Pro Murena
Textus
[1] Quae
precatus a dis immortalibus sum, iudices, more institutoque maiorum illo die
quo auspicato comitiis centuriatis L. Murenam consulem renuntiavi, ut ea res
mihi fidei magistratuique meo, populo plebique Romanae bene atque feliciter eveniret,
eadem precor ab isdem dis immortalibus ob eiusdem hominis consulatum una cum
salute obtinendum, et ut vestrae mentes atque sententiae cum populi Romani
voluntatibus suffragiisque consentiant, eaque res vobis populoque Romano pacem,
tranquillitatem, otium concordiamque adferat. Quod si illa sollemnis comitiorum
precatio consularibus auspiciis consecrata tantam habet in se vim et religionem
quantam rei publicae dignitas postulat, idem ego sum precatus ut eis quoque
hominibus quibus hic consulatus me rogante datus esset ea res fauste feliciter
prospereque eveniret.
[2] Quae
cum ita sint, iudices, et cum omnis deorum immortalium potestas aut translata
sit ad vos aut certe communicata vobiscum, idem consulem vestrae fidei
commendat qui antea dis immortalibus commendavit, ut eiusdem hominis voce et
declaratus consul et defensus beneficium populi Romani cum vestra atque omnium
civium salute tueatur.
Et quoniam in hoc officio studium meae
defensionis ab accusatoribus atque etiam ipsa susceptio causae reprensa est,
ante quam pro L. Murena dicere instituo, pro me ipso pauca dicam, non quo mihi
potior hoc quidem tempore sit offici mei quam huiusce salutis defensio, sed ut
meo facto vobis probato maiore auctoritate ab huius honore fama fortunisque
omnibus inimicorum impetus propulsare possim.
[3] Et
primum M. Catoni vitam ad certam rationis normam derigenti et diligentissime
perpendenti momenta officiorum omnium de officio meo respondebo. Negat fuisse
rectum Cato me et consulem et legis ambitus latorem et tam severe gesto
consulatu causam L. Murenae attingere. Cuius reprehensio me vehementer movet,
non solum ut vobis, iudices, quibus maxime debeo, verum etiam ut ipsi Catoni,
gravissimo atque integerrimo viro, rationem facti mei probem. A quo tandem, M.
Cato, est aequius consulem defendi quam a consule? Quis mihi in re publica
potest aut debet esse coniunctior quam is cui res publica a me iam traditur
sustinenda magnis meis laboribus et periculis sustentata? Quod si in eis rebus repetendis
quae mancipi sunt is periculum iudici praestare debet qui se nexu obligavit,
profecto etiam rectius in iudicio consulis designatiis potissimum consul qui
consulem declaravit auctor benefici populi Romani defensorque periculi esse
debebit.
[4] Ac
si, ut non nullis in civitatibus fieri solet, patronus huic causae publice
constitueretur, is potissimum summo honore adfecto defensor daretur qui eodem
honore praeditus non minus adferret ad dicendum auctoritatis quam facultatis.
Quod si e portu solventibus ei qui iam in portum ex alto invehuntur praecipere
summo studio solent et tempestatum rationem et praedonum et locorum, quod
natura adfert ut eis faveamus qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus
ingrediantur, quo tandem me esse animo oportet prope iam ex magna iactatione
terram videntem in hunc cui video maximas rei publicae tempestates esse
subeundas? Qua re si est boni consulis non solum videre quid agatur verum etiam
providere quid futurum sit, ostendam alio loco quantum salutis communis
intersit duos consules in re publica Kalendis Ianuariis esse.
[5] Quod
si ita est, non tam me officium debuit ad hominis amici fortunas quam res
publica consulem ad communem salutem defendendam vocare. Nam quod legem de
ambitu tuli, certe ita tuli ut eam quam mihimet ipsi iam pridem tulerim de
civium periculis defendendis non abrogarem. Etenim si largitionem factam esse
confiterer idque recte factum esse defenderem, facerem improbe, etiam si alius
legem tulisset; cum vero nihil commissum contra legem esse defendam, quid est
quod meam defensionem latio legis impediat?
[6] Negat
esse eiusdem severitatis Catilinam exitium rei publicae intra moenia molientem
verbis et paene imperio ex urbe expulisse et nunc pro L. Murena dicere. Ego
autem has partis lenitatis et misericordiae quas me natura ipsa docuit semper
egi libenter, illam vero gravitatis seve ritatisque personam non appetivi, sed
ab re publica mihi impositam sustinui, sicut huius imperi dignitas in summo periculo
civium postulabat. Quod si tum, cum res publica vim et severitatem desiderabat,
vici naturam et tam vehemens fui quam cogebar, non quam volebam, nunc cum omnes
me causae ad misericordiam atque ad humanitatem vocent, quanto tandem studio
debeo naturae meae consuetudinique servire? Ac de officio defensionis meae ac
de ratione accusationis tuae fortasse etiam alia in parte orationis dicendum
nobis erit.
[7] Sed
me, iudices, non minus hominis sapientissimi atque ornatissimi, Ser. Sulpici,
conquestio quam Catonis accusatio commovebat qui gravissime et acerbissime
<se> ferre dixit me familiaritatis necessitudinisque oblitum causam L.
Murenae contra se defendere. Huic ego, iudices, satis facere cupio vosque
adhibere arbitros. Nam cum grave est vere accusari in amicitia, tum, etiam si
falso accuseris, non est neglegendum. Ego, Ser. Sulpici, me in petitione tua
tibi omnia studia atque officia pro nostra necessitudine et debuisse confiteor
et praestitisse arbitror. Nihil tibi consulatum petenti a me defuit quod esset
aut ab amico aut a gratioso aut a consule postulandum. Abiit illud tempus;
mutata ratio est. Sic existimo, sic mihi persuadeo, me tibi contra honorem
Murenae quantum tu a me postulare ausus sis, tantum debuisse, contra salutem
nihil debere.
[8] Neque
enim, si tibi tum cum peteres <consulatum studui, nunc> cum Murenam ipsum
petas, adiutor eodem pacto esse debeo. Atque hoc non modo non laudari sed ne
concedi quidem potest ut amicis nostris accusantibus non etiam alienissimos
defendamus. Mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est,
quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodem
in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen vel
dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summam mihi
superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi
Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim iam
mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non
impertiam. Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea
nemini, sic <existimo, labores quos in petitione> exceperis, eos, cum
adeptus sis, deponere, esse hominis et astuti et ingrati.
[9] Quod
si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae <infamia>,
nulla superbiae turpitudo, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero
libenter desino. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum
superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causa est
eius modi quam nec industrius quisquam nec misericors nec officiosus deserere
possit. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime
ceperis. Nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure
consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem
contra veneris causa cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel
inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere.
[10]
Etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q.
Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego
tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus
defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum
deesse voluerunt. Ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico,
crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. Qua re quod dandum est
amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus esset
frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio,
fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro
amici periculo dicere.
[11]
Intellego, iudices, tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in
reprehensione vitae, alteram in contentione dignitatis, tertiam in criminibus
ambitus esse versatam. Atque harum trium partium prima illa quae gravissima
debebat esse ita fuit infirma et levis ut illos lex magis quaedam accusatoria
quam vera male dicendi facultas de vita L. Murenae dicere aliquid coegerit.
Obiecta est enim Asia; quae ab hoc non ad voluptatem et luxuriam expetita est
sed in militari labore peragrata. Qui si adulescens patre suo imperatore non meruisset,
aut hostem aut patris imperium timuisse aut a parente repudiatus videretur. An
cum sedere in equis triumphantium praetextati potissimum filii soleant, huic
donis militaribus patris triumphum decorare fugiendum fuit, ut rebus communiter
gestis paene simul cum patre triumpharet?
