XX. 53. Videamus nunc
(id quod caput est) locus ad insidias ille ipse, ubi congressi sunt, utri
tandem fuerit aptior. Id vero, iudices, etiam dubitandum et diutius cogitandum
est? Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones
facile hominum mille versabantur valentium, edito adversari atque excelso loco,
superiorem se fore putarat Milo, et ob eam rem eum locum ad pugnam potissimum
elegerat? an in eo loco est potius exspectatus ab eo qui ipsius loci spe facere
impetum cogitarat? Res loquitur ipsa, iudices, quae semper valet plurimum.
54. Si haec non gesta audiretis, sed picta videretis, tamen
appareret uter esset insidiator, uter nihil cogitaret mali, cum alter veheretur
in raeda paenulatus, una sederet uxor. Quid horum non impeditissimum? vestitus
an vehiculum an comes? Quid minus promptum ad pugnam, cum paenula inretitus,
raeda impeditus, uxore paene constrictus esset? Videte nunc illum, primum
egredientem e villa, subito: cur? vesperi: quid necesse est? tarde: qui
convenit, praesertim id temporis? Devertit in villam Pompei. Pompeium ut
videret? sciebat in Alsiensi esse: villam ut perspiceret? miliens in ea fuerat.
Quid ergo erat? morae et tergiversationes: dum hic veniret, locum relinquere
noluit.
|