XXII. Quod igitur in causa quaerendum
est, indagamus hic: quod tormentis invenire vis, id fatemur. Manu vero cur
miserit, si id potius quaeris, quam cur partim amplis adfecerit praemiis,
nescis inimici factum reprehendere. 58. Dixit enim hic idem,
qui omnia semper constanter et fortiter, M. Cato, et dixit in turbulenta
contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum, sed
etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse, qui domini caput defendissent. Quod
enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis,
propter quos vivit? Etsi id quidem non tanti est, quam quod propter eosdem non
sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit.
Quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fuerunt conservatores domini,
ultores sceleris, defensores necis. Hic vero nihil habet in his malis quod
minus moleste ferat, quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum
praemium persolutum.
59. Sed quaestiones urgent Milonem, quae
sunt habitae nunc in atrio Libertatis. Quibusnam de servis? rogas? de P. Clodi.
Quis eos postulavit? Appius. Quis produxit? Appius. Unde? ab Appio. Di boni!
quid potest agi severius? [De servis nulla lege quaestio est in dominum nisi de
incestu, ut fuit in Clodium.] Proxime deos accessit Clodius, propius quam tum
cum ad ipsos penetrarat, cuius de morte tamquam de caerimoniis violatis
quaeritur. Sed tamen maiores nostri in dominum [de servo] quaeri noluerunt, non
quin posset verum inveniri, sed quia videbatur indignum esse et [domini] morte ipsa
tristius. In reum de servo accusatoris cum quaeritur, verum inveniri potest?
60. Age vero, quae erat aut qualis quaestio? 'Heus tu, Rufio'
(verbi causa) 'cave sis mentiaris. Clodius insidias fecit Miloni ?' 'Fecit:'
'certa crux.' 'Nullas fecit:' 'sperata libertas.' Quid hac quaestione certius?
Subito abrepti in quaestionem, tamen separantur a ceteris et in arcas
coniciuntur, ne quis cum eis conloqui possit. Hi centum dies penes accusatorem
cum fuissent, ab eo ipso accusatore producti sunt. Quid hac quaestione dici
potest integrius, quid incorruptius?
|