XIII. Quid? tu me tibi iratum, Sexte,
putas, cuius inimicissimum multo crudelius etiam poenitus es, quam erat
humanitatis meae postulare? Tu P. Clodi cruentum cadaver eiecisti domo; tu in
publicum abiecisti; tu spoliatum imaginibus, exsequiis, pompa, laudatione,
infelicissimis lignis semiustilatum, nocturnis canibus dilaniandum reliquisti.
Qua re, etsi nefarie fecisti, tamen quoniam in meo inimico crudelitatem
exprompsisti tuam, laudare non possum, irasci certe non debeo.
34. Audistis, iudices, quantum Clodi
interfuerit occidi Milonem: convertite animos nunc vicissim ad Milonem. Quid
Milonis intererat interfici Clodium? Quid erat cur Milo non dicam admitteret,
sed optaret? 'Obstabat in spe consulatus Miloni Clodius.' At eo repugnante
fiebat, immo vero eo fiebat magis; nec me suffragatore meliore utebatur quam
Clodio. Valebat apud vos, iudices, Milonis erga me remque publicam meritorum
memoria; valebant preces et lacrimae nostrae, quibus ego tum vos mirifice
moveri sentiebam; sed plus multo valebat periculorum impendentium timor. Quis
enim erat civium qui sibi solutam P. Clodi praeturam sine maximo rerum novarum
metu proponeret? Solutam autem fore videbatis, nisi esset is consul, qui eam auderet
possetque constringere. Eum Milonem unum esse cum sentiret universus populus
Romanus, quis dubitaret suffragio suo se metu, periculo rem publicam liberare?
At nunc, Clodio remoto, usitatis iam rebus enitendum est Miloni, ut tueatur
dignitatern suam: singularis illa et huic uni concessa gloria, quae cotidie
augebatur frangendis furoribus Clodianis, iam Clodi morte cecidit. Vos adepti
estis, ne quem civem metueretis: hic exercitationem virtutis, suffragationem
consulatus, fontem perennem gloriae suae perdidit. Itaque Milonis consulatus,
qui vivo Clodio labefactari non poterat, mortuo denique temptari coeptus est.
Non modo igitur nihil prodest, sed obest etiam Clodi mors Miloni.
35. 'At valuit odium, fecit iratus,
fecit inimicus, fuit ultor iniuriae, poenitor doloris sui.' Quid? si haec non
dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone, sed in illo maxima, nulla in hoc?
quid voltis amplius? Quid enim odisset Clodium Milo, segetem ac materiem suae
gloriae, praeter hoc civile odium, quo omnis improbos odimus? Ille erat ut
odisset, primum defensorem salutis meae, deinde vexatorem furoris, domitorem
armorum suorum, postremo etiam accusatorem suum: reus enim Milonis lege Plotia
fuit Clodius, quoad vixit. Quo tandem animo hoc tyrannum illum tulisse
creditis? quantum odium illius, et in homine iniusto quam etiam iustum fuisse?
|