XXXIII. Hic di immortales, ut supra
dixi, mentem illi perdito ac furioso dederunt, ut huic faceret insidias. Aliter
perire pestis illa non potuit: numquam illum res publica suo iure esset ulta.
Senatus (credo) praetorem eum circumscripsisset. Ne cum solebat quidem id
facere, in privato eodem hoc aliquid profecerat. 89. An
consules in praetore coercendo fortes fuissent? Primum, Milone occiso habuisset
suos consules: deinde quis in eo praetore consul fortis esset, per quem
tribunum virtutem consularem crudelissime vexatam esse meminisset? Oppressisset
omnia, possideret, teneret: lege nova [quae est inventa apud eum cum reliquis
legibus Clodianis] servos nostros libertos suos fecisset: postremo, nisi eum di
immortales in eam mentem impulissent, ut homo effeminatus fortissimum virum
conaretur occidere, hodie rem publicam nullam haberetis.
90. An ille praetor, ille vero
consul,—si modo haec templa atque ipsa moenia stare eo vivo tam diu et
consulatum eius exspectare potuissent,—ille denique vivus mali nihil fecisset,
qui mortuus, uno ex suis satellitibus [Sex. Clodio] duce, curiam incenderit?
Quo quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius vidimus? Templum sanctitatis,
amplitudinis, mentis, consili publici, caput urbis, aram sociorum, portum
omnium gentium, sedem ab universo populo concessam uni ordini, inflammari,
exscindi, funestari? neque id fieri a multitudine imperita—quamquam esset
miserum id ipsum—sed ab uno? Qui cum tantum ausus sit ustor pro mortuo, quid
signifer pro vivo non esset ausus? In curiam potissimum abiecit, ut eam mortuus
incenderet, quam vivus everterat. 91. Et sunt qui de via Appia
querantur, taceant de curia! et qui ab eo spirante forum putent potuisse
defendi, cuius non restiterit cadaveri curia! Excitate, excitate ipsum, si
potestis, a mortuis. Frangetis impetum vivi, cuius vix sustinetis furias
insepulti? Nisi vero sustinuistis eos qui cum facibus ad curiam cucurrerunt,
cum falcibus ad Castoris, cum gladiis toto foro volitarunt. Caedi vidistis
populum Romanum, contionem gladiis disturbari, cum audiretur silentio M.
Caelius, tribunus plebis, vir et in re publica fortissimus, et in suscepta
causa firmissimus, et bonorum voluntati et auctoritati senatus deditus, et in
hac Milonis sive invidia sive fortuna singulari, divina et incredibili fide.
|