[12] Hic
vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento
in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si habet
Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia
continenter vixisse laudandum est. Quam ob rem non Asiae nomen obiciendum
Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini
constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium
ac dedecus. Meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non
modo maximum sed etiam solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime
meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse
felicitatis fuit. Male dicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod
omnia laus occupavit.
[13]
Saltatorem appellat L. Murenam Cato. Maledictum est, si vere obicitur,
vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. Qua re cum ista sis
auctoritate, non debes, M. Cato, adripere maledictum ex trivio aut ex scurrarum
aliquo convicio neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed
circumspicere quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere
istud obici possit. Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in
solitudine neque in convivio moderato atque honesto. Tempestivi convivi, amoeni
loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi adripis hoc quod
necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc
vitium omnino esse non potest? Nullum turpe convivium, non amor, non
comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae
voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire
non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas?
[14]
Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices.
Sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia,
nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur.
Bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus,
quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum
hominem defendimus. Quo consti tuto facilior est mihi aditus ad contentionem
dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.
[15]
Summam video esse in te, Ser. Sulpici, dignitatem generis, integritatis,
industriae ceterorumque ornamentorum omnium quibus fretum ad consulatus petitionem
adgredi par est. Paria cognosco esse ista in L. Murena, atque ita paria ut
neque ipse dignitate vinci <a te> potuerit neque te dignitate superarit.
Contempsisti L. Murenae genus, extulisti tuum. Quo loco si tibi hoc sumis, nisi
qui patricius sit, neminem bono esse genere natum, facis ut rursus plebes in
Aventinum sevocanda esse videatur. Sin autem sunt amplae et honestae familiae
plebeiae, et proavus L. Murenae et avus praetor fuit, et pater, cum amplissime
atque honestissime ex praetura triumphasset, hoc faciliorem huic gradum
consulatus adipiscendi reliquit quod is iam patri debitus a filio petebatur.
[16] Tua
vero nobilitas, Ser. Sulpici, tametsi summa est, tamen hominibus litteratis et
historicis est notior, populo vero et suffragatoribus obscurior. Pater enim
fuit equestri loco, avus nulla inlustri laude celebratus. Itaque non ex sermone
hominum recenti sed ex annalium vetustate eruenda memoria est nobilitatis tuae.
Qua re ego te semper in nostrum numerum adgregare soleo, quod virtute
industriaque perfecisti ut, cum equitis Romani esses filius, summa tamen
amplitudine dignus putarere. Nec mihi umquam minus in Q. Pompeio, novo homine
et fortissimo viro, virtutis esse visum est quam in homine nobilissimo, M.
Aemilio. Etenim eiusdem animi atque ingeni est posteris suis, quod Pompeius
fecit, amplitudinem nominis quam non acceperit tradere et, ut Scaurus, memoriam
prope intermortuam generis sua virtute renovare.
[17]
Quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis
obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis,
antiquis illis fortissimis viris, novis hominibus, sed his recentibus, Mariis
et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebam. Cum vero ego tanto intervallo
claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut
apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non
arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis
Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse
dicturos. Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo
atque audacissimo, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi
tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quod si id crimen homini novo esse
deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent.
[18]
Omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus
cetera. 'Quaesturam una petiit et sum ego factus prior.' Non est respondendum
ad omnia. Neque enim vestrum quem quam fugit, cum multi pares dignitate fiant,
unus autem primum solus possit obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et
renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeat, dignitas autem sit
persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque prope modum pari momento sortis
fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum
quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et
inlustrem quam negotiosam et molestam. Consedit utriusque nomen in quaestura.
Nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrere virtus cognoscique posset.
[19]
Reliqui temporis spatium in contentionem vocatur. Ab utroque dissimillima
ratione tractatum est. Servius hic nobiscum hanc urba nam militiam respondendi,
scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile
didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam
perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum
arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibus unum hominem elaborare in
ea scientia quae sit multis profutura.
[20]
Quid Murena interea? Fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori
legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit,
manum conseruit, magnas copias hostium fudit, urbis partim vi, partim obsidione
cepit, Asiam istam refertam et eandem delicatam sic obiit ut in ea neque
avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus
ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc
imperator. Atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquor, tamen ne ab ipso
propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi,
publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudis
impertiit quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in
communicanda gloria debuit.
[21]
Summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium
liceat, pari atque eadem in laude ponam. Sed non licet; agitat rem militarem,
insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum
putat esse consulatum. 'Apud exercitum mihi fueris' inquit; 'tot annos forum
non attigeris; afueris tam diu et, cum longo intervallo veneris, cum his qui in
foro habitarint de dignitate contendas?' Primum ista nostra adsiduitas, Servi,
nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi
quidem vehementer expediit positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei
satietatem magno meo labore superavi et tu item fortasse; verum tamen utrique
nostrum deside rium nihil obfuisset.
[22] Sed
ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest
dubitari quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei
militaris quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus
respondeas, ille ut eo quo intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum,
illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit;
tu caves ne tui consultores, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et
scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est in
propagandis finibus, tuque in regendis. Ac nimirum--dicendum est enim quod
sentio--rei militaris virtus praestat ceteris omnibus. Haec nomen populo
Romano, haec huic urbi aeternam gloriam peperit, haec orbem terrarum parere
huic imperio coegit; omnes urbanae res, omnia haec nostra praeclara studia et
haec forensis laus et industria latet in tutela ac praesidio bellicae virtutis.
Simul atque increpuit suspicio tumultus, artes ilico nostrae conticiscunt.
[23] Et
quoniam mihi videris istam scientiam iuris tamquam filiolam osculari tuam, non
patiar te in tanto errore versari ut istud nescio quid quod tanto opere
didicisti praeclarum aliquid esse arbitrere. Aliis ego te virtutibus,
continentiae, gravitatis, iustitiae, fidei, ceteris omnibus, consulatu et omni
honore semper dignissimum iudicavi; quod quidem ius civile didicisti, non dicam
operam perdidisti, sed illud dicam, nullam esse in ista disciplina munitam ad
consulatum viam. Omnes enim artes, quae nobis populi Romani studia concilient,
et admirabilem dignitatem et pergratam utilitatem debent habere.
[24]
Summa dignitas est in eis qui militari laude antecellunt; omnia enim quae sunt
in imperio et in statu civitatis ab his defendi et firmari putantur; summa
etiam utilitas, si quidem eorum consilio et periculo cum re publica tum etiam
nostris rebus perfrui possumus. Gravis etiam illa est et plena dignitatis
dicendi facultas quae saepe valuit in consule deligendo, posse consilio atque
oratione et senatus et populi et eorum qui res iudicant mentis permovere.
Quaeritur consul qui dicendo non numquam comprimat tribunicios furores, qui
concitatum populum flectat, qui largitioni resistat. Non mirum, si ob hanc
facultatem homines saepe etiam non nobiles consulatum consecuti sunt,
praesertim cum haec eadem res plurimas gratias, firmissimas amicitias, maxima
studia pariat. Quorum in isto vestro artificio, Sulpici, nihil est.
[25]
Primum dignitas in tam tenui scientia non potest esse; res enim sunt parvae,
prope in singulis litteris atque interpunctionibus verborum occupatae. Deinde,
etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id
enuntiatis vestris mysteriis totum est contemptum et abiectum. Posset agi lege
necne pauci quondam sciebant; fastos enim volgo non habebant. Erant in magna
potentia qui consulebantur; a quibus etiam dies tamquam a Chaldaeis petebatur.
