re vera putarent,
fecerunt id servi Milonis—dicam enim aperte, non derivandi criminis causa, sed
ut factum est—nec imperante nec sciente nec praesente domino, quod suos quisque
servos in tali re facere voluisset.<
|