VIII. Quam ob rem omnis centurias multis et
variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. Et primum, id quod ante oculos
est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum omnium navos homines et
gratiosos complectere. Multi homines urbani industrii, multi libertini in foro
gratiosi navique versantur; quos per te, quos per communis amicos poteris,
summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te
adfici ostendito. Deinde habeto rationem urbis totius, conlegiorum omnium,
pagorum, vicinitatum; ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos
reliquam multitudinem facile tenebis. Postea totam Italiam fac ut in animo ac
memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam,
praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas
firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges homines ex omni
regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi
petant et tua causa quasi candidati sint. Volent te amicum, si suam a te
amicitiam expeti videbunt; id ut intellegant, oratione ea quae ad eam rationem
pertinet habenda consequere. Homines municipales ac rusticani, si nomine nobis
noti sunt, in amicitia se esse arbitrantur; si vero etiam praesidi se aliquid
sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. Hos ceteri et
maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine
quo amicitia esse non potest. Neque id tamen satis est, tametsi magnum est, si
non sequitur spes utilitatis atque ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus
esse videare. Ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis
suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui
apud aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem
valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis. Iam equitum
centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur: primum oportet
cognosci equites (pauci enim sunt), deinde appeti (multo enim facilius illa
adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur). Deinde habes tecum ex
iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tum autem, quod
equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te
adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum
amicitiis eas centurias confirmatas habeas. Nam studia adulescentulorum in
suffragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et
honesta sunt.
|