Inventus est scriba quidam, Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit et
singulis diebus ediscendis fastos populo proposuerit et ab ipsis <his>
cautis iuris consultis eorum sapientiam compilarit. Itaque irati illi, quod
sunt veriti ne dierum ratione pervolgata et cognita sine sua opera lege
<agi> posset, verba quaedam composuerunt ut omnibus in rebus ipsi interessent.
[26] Cum
hoc fieri bellissime posset: 'Fundus Sabinus meus est.' 'Immo meus,' deinde
iudicium, noluerunt. 'Fvndvs' inquit 'qvi est in agro qvi sabinvs vocatvr.'
Satis verbose; cedo quid postea? 'evm ego ex ivre Qviritivm mevm esse aio.'
Quid tum? 'inde ibi ego te ex ivre manvm consertvm voco.' Quid huic tam
loquaciter litigioso responderet ille unde petebatur non habebat. Transit idem
iuris consultus tibicinis Latini modo. 'Vnde tv me' inquit 'ex ivre manvm
consertvm vocasti, inde ibi ego te revoco.' Praetor interea ne pulchrum se ac
beatum putaret atque aliquid ipse sua sponte loqueretur, ei quoque carmen
compositum est cum ceteris rebus absurdum tum vero in illo: 'Svis vtrisqve
svperstitibvs praesentibvs istam viam dico; ite viam.' Praesto aderat sapiens
ille qui inire viam doceret. 'Redite viam.' Eodem duce redibant. Haec iam tum
apud illos barbatos ridicula, credo, videbantur, homines, cum recte atque in
loco constitissent, iuberi abire ut, unde abissent, eodem statim redirent.
Isdem ineptiis fucata sunt illa omnia: 'Qvando te in ivre conspicio' et haec:
'Anne tv dicas qva ex cavsa vindicaveris?' Quae dum erant occulta, necessario
ab eis qui ea tenebant petebantur; postea vero pervolgata atque in manibus
iactata et excussa, inanissima prudentiae reperta sunt, fraudis autem et
stultitiae plenis sima.
[27]
Nam, cum permulta praeclare legibus essent constituta, ea iure consultorum
ingeniis pleraque corrupta ac depravata sunt. Mulieres omnis propter
infirmitatem consili maiores in tutorum potestate esse voluerunt; hi invenerunt
genera tutorum quae potestate mulierum continerentur. Sacra interire illi
noluerunt; horum ingenio senes ad coemptiones faciendas interimendorum sacrorum
causa reperti sunt. In omni denique iure civili aequitatem reliquerunt, verba
ipsa tenuerunt, ut, quia in alicuius libris exempli causa id nomen invenerant,
putarunt omnis mulieres quae coemptionem facerent 'Gaias' vocari. Iam illud
mihi quidem mirum videri solet, tot homines, tam ingeniosos, post tot annos
etiam nunc statuere non potuisse utrum 'diem tertium' an 'perendinum,'
'iudicem' an 'arbitrum,' 'rem' an 'litem' dici oporteret.
[28]
Itaque, ut dixi, dignitas in ista scientia consularis numquam fuit, quae tota
ex rebus fictis commenticiisque constaret, gratiae vero multo etiam minus. Quod
enim omnibus patet et aeque promptum est mihi et adversario meo, id esse gratum
nullo pacto potest. Itaque non modo benefici conlocandi spem sed etiam illud
quod aliquamdiu fuit 'Licet consvlere?' iam perdidistis. Sapiens existimari
nemo potest in ea prudentia quae neque extra Romam usquam neque Romae rebus
prolatis quicquam valet. Peritus ideo haberi nemo potest quod in eo quod sciunt
omnes nullo modo possunt inter se discrepare. Difficilis autem res ideo non
putatur quod et perpaucis et minime obscuris litteris continetur. Itaque si
mihi, homini vehementer occupato, stomachum moveritis, triduo me iuris
consultum esse profitebor. Etenim quae de scripto aguntur, scripta sunt omnia,
neque tamen quicquam tam anguste scriptum est quo ego non possim 'Qva de re
agitvr' addere; quae consuluntur autem, minimo periculo respondentur. Si id
quod oportet responderis, idem videare respondisse quod Servius; sin aliter,
etiam controversum ius nosse et tractare videare.
[29]
Quapropter non solum illa gloria militaris vestris formulis atque actionibus
anteponenda est verum etiam dicendi consuetudo longe et multum isti vestrae
exercitationi ad honorem antecellit. Itaque mihi videntur plerique initio multo
hoc maluisse, post, cum id adsequi non potuissent, istuc potissimum sunt
delapsi. Vt aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse qui citharoedi fieri
non potuerint, sic nos videmus, qui oratores evadere non potuerint, eos ad
iuris studium devenire. Magnus dicendi labor, magna res, magna dignitas, summa
autem gratia. Etenim a vobis salubritas quaedam, ab eis qui dicunt salus ipsa
petitur. Deinde vestra responsa atque decreta et evertuntur saepe dicendo et
sine defensione orationis firma esse non possunt. In qua si satis profecissem,
parcius de eius laude dicerem; nunc nihil de me dico, sed de eis qui in dicendo
magni sunt aut fuerunt.
[30]
Duae sint artes <igitur> quae possint locare homines in amplissimo gradu
dignitatis, una imperatoris, altera oratoris boni. Ab hoc enim pacis ornamenta
retinentur, ab illo belli pericula repelluntur. Ceterae tamen virtutes ipsae
per se multum valent, iustitia, fides, pudor, temperantia; quibus te, Servi,
excellere omnes intellegunt. Sed nunc de studiis ad honorem appositis, non de
insita cuiusque virtute disputo. Omnia ista nobis studia de manibus
excutiuntur, simul atque aliqui motus novus bellicum canere coepit. Etenim, ut
ait ingeniosus poeta et auctor valde bonus, 'proeliis promulgatis pellitur e
medio' non solum ista vestra verbosa simulatio prudentiae sed etiam ipsa illa
domina rerum, 'sapientia; vi geritur res, spernitur orator' non solum odiosus
in dicendo ac loquax verum etiam 'bonus; horridus miles amatur,' vestrum vero
studium totum iacet. 'Non ex iure manum consertum, sed mage ferro' inquit 'rem
repetunt.' Quod si ita est, cedat, opinor, Sulpici, forum castris, otium
militiae, stilus gladio, umbra soli; sit denique in civitate ea prima res
propter quam ipsa est civitas omnium princeps.
[31]
Verum haec Cato nimium nos nostris verbis magna facere demonstrat et oblitos
esse bellum illud omne Mithridaticum cum mulierculis esse gestum. Quod ego
longe secus existimo, iudices; deque eo pauca disseram; neque enim causa in hoc
continetur. Nam si omnia bella quae cum Graecis gessimus contemnenda sunt,
derideatur de rege Pyrrho triumphus M'. Curi, de Philippo T. Flaminini, de
Aetolis M. Fulvi, de rege Perse L. Pauli, de Pseudophilippo Q. Metelli, de
Corinthiis L. Mummi. Sin haec bella gravissima victoriaeque eorum bellorum
gratissimae fuerunt, cur Asiaticae nationes atque ille a te hostis contemnitur?
Atqui ex veterum rerum monumentis vel maximum bellum populum Romanum cum
Antiocho gessisse video; cuius belli victor L. Scipio aequa parta cum P. fratre
gloria, quam laudem ille Africa oppressa cognomine ipso prae se ferebat, eandem
hic sibi ex Asiae nomine adsumpsit.
