XXV. 67. Omnia falsa
atque insidiose ficta comperta sunt. Cum tamen, si metuitur etiam nunc Milo,
non iam hoc Clodianum crimen timemus, sed tuas, Cn. Pompei—te enim iam appello,
et ea voce ut me exaudire possis—tuas, tuas, inquam, suspiciones
perhorrescimus: si Milonem times; si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare
aut molitum aliquando aliquid putas; si Italiae dilectus (ut non nulli
conquisitores tui dictitarunt), si haec arma, si Capitolinae cohortes, si
excubiae, si vigiliae, si dilecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit
contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum instituta,
parata, intenta sunt,—magna in hoc certe vis et incredibilis animus, et non
unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et
praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
68. Sed quis non intellegit omnis tibi rei publicae partis
aegras et labantis, ut eas his armis sanares et confirmares, esse commissas?
Quod si, locus Miloni datus esset, probasset profecto tibi ipsi neminem umquam
hominem homini cariorem fuisse quam te sibi; nullum se umquam periculum pro tua
dignitate fugisse; cum ipsa illa taeterrima peste se saepissime pro tua gloria
contendisse; tribunatum suum ad salutem meam, quae tibi carissima fuisset,
consiliis tuis gubernatum; se a te postea defensum in periculo capitis, adiutum
in petitione praeturae; duos se habere semper amicissimos sperasse, te tuo
beneficio, me suo. Quae si non probaret, si tibi ita penitus inhaesisset ista
suspicio nullo ut evelli modo posset, si denique Italia a dilectu, urbs ab
armis sine Milonis clade numquam esset conquietura, ne ille hand dubitans
cessisset patria, is qui ita natus est et ita consuevit: te, Magne, tamen
antestaretur, quod nunc etiam facit.
|