XXVII. 72. Nec vero
me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus
ignarus atque expers, ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. De qua, si iam
nollem ita diluere crimen, ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac
mentiri gloriose liceret: 'Occidi, occidi, non Sp. Maelium, qui annona levanda
iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbatur, in
suspicionem incidit regni appetendi; non Ti. Gracchum, qui conlegae magistratum
per seditionem abrogavit, quorum interfectores impleverunt orbem terrarum nominis
sui gloria; sed eum—auderet enim dicere, cum patriam periculo suo
liberasset—cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae
feminae comprehenderunt; 73. eum cuius supplicio senatus
sollemnis religiones expiandas saepe censuit—eum quem cum sorore germana
nefarium stuprum fecisse L. Lucullus iuratus se quaestionibus habitis dixit
comperisse; eum qui civem quem senatus, quem populus Romanus, quem omnes gentes
urbis ac vitae civium conservatorem iudicarant, servorum armis exterminavit;
eum qui regna dedit, ademit, orbem terrarum quibuscum voluit partitus est; eum
qui, plurimis caedibus in foro factis, singulari virtute et gloria civem domum
vi et armis compulit; eum cui nihil umquam nefas fuit, nec in facinore nec in libidine;
eum qui aedem Nympharum incendit, ut memoriam publicam recensionis tabulis
publicis impressam exstingueret; 74. eum denique, cui iam
nulla lex erat, nullum civile ius, nulli possessionum termini; qui non calumnia
litium, non iniustis vindiciis ac sacramentis alienos fundos, sed castris,
exercitu, signis inferendis petebat; qui non solum Etruscos—eos enim penitus
contempserat—sed hunc P. Varium, fortissimum atque optimum civem, iudicem
nostrum, pellere possessionibus armis castrisque conatus est; qui cum
architectis et decempedis villas multorum hortosque peragrabat; qui Ianiculo et
Alpibus spem possessionum terminarat suarum; qui, cum ab equite Romano
splendido et forti, M. Paconio, non impetrasset ut sibi insulam in lacu Prilio
venderet, repente luntribus in eam insulam materiem, calcem, caementa, arma
convexit, dominoque trans ripam inspectante, non dubitavit exstruere aedificium
in alieno; 75. qui huic T. Furfanio,—cui viro, di immortales!
quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Apinio dicam?
quorum utrique mortem est minitatus, nisi sibi hortorum possessione
cessissent,—sed ausum esse Furfanio dicere, si sibi pecuniam, quantam
poposcerat, non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic
esset tali viro conflagrandum; qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum
fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit; qui parietem sic per
vestibulum sororis instituit ducere, sic agere fundamenta, ut sororem non modo
vestibulo privaret, sed omni aditu et limine.'
|