XXXII. Nec vero non eadem ira deorum
hanc eius satellitibus iniecit amentiam, ut sine imaginibus, sine cantu atque
ludis, sine exsequiis, sine lamentis, sine laudationibus, sine funere, oblitus
cruore et luto, spoliatus illius supremi diei celebritate, cui cedere inimici
etiam solent, ambureretur abiectus. Non fuisse credo fas clarissimorum virorum
formas illi taeterrimo parricidae aliquid decoris adferre, neque ullo in loco
potius mortem eius lacerari quam in quo vita esset damnata.
87. Dura (me dius fidius) mihi iam
Fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam
insultare pateretur. Polluerat stupro sanctissimas religiones, senatus
gravissima decreta perfregerat, pecunia se a iudicibus palam redemerat, vexarat
in tribunatu senatum, omnium ordinum consensu pro salute rei publicae gesta
resciderat, me patria expulerat, bona diripuerat, domum incenderat, liberos,
coniugem meam vexarat, Cn. Pompeio nefarium bellum indixerat, magistratuum
privatorumque caedis effecerat, domum mei fratris incenderat, vastarat
Etruriam, multos sedibus ac fortunis eiecerat. Instabat, urgebat. Capere eius
amentiam civitas, Italia, provinciae, regna non poterant. Incidebantur iam domi
leges, quae nos servis nostris addicerent. Nihil erat cuiusquam, quod quidem
ille adamasset, quod non hoc anno suum fore putaret. 88. Obstabat
eius cogitationibus nemo praeter Milonem. Illum ipsum, qui obstare poterat,
novo reditu in gratiam quasi devinctum arbitrabatur: Caesaris potentiam suam
esse dicebat: bonorum animos in meo casu contempserat: Milo unus urgebat.
|