XXXVIII. Utinam di immortales
fecissent—pace tua, patria, dixerim; metuo enim ne scelerate dicam in te quod
pro Milone dicam pieutinam P. Clodius non modo viveret, sed etiam praetor,
consul, dictator esset, potius quam hoc spectaculum viderem!
104. O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum
virum! 'Minime, minime,' inquit. 'Immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus,
si ita necesse est, non debitas.' Hicine vir, patriae natus, usquam nisi in
patria morietur? aut, si forte, pro patria? Huius vos animi monumenta
retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? Hunc sua
quisquam sententia ex hac urbe expellet, quem omnes urbes expulsum a vobis ad
se vocabunt? 105. O terram illam beatam, quae hunc virum
exceperit: hanc ingratam, si eiecerit; miseram, si amiserit!
Sed finis sit: neque enim prae lacrimis iam loqui possum,
et hic se lacrimis defendi vetat. Vos oro obtestorque, iudices, ut in
sententiis ferendis, quod sentietis id audeatis. Vestram virtutem, iustitiam,
fidem, mihi credite, is maxime probabit, qui in iudicibus legendis optimum et
sapientissimum et fortissimum quemque elegit.
|