XIV. 36. Reliquum est
ut iam illum natura ipsius consuetudoque defendat, hunc autem haec eadem
coarguat. Nihil per vim umquam Clodius, omnia per vim Milo. Quid? ego, iudices,
cum maerentibus vobis urbe cessi, iudiciumne timui? non servos, non arma, non
vim? Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta
eiciendi? Diem mihi, credo, dixerat, multam inrogarat, actionem perduellionis
intenderat; et mihi videlicet in causa aut mala aut mea, non et praeclarissima
et vestra, iudicium timendum fuit. Servorum et egentium civium et facinorosorum
armis meos civis, meis consiliis periculisque servatos, pro me obici nolui.
37. Vidi enim, vidi hunc ipsum Q. Hortensium, lumen et
ornamentum rei publicae, paene interfici servorum manu, cum mihi adesset: qua
in turba C. Vibienus senator, vir optimus, cum hoc cum esset una, ita est
mulcatus, ut vitam amiserit. Itaque quando illius postea sica illa, quam a
Catilina acceperat, conquievit? Haec intentata nobis est; huic ego vos obici
pro me non sum passus; haec insidiata Pompeio est; haec istam Appiam,
monimentum sui nominis, nece Papiri cruentavit; haec eadem longo intervallo
conversa rursus est in me: nuper quidem, ut scitis, me ad regiam paene
confecit.
38. Quid simile Milonis? cuius vis omnis
haec semper fuit, ne P. Clodius, cum in iudicium detrahi non posset, vi
oppressam civitatem teneret. Quem si interficere voluisset, quantae quotiens
occasiones, quam praeclarae fuerunt! Potuitne, cum domum ac deos penatis suos
illo oppugnante defenderet, iure se ulcisci? Potuitne, civi egregio et viro
fortissimo, P. Sestio, conlega suo, volnerato? Potuitne, Q. Fabricio, viro
optimo, cum de reditu meo legem ferret, pulso, crudelissima in foro caede facta
? Potuitne L. Caecili, iustissimi fortissimique praetoris, oppugnata domo?
Potuitne illo die, cum est lata lex de me; cum totius Italiae concursus, quem
mea salus concitarat, facti illius gloriam libens agnovisset, ut, etiam si id
Milo fecisset, cuncta civitas eam laudem pro sua vindicaret?
|