[32] Quo
quidem in bello virtus enituit egregia M. Catonis, proavi tui; quo ille, cum
esset, ut ego mihi statuo, talis qualem te esse video, numquam cum Scipione
esset profectus, si cum mulierculis bellandum arbitraretur. Neque vero cum P.
Africano senatus egisset ut legatus fratri proficisceretur, cum ipse paulo ante
Hannibale ex Italia expulso, ex Africa eiecto, Carthagine oppressa maximis
periculis rem publicam liberasset, nisi illud grave bellum et vehemens
putaretur. Atqui si diligenter quid Mithridates potuerit et quid effecerit et
qui vir fuerit consideraris, omnibus quibuscum populus Romanus bellum gessit
hunc regem nimirum antepones. Quem L. Sulla maximo et fortis simo exercitu,
pugnax et acer et non rudis imperator, ut aliud nihil dicam, cum bello invectum
totam in Asiam cum pace dimisit; quem L. Murena, pater huiusce, vehementissime
vigilantissimeque vexatum repressum magna ex parte, non oppressum reliquit; qui
rex sibi aliquot annis sumptis ad confirmandas rationes et copias belli tantum
spe conatuque valuit ut se Oceanum cum Ponto, Sertori copias cum suis
coniuncturum putaret.
[33] Ad
quod bellum duobus consulibus ita missis ut alter Mithridatem persequeretur,
alter Bithyniam tueretur, alterius res et terra et mari calamitosae vehementer
et opes regis et nomen auxerunt; L. Luculli vero res tantae exstiterunt ut
neque maius bellum commemorari possit neque maiore consilio et virtute gestum.
Nam cum totius impetus belli ad Cyzicenorum moenia constitisset eamque urbem
sibi Mithridates Asiae ianuam fore putasset qua effracta et revolsa tota
pateret provincia, perfecta a Lucullo haec sunt omnia ut urbs fidelissimorum
sociorum defenderetur et omnes copiae regis diuturnitate obsessionis
consumerentur. Quid? illam pugnam navalem ad Tenedum, cum contento cursu
acerrimis ducibus hostium classis Italiam spe atque animis inflata peteret,
mediocri certamine et parva dimicatione commissam arbitraris? Mitto proelia,
praetereo oppugnationes oppidorum; expulsus regno tandem aliquando tantum tamen
consilio atque auctoritate valuit ut se rege Armeniorum adiuncto novis opibus
copiisque renovarit. Ac si mihi nunc de rebus gestis esset nostri exercitus
imperatorisque dicendum, plurima et maxima proelia commemorare possem; sed non
id agimus.
[34] Hoc
dico: Si bellum hoc, si hic hostis, si ille rex contemnendus fuisset, neque
tanta cura senatus et populus Romanus suscipiendum putasset neque tot annos
gessisset neque tanta gloria L. <Lucullus>, neque vero eius belli
conficiendum exitum tanto studio populus Romanus ad Cn. Pompeium detulisset.
Cuius ex omnibus pugnis, quae sunt innumerabiles, vel acerrima mihi videtur
illa quae cum rege commissa est et summa contentione pugnata. Qua ex pugna cum
se ille eripuisset et Bosphorum confugisset quo exercitus adire non posset,
etiam in extrema fortuna et fuga nomen tamen retinuit regium. Itaque ipse
Pompeius regno possesso ex omnibus oris ac notis sedibus hoste pulso tamen
tantum in unius anima posuit ut, cum ipse omnia quae tenuerat, adierat,
sperarat, victoria possideret, tamen non ante quam illum vita expulit bellum
confectum iudicarit. Hunc tu hostem, Cato, contemnis quocum per tot annos tot
proeliis tot imperatores bella gesserunt, cuius expulsi et eiecti vita tanti
aestimata est ut morte eius nuntiata denique bellum confectum arbitrarentur?
Hoc igitur in bello L. Murenam legatum fortissimi animi, summi consili, maximi
laboris cognitum esse defendimus, et hanc eius operam non minus ad consulatum
adipiscendum quam hanc nostram forensem industriam dignitatis habuisse.
[35] At
enim in praeturae petitione prior renuntiatus est Servius. Pergitisne vos
tamquam ex syngrapha agere cum populo ut, quem locum semel honoris cuipiam
dederit, eundem <in> reliquis honoribus debeat? Quod enim fretum, quem
Euripum tot motus, tantas, tam varias habere putatis agitationes
commutationesque fluctuum, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio
comitiorum? Dies intermissus aut nox interposita saepe perturbat omnia, et
totam opinionem parva non numquam commutat aura rumoris. Saepe etiam sine ulla
aperta causa fit aliud atque existimaris, ut non numquam ita factum esse etiam
populus admiretur, quasi vero non ipse fecerit.
[36]
Nihil est incertius volgo, nihil obscurius voluntate hominum, nihil fallacius
ratione tota comitiorum. Quis L. Philippum summo ingenio, opera, gratia, nobilitate
a M. Herennio superari posse arbitratus est? quis Q. Catulum humanitate,
sapientia, integritate antecellentem a Cn. Mallio? quis M. Scaurum, hominem
gravissimum, civem egregium, fortissimum senatorem, a Q. Maximo? Non modo horum
nihil ita fore putatum est sed, ne cum esset factum quidem, qua re ita factum
esset intellegi potuit. Nam, ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo
commoventur, saepe improviso nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa
concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intellegas quo
signo commota sit, saepe ita obscura causa est ut casu excitata esse videatur.
[37] Sed
tamen si est reddenda ratio, duae res vehementer in praetura desideratae sunt
quae ambae in consulatu multum Murenae profuerunt, una exspectatio muneris quae
et rumore non nullo et studiis sermonibusque competitorum creverat,
<altera> quod ei quos in provincia ac legatione omni et liberalitatis et
virtutis suae testis habuerat nondum decesserant. Horum utrumque ei fortuna ad
consulatus petitionem reservavit. Nam et L. Luculli exercitus qui ad triumphum
convenerat idem comitiis L. Murenae praesto fuit, et munus amplissimum quod
petitio praeturae desiderarat praetura restituit.
[38] Num
tibi haec parva videntur adiumenta et subsidia consulatus, voluntas militum, quae<que>
cum per se valet multitudine, cum apud suos gratia, tum vero in consule
declarando multum etiam apud universum populum Romanum auctoritatis habet,
suffragatio militaris? Imperatores enim comitiis consularibus, non verborum
interpretes deliguntur. Qua re gravis est illa oratio: 'Me saucium recreavit,
me praeda donavit; hoc duce castra cepimus, signa contulimus; numquam iste plus
militi laboris imposuit quam sibi sumpsit, ipse cum fortis tum etiam felix.'
Hoc quanti putas esse ad famam hominum ac voluntatem? Etenim, si tanta illis
comitiis religio est ut adhuc semper omen valuerit praerogativum, quid mirum
est in hoc felicitatis famam sermonemque valuisse?
Sed si haec leviora ducis quae sunt gravissima
et hanc urbanam suffragationem militari anteponis, noli ludorum huius
elegantiam et scaenae magnificentiam tam valde contemnere; quae huic admodum
profuerunt. Nam quid ego dicam populum ac volgus imperitorum ludis magno opere
delectari? Minus est mirandum. Quamquam huic causae id satis est; sunt enim
populi ac multitudinis comitia. Qua re, si populo ludorum magnificentia
voluptati est, non est mirandum eam L. Murenae apud populum profuisse.
