XVII. 45. Quem ad
modum igitur eum dies non fefellit? Dixi equidem modo. Dictatoris Lanuvini
stata sacrificia nosse negoti nihil erat. Vidit necesse esse Miloni proficisci
Lanuvium illo ipso quo est profectus die. Itaque antevertit. At quo die? Quo,
ut ante dixi, fuit insanissima contio ab ipsius mercenario tribuno plebis
concitata: quem diem ille, quam contionem, quos clamores, nisi ad cogitatum
facinus approperaret, numquam reliquisset. Ergo illi ne causa quidem itineris,
etiam causa manendi: Miloni manendi nulla [facultas], exeundi non causa solum,
sed etiam necessitas fuit. Quid? si, ut ille scivit Milonem fore eo die in via,
sic Clodium Milo ne suspicari quidem potuit? 46. Primum quaero
qui id scire potuerit? quod vos idem in Clodio quaerere non potestis. Ut enim
neminem alium nisi T. Patinam, familiarissimum suum, rogasset, scire potuit
illo ipso die Lanuvi a dictatore Milone prodi flaminem necesse esse. Sed erant
permulti alii, ex quibus id facillime scire posset [: omnes scilicet Lanuvini].
Milo de Clodi reditu unde quaesivit? Quaesierit sane—videte quid vobis largiar:
servum etiam, ut Q. Arrius, meus amicus, dixit, corruperit. Legite testimonia
testium vestrorum. Dixit C. Causinius Schola, Interamnas, familiarissimus et
idem comes Clodi,—cuius iam pridem testimonio Clodius eadem hora Interamnae
fuerat et Romae,—P. Clodium illo die in Albano mansurum fuisse; sed subito ei
esse nuntiatum Cyrum architectum esse mortuum, itaque repente Romam
constituisse proficisci. Dixit hoc comes item P. Clodi, C. Clodius.
|