XXX. 81. Etenim si id
non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaret id fateri ex quo etiam
praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se
capitis quam vestri defensorem fuisse, cum praesertim [in] ea confessione, si
grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. Si factum vobis non
probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si
minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique
cederet ex ingrata civitate. Nam quid esset ingratius quam laetari ceteros,
lugere eum solum prop ter quem ceteri laetarentur? 82.
Quamquam boc animo semper omnes fuimus in patriae proditoribus opprimendis, ut,
quoniam nostra futura esset gloria, periculum quoque et invidiam nostram
putaremus. Nam quae mihi ipsi tribuenda laus esset, cum tantum in consulatu meo
pro vobis ac liberis vestris ausus essem, si id, quod conabar sine maximis
dimicationibus meis me esse ausurum arbitrarer? Quae mulier sceleratum ac
perniciosum civem interficere non auderet, si periculum non timeret? Proposita
invidia, morte, poena, qui nihilo segnius rem publicam defendit, is vir vere
putandus est. Populi grati est praemiis adficere bene meritos de re publica
civis; viri fortis ne suppliciis quidem moveri ut fortiter fecisse paeniteat.
83. Quam ob rem uteretur eadem confessione T. Annius qua
Ahala, qua Nasica, qua Opimius, qua Marius, qua nosmet ipsi; et, si grata res
publica esset, laetaretur: si ingrata, tamen in gravi fortuna conscientia sua
niteretur. Sed huius benefici gratiam, iudices, fortuna populi Romani et vestra
felicitas et di immortales sibi deberi putant. Nec vero quisquam aliter
arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenve divinum; quem neque
imperi nostri magnitudo neque sol ille nec caeli signorumque motus nec
vicissitudines rerum atque ordines movent, neque (id quod maximum est) maiorum
sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime
coluerunt, et nobis suis posteris prodiderunt.
|