[39] Sed
si nosmet ipsi qui et ab delectatione communi negotiis impedimur et in ipsa
occupatione delectationes alias multas habere possumus, ludis tamen oblectamur
et ducimur, quid tu admirere de multitudine indocta?
[40] L.
Otho, vir fortis, meus necessarius, equestri ordini restituit non solum
dignitatem sed etiam voluptatem. Itaque lex haec quae ad ludos pertinet est
omnium gratissima, quod honestissimo ordini cum splendore fructus quoque
iucunditatis est restitutus. Qua re delectant homines, mihi crede, ludi, etiam
illos qui dissimulant, non solum eos qui fatentur; quod ego in mea petitione
sensi. Nam nos quoque habuimus scaenam competitricem. Quod si ego qui trinos
ludos aedilis feceram tamen Antoni ludis commovebar, tibi qui casu nullos
feceras nihil huius istam ipsam quam inrides argenteam scaenam adversatam
putas?
[41] Sed
haec sane sint paria omnia, sit par forensis opera <militari>, militaris
suffragatio urbanae, sit idem magnificentissimos et nullos umquam fecisse
ludos; quid? in ipsa praetura nihilne existimas inter tuam et huius sortem
interfuisse? Huius sors ea fuit quam omnes tui necessarii tibi optabamus, iuris
dicundi; in qua gloriam conciliat magnitudo negoti, gratiam aequitatis
largitio; qua in sorte sapiens praetor qualis hic fuit offensionem vitat
aequabilitate decernendi, benivolentiam adiungit lenitate audiendi. Egregia et
ad consulatum apta provincia in qua laus aequitatis, integritatis, facilitatis
ad extremum ludorum voluptate concluditur.
[42]
Quid tua sors? Tristis, atrox, quaestio peculatus ex altera parte lacrimarum et
squaloris, ex altera plena accusatorum atque indicum; cogendi iudices inviti,
retinendi contra voluntatem; scriba damnatus, ordo totus alienus; Sullana
gratificatio reprehensa, multi viri fortes et prope pars civitatis offensa est;
lites severe aestimatae; cui placet obliviscitur, cui dolet meminit. Postremo
tu in provinciam ire noluisti. Non possum id in te reprehendere quod in me ipso
et praetore et consule probavi. Sed tamen L. Murenae provincia multas bonas
gratias cum optima existimatione attulit. Habuit proficiscens dilectum in
Vmbria; dedit ei facultatem res publica liberalitatis, qua usus multas sibi
tribus quae municipiis Vmbriae conficiuntur adiunxit. Ipse autem in Gallia ut
nostri homines desperatas iam pecunias exigerent aequitate diligentiaque
perfecit. Tu interea Romae scilicet amicis praesto fuisti; fateor; sed tamen
illud cogita non nullorum amicorum studia minui solere in eos a quibus
provincias contemni intellegunt.
[43] Et
quoniam ostendi, iudices, parem dignitatem ad consulatus petitionem, disparem
fortunam provincialium negotiorum in Murena atque in Sulpicio fuisse, dicam iam
apertius in quo meus necessarius fuerit inferior, Servius, et ea dicam vobis
audientibus amisso iam tempore quae ipsi soli re integra saepe dixi. Petere
consulatum nescire te, Servi, persaepe tibi dixi; et in eis rebus ipsis quas te
magno et forti animo et agere et dicere videbam tibi solitus sum dicere magis
te fortem accusatorem mihi videri quam sapientem candidatum. Primum accusandi
terrores et minae quibus tu cotidie uti solebas sunt fortis viri, sed et populi
opinionem a spe adipiscendi avertunt et amicorum studia debilitant. Nescio quo
pacto semper hoc fit--neque in uno aut altero animadversum est sed iam in
pluribus-- simul atque candidatus accusationem meditari visus est, ut honorem
desperasse videatur.
[44]
Quid ergo? acceptam iniuriam persequi non placet? Immo vehementer placet; sed
aliud tempus est petendi, aliud persequendi. Petitorem ego, praesertim
consulatus, magna spe, magno animo, magnis copiis et in forum et in campum
deduci volo. Non placet mihi inquisitio candidati, praenuntia repulsae, non
testium potius quam suffragatorum comparatio, non minae magis quam blanditiae,
non denuntiatio potius quam persalutatio, praesertim cum iam hoc novo more
omnes fere domos omnium concursent et ex voltu candidatorum coniecturam faciant
quantum quisque animi et facultatis habere videatur.
[45]
'Videsne tu illum tristem, demissum? iacet, diffidit, abiecit hastas.' Serpit
hic rumor. 'Scis tu illum accusationem cogitare, inquirere in competitores,
testis quaerere? Alium fac iam, quoniam sibi hic ipse desperat.' Eius modi
<rumoribus> candidatorum amici intimi debilitantur, studia deponunt; aut
certam rem abiciunt aut suam operam et gratiam iudicio et accusationi
reservant. Accedit eodem ut etiam ipse candidatus totum animum atque omnem
curam operam diligentiamque suam in petitione non possit ponere. Adiungitur
enim accusationis cogitatio, non parva res sed nimirum omnium maxima. Magnum
est enim te comparare ea quibus possis hominem e civitate, praesertim non
inopem neque infirmum, exturbare, qui et per se et per suos et vero etiam per
alienos defendatur. Omnes enim ad pericula propulsanda concurrimus et qui non
aperte inimici sumus etiam alienissimis in capitis periculis amicissimorum
officia et studia praestamus.
[46] Qua
re ego expertus et petendi et defendendi et accusandi molestiam sic intellexi
in petendo studium esse acerrimum, in defendendo officium, in accusando
laborem. Itaque sic statuo fieri nullo modo posse ut idem accusationem et
petitionem consulatus diligenter adornet atque instruat. Vnum sustinere pauci
possunt, utrumque nemo. Tu cum te de curriculo petitionis deflexisses animumque
ad accusandum transtulisses, existimasti te utrique negotio satis facere posse.
Vehementer errasti. Quis enim dies fuit, postea quam in istam accusandi
denuntiationem ingressus es, quem tu non totum in ista ratione consumpseris?
Legem ambitus flagitasti, quae tibi non deerat; erat enim severissime scripta
Calpurnia. Gestus est mos et voluntati et dignitati tuae. Sed tota illa lex
accusationem tuam, si haberes nocentem reum, fortasse armasset; petitioni vero
refragata est.
[47]
Poena gravior in plebem tua voce efflagitata est; commoti animi tenuiorum.
Exsilium in nostrum ordinem; concessit senatus postulationi tuae, sed non
libenter duriorem fortunae communi condicionem te auctore constituit. Morbi
excusationi poena addita est; voluntas offensa multorum quibus aut contra
valetudinis commodum laborandum est aut incommodo morbi etiam ceteri vitae
fructus relinquendi. Quid ergo? haec quis tulit? Is qui auctoritati senatus,
voluntati tuae paruit, denique is tulit cui minime proderant. Illa
<quidem> quae mea summa voluntate senatus frequens repudiavit mediocriter
adversata tibi esse existimas? Confusionem suffragiorum flagitasti,
~praerogationum legis Maniliae~, aequationem gratiae, dignitatis, suffragiorum.
Graviter homines honesti atque in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi
tulerunt a tali viro esse pugnatum ut omnes et dignitatis et gratiae gradus
tollerentur. Idem editicios iudices esse voluisti, ut odia occulta civium quae
tacitis nunc discordiis continentur in fortunas optimi cuiusque erumperent.
