XXVIII. 76.
Quamquam haec quidem iam tolerabilia videbantur, etsi aequabiliter in rem
publicam, in privatos, in longinquos, in propinquos, in alienos, in suos
inruebat; sed nescio quo modo iam usu obduruerat et percalluerat civitatis
incredibilis patientia. Quae vero aderant iam et impendebant, quonam modo ea
aut depellere potuissetis aut ferre? Imperium ille si nactus esset,—omitto
socios, exteras nationes, reges, tetrarchas; vota enim faceretis, ut in eos se
potius immitteret quam in vestras possessiones, vestra tecta, vestras
pecunias:—pecunias dico? a liberis (me dius fidius) et a coniugibus vestris
numquam ille effrenatas suas libidines cohibuisset. Fingi haec putatis, quae
patent, quae nota sunt omnibus, quae tenentur? servorum exercitus illum in urbe
conscripturum fuisse, per quos totam rem publicam resque privatas omnium
possideret? 77. Quam ob rem si cruentum gladium tenens
clamaret T. Annius: 'Adeste, quaeso, atque audite, cives: P. Clodium interfeci;
eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc
ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius,
aequitas, leges, libertas, pudor, pudicitia in civitate maneret!' esset vero
timendum, quonam modo id ferret civitas! Nunc enim quis est qui non probet, qui
non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae
profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis
adfecisse et dicat et sentiat? Non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta
fuerint iudicare: multas tamen iam summorurn imperatorum clarissimas victorias
aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam attulit laetitiam nec
tantam. 78. Mandate hoc memoriae, iudices. Spero multa vos
liberosque vestros in re publica bona esse visuros: in eis singulis ita semper
existimabitis, vivo P. Clodio nihil eorum vos visuros fuisse. In spem maximam,
et (quem ad modum confido) verissimam sumus adducti, hunc ipsum annum, hoc ipso
summo viro consule, compressa hominum licentia, cupiditatibus fractis, legibus
et iudiciis constitutis, salutarem civitati fore. Num quis est igitur tam
demens, qui hoc P. Clodio vivo contingere potuisse arbitretur? Quid? ea quae tenetis,
privata atque vestra, dominante homine furioso quod ius perpetuae possessionis
habere potuissent?
|