XXIX. Non, timeo, iudices, ne odio
inimicitiarum mearum inflammatus libentius haec in illum evomere videar quam
verius. Etenim si praecipuum esse debebat, tamen ita communis erat omnium ille
hostis, ut in communi odio paene aequaliter versaretur odium meum. Non potest
dici satis, ne cogitari quidem, quantum in illo sceleris, quantum exiti fuerit.
79. Quin sic attendite, iudices. Nempe haec est quaestio de
interitu P. Clodi. Fingite animis—liberae sunt enim nostrae cogitationes, et
quae volunt sic intuentur ut ea cernimus quae videmusfingite igitur cogitatione
imaginem huius condicionis meae, si possim efficere ut Milonem absolvatis, sed
ita, si P. Clodius revixerit. Quid voltu extimuistis? quonam modo ille vos
vivus adficeret, quos mortuus inani cogitatione percussit? Quid! si ipse Cn.
Pompeius, qui ea virtute ac fortuna est ut ea potuerit semper quae nemo praeter
illum, si is, inquam, potuisset aut quaestionem de morte P. Clodi ferre aut
ipsum ab inferis excitare, atrum putatis potius facturum fuisse? Etiam si
propter amicitiam vellet illum ab inferis evocare, propter rem publicam
fecisset. Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos
restitui posse, nolitis; et de eius nece lata quaestio est, qui si lege eadem
reviviscere posset, lata lex numquam esset. Huius ergo interfector si esset, in
confitendo ab eisne poenam timeret quos liberavisset? 80.
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt. Quae
ego vidi Athenis! quae aliis in urbibus Graeciae! quas res divinas talibus
institutas viris! quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatis et
religionem et memoriam consecrantur. Vos tanti conservatorem populi, tanti
sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis, sed etiam ad supplicium
rapi patiemini? Confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magno animo
et libenter fecisse se libertatis omnium causa, quod et ei non confitendum
modo, verum etiam praedicandum.
|