[48]
Haec omnia tibi accusandi viam muniebant, adipiscendi obsaepiebant. Atque ex
omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae non tacente me maxima, de qua ab homine
ingeniosissimo et copiosissimo, <Q.> Hortensio, multa gravissime dicta
sunt. Quo etiam mihi durior locus est dicendi datus ut, cum ante me et ille
dixisset et vir summa dignitate et diligentia et facultate dicendi, M. Crassus,
ego in extremo non partem aliquam agerem causae sed de tota re dicerem quod
mihi videretur. Itaque in isdem rebus fere versor et quoad possum, iudices,
occurro vestrae satietati. Sed tamen, Servi, quam te securim putas iniecisse
petitioni tuae, cum populum Romanum in eum metum adduxisti ut pertimesceret ne
consul Catilina fieret, dum tu accusationem comparares deposita atque abiecta
petitione?
[49]
Etenim te inquirere videbant, tristem ipsum, maestos amicos; observationes,
testificationes, seductiones testium, secessiones subscriptorum
animadvertebant, quibus rebus certe ipsi candidatorum <voltus>
obscuriores videri solent; Catilinam interea alacrem atque laetum, stipatum
choro iuventutis, vallatum indicibus atque sicariis, inflatum cum spe militum
<tum> conlegae mei, quem ad modum dicebat ipse, promissis, circumfluentem
colonorum Arretinorum et Faesulanorum exercitu; quam turbam dissimillimo ex
genere distinguebant homines perculsi Sullani temporis calamitate. Voltus erat
ipsius plenus furoris, oculi sceleris, sermo adrogantiae, sic ut ei iam
exploratus et domi conditus consulatus videretur. Murenam contemnebat,
Sulpicium accusatorem suum numerabat non competitorem; ei vim denuntiabat, rei
publicae minabatur.
[50]
Quibus rebus qui timor bonis omnibus iniectus sit quantaque desperatio rei
publicae, si ille factus esset, nolite a me commoneri velle; vosmet ipsi
vobiscum recordamini. Meministis enim, cum illius nefarii gladiatoris voces
percrebruissent quas habuisse in contione domestica dicebatur, cum miserorum
fidelem defensorem negasset inveniri posse nisi eum qui ipse miser esset;
integrorum et fortunatorum promissis saucios et miseros credere non oportere;
qua re qui consumpta replere, erepta reciperare vellent, spectarent quid ipse
deberet, quid possideret, quid auderet; minime timidum et valde calamitosum
esse oportere eum qui esset futurus dux et signifer calamitosorum.
[51] Tum
igitur, his rebus auditis, meministis fieri senatus consultum referente me ne
postero die comitia haberentur, ut de his rebus in senatu agere possemus.
Itaque postridie frequenti senatu Catilinam excitavi atque eum de his rebus
iussi, si quid vellet, quae ad me adlatae essent dicere. Atque ille, ut semper
fuit apertissimus, non se purgavit sed indicavit atque induit. Tum enim dixit
duo corpora esse rei publicae, unum debile infirmo capite, alterum firmum sine
capite; huic, si ita de se meritum esset, caput se vivo non defuturum.
Congemuit senatus frequens neque tamen satis severe pro rei indignitate decrevit;
nam partim ideo fortes in decernendo non erant, quia nihil timebant, partim,
quia <omnia>. Erupit e senatu triumphans gaudio quem omnino vivum illinc
exire non oportuerat, praesertim cum idem ille in eodem ordine paucis diebus
ante Catoni, fortissimo viro, iudicium minitanti ac denuntianti respondisset,
si quod esset in suas fortunas incendium excitatum, id se non aqua sed ruina
restincturum.
[52] His
tum rebus commotus et quod homines iam tum coniuratos cum gladiis in campum
deduci a Catilina sciebam, descendi in campum cum firmissimo praesidio
fortissimorum virorum et cum illa lata insignique lorica, non quae me
tegeret--etenim sciebam Catilinam non latus aut ventrem sed caput et collum
solere petere--verum ut omnes boni animadverterent et, cum in metu et periculo
consulem viderent, id quod est factum, ad opem praesidiumque concurrerent.
Itaque cum te, Servi, remissiorem in petendo putarent, Catilinam et spe et
cupiditate inflammatum viderent, omnes qui illam ab re publica pestem depellere
cupiebant ad Murenam se statim contulerunt.
[53]
Magna est autem comitiis consularibus repentina voluntatum inclinatio,
praesertim cum incubuit ad virum bonum et multis aliis adiumentis petitionis
ornatum. Qui cum honestissimo patre atque maioribus, modestissima adulescentia,
clarissima legatione, praetura probata in iure, grata in munere, ornata in
provincia petisset diligenter, et ita petisset ut neque minanti cederet neque
cuiquam minaretur, huic mirandum est magno adiumento Catilinae subitam spem
consulatus adipiscendi fuisse?
[54]
Nunc mihi tertius ille locus est relictus orationis, de ambitus criminibus,
perpurgatus ab eis qui ante me dixerunt, a me, quoniam ita Murena voluit,
retractandus; quo in loco <C.> Postumo, familiari meo, ornatissimo viro,
de divisorum indiciis et de deprehensis pecuniis, adulescenti ingenioso et
bono, Ser. Sulpicio, de equitum centuriis, M. Catoni, homini in omni virtute
excellenti, de ipsius accusatione, de senatus consulto, de re publica
respondebo.
[55] Sed
pauca quae meum animum repente moverunt prius de L. Murenae fortuna conquerar.
Nam cum saepe antea, iudices, et ex aliorum miseriis et ex meis curis
laboribusque cotidianis fortunatos eos homines iudicarem qui remoti a studiis
ambitionis otium ac tranquillitatem vitae secuti sunt, tum vero in his L.
Murenae tantis tamque improvisis periculis ita sum animo adfectus ut non queam
satis neque communem omnium nostrum condicionem neque huius eventum fortunamque
miserari. Qui primum, dum ex honoribus continuis familiae maiorumque suorum
unum ascendere gradum dignitatis conatus est, venit in periculum ne et ea quae
<ei> relicta, et haec quae ab ipso parta sunt amittat, deinde propter
studium novae laudis etiam in veteris fortunae discrimen adducitur.
[56]
Quae cum sunt gravia, iudices, tum illud acerbissimum est quod habet eos
accusatores, non qui odio inimicitiarum ad accusandum, sed qui studio accusandi
ad inimicitias descenderint. Nam ut omittam Servium Sulpicium quem intellego
non iniuria L. Murenae sed honoris contentione permotum, accusat paternus
amicus, C. Postumus, vetus, ut ait ipse, vicinus ac necessarius, qui
necessitudinis causas compluris protulit, simultatis nullam commemorare potuit.
Accusat Ser. Sulpicius, sodalis filius, cuius ingenio paterni omnes necessarii
munitiores esse debebant. Accusat M. Cato qui cum a Murena nulla re umquam
alienus fuit, tum ea condicione nobis erat in hac civitate natus ut eius opes,
ut ingenium praesidio multis etiam alienis, exitio vix cuiquam inimico esse
deberet.
[57]
Respondebo igitur Postumo primum qui nescio quo pacto mihi videtur praetorius
candidatus in consularem quasi desultorius in quadrigarum curriculum incurrere.
Cuius competitores si nihil deliquerunt, dignitati eorum concessit, cum petere
destitit; sin autem eorum aliquis largitus est, expetendus amicus est qui
alienam potius iniuriam quam suam persequatur. De Postvmi criminibvs, de Servi
advlescentis.
