XXIII. 61. Quod si
nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat,
pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu
perterritum, nulla conscientia exanimatum, Romam revertisse, recordamini (per
deos immortalis!) quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum
ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio. Neque vero se
populo solum, sed etiam senatui commisit; neque senatui modo, sed etiam
publicis praesidiis et armis; neque his tantum, verum etiam eius potestati, cui
senatus totam rem publicam, omnem Italiae pubem, cuncta populi Romani arma
commiserat: cui numquam se hic profecto tradidisset, nisi causae suae
confideret, praesertim omnia audienti, magna metuenti, multa suspicanti, non
nulla credenti. Magna vis est conscientiae, iudices, et magna in utramque
partem, ut neque timeant qui nihil commiserint, et poenam semper ante oculos
versari putent qui peccarint.
62. Neque vero sine ratione certa causa
Milonis semper a senatu probata est. Videbant enim sapientissimi homines facti
rationem, praesentiam animi, defensionis constantiam. An vero obliti estis,
iudices, recenti illo nuntio necis Clodianae, non modo inimicorum Milonis
sermones et opiniones, sed non nullorum etiam imperitorum? Negabant eum Romam
esse rediturum. 63. Sive enim illud animo irato ac percito
fecisset, ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem
P. Clodi putasse, ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset
odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum
fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederet
aequo animo [legibus], secum auferret gloriam sempiternam, nobis haec fruenda
relinqueret, quae ipse servasset. Multi etiam Catilinam atque illa portenta
loquebantur: 'Erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet.' Miseros
interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res
praeclarissimas obliviscuntur, sed etiam nefarias suspicantur!
64. Ergo illa falsa fuerunt, quae certe vera exstitissent, si
Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere.<
|