XXXV. 95. Nec vero
haec, iudices, ut ego nunc, flens, sed hoc eodem loquitur voltu quo videtis.
Negat enim, negat ingratis civibus fecisse se quae fecerit; timidis et omnia
circumspicientibus pericula non negat. Plebem et infimam multitudinem, quae P.
Clodio duce fortunis vestris imminebat, eam, quo tutior esset vestra vita, se
fecisse commemorat ut non modo virtute flecteret, sed etiam tribus suis
patrimoniis deleniret; nec timet ne, cum plebem muneribus placarit, vos non
conciliarit meritis in rem publicam singularibus. Senatus erga se benevolentiam
temporibus his ipsis saepe esse perspectam, vestras vero et vestrorum ordinum
occursationes, studia, sermones, quemcumque cursum fortuna dederit, se secum
ablaturum esse dicit. 96. Meminit etiam sibi vocem praeconis
modo defuisse, quam minime desiderarit; populi vero cunctis suffragiis, quod
unum cupierit, se consulem declaratum: nunc denique, si haec contra se sint
futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. Addit haec, quae
certe vera sunt: fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte
factorum, quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse,
si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare; beatos
esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, 97. nec tamen
eos miseros qui beneficio civis suos vicerint; sed tamen ex omnibus praemiis
virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam:
esse hanc unam quae brevitatem vitae posteritatis memoria consolaretur; quae
efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse, cuius
gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere. 98.'De
me,' inquit, 'semper populus Romanus, semper omnes gentes loquentur, nulla
umquam obmutescet vetustas. Quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis
faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et
gratulationibus habendis et omni sermone celebramur.' Omitto Etruriae festos et
actos et institutos dies: centesima lux est haec ab interitu P. Clodi, et
(opinor) altera. Qua fines imperi populi Romani sunt, ea non solum fama iam de
illo, sed etiam laetitia peragravit. Quam ob rem 'Ubi corpus hoc sit non,'
inquit, 'laboro, quoniam omnibus in terris et iam versatur et semper habitabit
nominis mei gloria.'
|