[58]
Venio nunc ad M. Catonem, quod est fundamentum ac robur totius accusationis;
qui tamen ita gravis est accusator et vehemens ut multo magis eius auctoritatem
quam criminationem pertimescam. In quo ego accusatore, iudices, primum illud
deprecabor ne quid L. Murenae dignitas illius, ne quid exspectatio tribunatus,
ne quid totius vitae splendor et gravitas noceat, denique ne ea soli huic
obsint bona M. Catonis quae ille adeptus est ut multis prodesse possit. Bis
consul fuerat P. Africanus et duos terrores huius imperi, Carthaginem
Numantiamque, deleverat cum accusavit L. Cottam. Erat in <eo> summa
eloquentia, summa fides, summa integritas, auctoritas tanta quanta in imperio
populi Romani quod illius opera tenebatur. Saepe hoc maiores natu dicere
audivi, hanc accusatoris eximiam vim <et> dignitatem plurimum L. Cottae
profuisse. Noluerunt sapientissimi homines qui tum rem illam iudicabant ita
quemquam cadere in iudicio ut nimiis adversarii viribus abiectus videretur.
[59]
Quid? Ser. Galbam--nam traditum memoriae <est>--nonne proavo tuo,
fortissimo atque florentissimo viro, M. Catoni, incumbenti ad eius perniciem
populus Romanus eripuit? Semper in hac civitate nimis magnis accusatorum opibus
et populus universus et sapientes ac multum in posterum prospicientes iudices
restiterunt. Nolo accusator in iudicium potentiam adferat, non vim maiorem
aliquam, non auctoritatem excellentem, non nimiam gratiam. Valeant haec omnia
ad salutem innocentium, ad opem impotentium, ad auxilium calamitosorum, in
periculo vero et in pernicie civium repudientur.
[60] Nam
si quis hoc forte dicet, Catonem descensurum ad accusandum non fuisse, nisi
prius de causa iudicasset, iniquam legem, iudices, et miseram condicionem
instituet periculis hominum, si existimabit iudicium accusatoris in reum pro
aliquo praeiudicio valere oportere. Ego tuum consilium, Cato, propter singulare
animi mei de tua virtute iudicium vituperare <non possum;> non nulla
forsitan conformare et leviter emendare possim. 'Non multa peccas,' inquit ille
fortissimo viro senior magister, 'sed peccas; te regere possum.' At ego non te;
verissime dixerim peccare te nihil neque ulla in re te esse huius modi ut
corrigendus potius quam leviter inflectendus esse videare. Finxit enim te ipsa
natura ad honestatem, gravitatem, temperantiam, magnitudinem animi, iustitiam,
ad omnis denique virtutes magnum hominem et excelsum. Accessit istuc doctrina
non moderata nec mitis sed, ut mihi videtur, paulo asperior et durior quam aut
veritas aut natura patitur.
[61] Et
quoniam non est nobis haec oratio habenda aut in imperita multitudine aut in
aliquo conventu agrestium, audacius paulo de studiis humanitatis quae et mihi
et vobis nota et iucunda sunt disputabo. In M. Catone, iudices, haec bona quae
videmus divina et egregia ipsius scitote esse propria; quae non numquam
requirimus, ea sunt omnia non a natura verum a magistro. Fuit enim quidam summo
ingenio vir, Zeno, cuius inventorum aemuli Stoici nominantur. Huius sententiae
sunt et praecepta eius modi. Sapientem gratia numquam moveri, numquam cuiusquam
delicto ignoscere; neminem misericordem esse nisi stultum et levem; viri non
esse neque exorari neque placari; solos sapientes esse, si distortissimi sint,
formosos, si mendicissimi, divites, si servitutem serviant, reges; nos autem
qui sapientes non sumus fugitivos, exsules, hostis, insanos denique esse
dicunt; omnia peccata esse paria; omne delictum scelus esse nefarium, nec minus
delinquere eum qui gallum gallinaceum, cum opus non fuerit, quam eum qui patrem
suffocaverit; sapientem nihil opinari, nullius rei paenitere, nulla in re
falli, sententiam mutare numquam.
[62] Hoc
homo ingeniosissimus, M. Cato, auctoribus eruditissimis inductus adripuit,
neque disputandi causa, ut magna pars, sed ita vivendi. Petunt aliquid
publicani; cave <ne> quicquam habeat momenti gratia. Supplices aliqui
veniunt miseri et calamitosi; sceleratus et nefarius fueris, si quicquam
misericordia adductus feceris. Fatetur aliquis se peccasse et sui delicti veniam
petit; 'nefarium est facinus ignoscere.' At leve delictum est. 'Omnia peccata
sunt paria.' Dixisti quippiam: 'fixum et statutum est.' Non re ductus es sed
opinione; 'sapiens nihil opinatur.' Errasti aliqua in re; male dici putat. Hac
ex disciplina nobis illa sunt: 'Dixi in senatu me nomen consularis candidati
delaturum.' Iratus dixisti. 'Numquam' inquit 'sapiens irascitur.' At temporis
causa. 'Improbi' inquit 'hominis <est> mendacio fallere; mutare
sententiam turpe est, exorari scelus, misereri flagitium.'
[63]
Nostri autem illi--fatebor enim, Cato, me quoque in adulescentia diffisum
ingenio meo quaesisse adiumenta doctrinae--nostri, inquam, illi a Platone et
Aristotele, moderati homines et temperati, aiunt apud sapientem valere
aliquando gratiam; viri boni esse misereri; distincta genera esse delictorum et
disparis poenas; esse apud hominem constantem ignoscendi locum; ipsum sapientem
saepe aliquid opinari quod nesciat, irasci non numquam, exorari eundem et
placari, quod dixerit interdum, si ita rectius sit, mutare, de sententia
decedere aliquando; omnis virtutes mediocritate quadam esse moderatas.
[64] Hos
ad magistros si qua te fortuna, Cato, cum ista natura detulisset, non tu quidem
vir melior esses nec fortior nec temperantior nec iustior--neque enim esse
potes--sed paulo ad lenitatem propensior. Non accusares nullis adductus
inimicitiis, nulla lacessitus iniuria, pudentissimum hominem summa dignitate
atque honestate praeditum; putares, cum in eiusdem anni custodia te atque L.
Murenam fortuna posuisset, aliquo te cum hoc rei publicae vinculo esse
coniunctum; quod atrociter in senatu dixisti, aut non dixisses aut, si
potuisses, mitiorem in partem interpretarere.
[65] Ac
te ipsum, quantum ego opinione auguror, nunc et animi quodam impetu concitatum
et vi naturae atque ingeni elatum et recentibus praeceptorum studiis flagrantem
iam usus flectet, dies leniet, aetas mitigabit. Etenim isti ipsi mihi videntur
vestri praeceptores et virtutis magistri finis officiorum paulo longius quam
natura vellet protulisse ut, cum ad ultimum animo contendissemus, ibi tamen ubi
oporteret consisteremus. 'Nihil ignoveris.' Immo aliquid, non omnia. 'Nihil
gratiae causa feceris.' Immo resistito gratiae, cum officium et fides postulabit.
'Misericordia commotus ne sis.' Etiam, in dissolvenda severitate; sed tamen est
laus aliqua humanitatis. 'In sententia permaneto.'
[66]
Vero, nisi sententiam sententia alia vicerit melior. Huiusce modi Scipio ille
fuit quem non paenitebat facere idem quod tu, habere eruditissimum hominem
Panaetium domi; cuius oratione et praeceptis, quamquam erant eadem ista quae te
delectant, tamen asperior non est factus sed, ut accepi a senibus, lenissimus.
