XV. 39. At quod erat
tempus? Clarissimus et fortissimus consul, inimicus Clodio, [P. Lentulus,] ultor
sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus
publici consensus, restitutor salutis meae; septem praetores, octo tribuni
plebei, illius adversarii, defensores mei; Cn. Pompeius, auctor et dux mei
reditus, illius hostis, cuius sententiam senatus [omnis] de salute mea
gravissimam et ornatissimam secutus est, qui populum Romanum est cohortatus,
qui cum de me decretum Capuae fecisset, ipse cunctae Italiae cupienti et eius
fidem imploranti signum dedit, ut ad me restituendum Romam concurrerent; omnium
denique in illum odia civium ardebant desiderio mei, quem qui tum interemisset,
non de impunitate eius, sed de praemiis cogitaretur. 40. Tamen
se Milo continuit, et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. Quid?
privato Milone et reo ad populum accusante P. Clodio, cum in Cn. Pompeium pro
Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio, sed etiam causa
illius opprimendi fuit! Nuper vero cum M. Antonius summam spem salutis bonis
omnibus attulisset, gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem
fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam
inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se
ille fugiens in scalarum tenebris abdidisset, magnum Miloni fuit conficere
illam pestem nulla sua invidia, M. vero Antoni maxima gloria?
41. Quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille
in saepta ruisset, gladios destringendos, lapides iaciendos curavisset; dein subito,
voltu Milonis perterritus, fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota
faceretis, ut Miloni uti virtute sua liberet.
|