XXVI. 69. Vide quam
sit varia vitae commutabilisque ratio, quam vaga volubilisque fortuna, quantae
infidelitates in amicis, quam ad tempus aptae simulationes, quantae in
periculis fugae proximorum, quantae timiditates. Erit, erit illud profecto
tempus, et inlucescet aliquando ille dies, cum tu—salutaribus, ut spero, rebus
tuis, sed fortasse motu aliquo communium temporum, qui quam crebro accidat
experti scire debemus—et amicissimi benevolentiam et gravissimi hominis fidem
et unius post homines natos fortissimi viri magnitudinem animi desideres.
70. Quamquam quis hoc credat, Cn. Pompeium, iuris publici,
moris maiorum, rei denique publicae peritissimum, cum senatus ei commiserit ut
videret Ne quid res publica detrimenti caperet (quo uno versiculo satis
armati semper consules fuerunt, etiam nullis armis datis), hunc exercitu, hunc
dilectu dato, iudicium exspectaturum fuisse in eius consiliis vindicandis, qui
vi iudicia ipsa tolleret? Satis iudicatum est a Pompeio, satis, falso ista
conferri in Milonem, qui legem tulit, qua, ut ego sentio, Milonem absolvi a
vobis oporteret, ut omnes confitentur, liceret. 71. Quod vero
in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet,
satis declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus illo dignum quam
cogere ut vos eum condemnetis, in quem animadvertere ipse et more maiorum et
suo iure posset? sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam
contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
|