Quis vero C. Laelio comior <fuit>, quis iucundior eodem ex studio isto,
quis illo gravior, sapientior? Possum de L. Philo, de C. Gallo dicere haec
eadem, sed te domum iam deducam tuam. Quemquamne existimas Catone, proavo tuo,
commodiorem, communiorem, moderatiorem fuisse ad omnem rationem humanitatis? De
cuius praestanti virtute cum vere graviterque diceres, domesticum te habere
dixisti exemplum ad imitandum. Est illud quidem exemplum tibi propositum domi,
sed tamen naturae similitudo illius ad te magis qui ab illo ortus es quam ad
unum quemque nostrum pervenire potuit, ad imitandum vero tam mihi propositum
exemplar illud est quam tibi. Sed si illius comitatem et facilitatem tuae
gravitati severitatique asperseris, non ista quidem erunt meliora, quae nunc
sunt optima, sed certe condita iucundius.
[67] Qua
re, ut ad id quod institui revertar, tolle mihi e causa nomen Catonis, remove
vim, praetermitte auctoritatem quae in iudiciis aut nihil valere aut ad salutem
debet valere, congredere mecum criminibus ipsis. Quid accusas, Cato, quid
adfers ad iudicium, quid arguis? Ambitum accusas; non defendo. Me reprehendis,
quod idem defendam quod lege punierim. Punivi ambitum, non innocentiam; ambitum
vero ipsum vel tecum accusabo, si voles. Dixisti senatus consultum me referente
esse factum, si mercede obviam candidatis issent, si conducti sectarentur, si
gladiatoribus volgo locus tributim et item prandia si volgo essent data, contra
legem Calpurniam factum videri. Ergo ita senatus iudicat, contra legem facta
haec videri, si facta sint; decernit quod nihil opus est, dum candidatis morem
gerit. Nam factum sit necne vehementer quaeritur; sin factum sit, quin contra
legem sit dubitare nemo potest.
[68] Est
igitur ridiculum, quod est dubium, id relinquere incertum, quod nemini dubium
potest esse, id iudicare. Atque id decernitur omnibus postulantibus candidatis,
ut ex senatus consulto neque cuius intersit, neque contra quem sit intellegi
possit. Qua re doce ab L. Murena illa esse commissa; tum egomet tibi contra
legem commissa esse concedam.
'Multi obviam prodierunt de provincia
decedenti.' Consulatum petenti solet fieri; eccui autem non proditur
revertenti? 'Quae fuit ista multitudo?' Primum, si tibi istam rationem non
possim reddere, quid habet admirationis tali viro advenienti, candidato
consulari, obviam prodisse multos? quod nisi esset factum, magis mirandum
videretur.
[69]
Quid? si etiam illud addam quod a consuetudine non abhorret, rogatos esse
multos, num aut criminosum sit aut mirandum, qua in civitate rogati infimorum
hominum filios prope de nocte ex ultima saepe urbe deductum venire soleamus, in
ea non esse gravatos homines prodire hora tertia in campum Martium, praesertim
talis viri nomine rogatos? Quid? si omnes societates venerunt quarum ex numero
multi sedent iudices; quid? si multi homines nostri ordinis honestissimi; quid?
si illa officiosissima quae neminem patitur non honeste in urbem introire tota
natio candidatorum, si denique ipse accusator noster Postumus obviam cum bene
magna caterva sua venit, quid habet ista multitudo admirationis? Omitto
clientis, vicinos, tribulis, exercitum totum Luculli qui ad triumphum per eos
dies venerat; hoc dico, frequentiam in isto officio gratuitam non modo
dignitati nullius umquam sed ne voluntati quidem defuisse.
[70] At
sectabantur multi. Doce mercede; concedam esse crimen. Hoc quidem remoto quid
reprendis? 'Quid opus est' inquit 'sectatoribus?' A me tu id quaeris, quid opus
sit eo quo semper usi sumus? Homines tenues unum habent in nostrum ordinem aut
promerendi aut referendi benefici locum, hanc in nostris petitionibus operam
atque adsectationem. Neque enim fieri potest neque postulandum est a nobis aut
ab equitibus Romanis ut suos necessarios candidatos adsectentur totos dies; a
quibus si domus nostra celebratur, si interdum ad forum deducimur, si uno
basilicae spatio honestamur, diligenter observari videmur et coli; tenuiorum
amicorum et non occupatorum est ista adsiduitas, quorum copia bonis viris et
beneficis deesse non solet.
[71]
Noli igitur eripere hunc inferiori generi hominum fructum offici, Cato; sine
eos qui omnia a nobis sperant habere ipsos quoque aliquid quod nobis tribuere
possint. Si nihil erit praeter ipsorum suffragium, tenues, etsi suffragantur,
nil valent gratia. Ipsi denique, ut solent loqui, non dicere pro nobis, non
spondere, non vocare domum suam possunt. Atque haec a nobis petunt omnia neque
ulla re alia quae a nobis consequuntur nisi opera sua compensari putant posse.
Itaque et legi Fabiae quae est de numero sectatorum, et senatus consulto quod
est L. Caesare consule factum restiterunt. Nulla est enim poena quae possit
observantiam tenuiorum ab hoc vetere instituto officiorum excludere.
[72] At
spectacula sunt tributim data et ad prandium volgo vocati. Etsi hoc factum a
Murena omnino, iudices, non est, ab eius amicis autem more et modo factum est,
tamen admonitus re ipsa recordor quantum hae conquestiones in senatu habitae
punctorum nobis, Servi, detraxerint. Quod enim tempus fuit aut nostra aut
patrum nostrorum memoria quo haec sive ambitio est sive liberalitas non fuerit
ut locus et in circo et in foro daretur amicis et tribulibus? Haec homines
tenuiores praemia commodaque a suis tribulibus vetere instituto adsequebantur *
* * *
[73]
Praefectum fabrum semel locum tribulibus suis dedisse, quid statuent in viros
primarios qui in circo totas tabernas tribulium causa compararunt? Haec omnia
sectatorum, spectaculorum, prandiorum item crimina a multitudine in tuam nimiam
diligentiam, Servi, coniecta sunt, in quibus tamen Murena ab senatus
auctoritate defenditur. Quid enim? senatus num obviam prodire crimen putat?
Non, sed mercede. Convince. Num sectari multos? Non, sed conductos. Doce. Num
locum ad spectandum dare aut <ad> prandium invitare? Minime, sed volgo,
passim. Quid est volgo? Vniversos. Non igitur, si L. Natta, summo loco
adulescens, qui et quo animo iam sit et qualis vir futurus sit videmus, in
equitum centuriis voluit esse et ad hoc officium necessitudinis et ad reliquum tempus
gratiosus, id erit eius vitrico fraudi aut crimini, nec, si virgo Vestalis,
huius propinqua et necessaria, locum suum gladiatorium concessit huic, non et
illa pie fecit et hic a culpa est remotus. Omnia haec sunt officia
necessariorum, commoda tenuiorum, munia candidatorum.
[74] At
enim agit mecum austere et Stoice Cato, negat verum esse adlici benivolentiam
cibo, negat iudicium hominum in magistratibus mandandis corrumpi voluptatibus oportere.
Ergo, ad cenam petitionis causa si quis vocat, condemnetur? 'Quippe' inquit 'tu
mihi summum imperium, tu summam auctoritatem, tu gubernacula rei publicae petas
fovendis hominum sensibus et deleniendis animis et adhibendis voluptatibus?
Vtrum lenocinium' inquit 'a grege delicatae iuventutis, an orbis terrarum
imperium a populo Romano petebas?' Horribilis oratio; sed eam usus, vita,
mores, civitas ipsa respuit. Neque tamen Lacedaemonii, auctores istius vitae
atque orationis, qui cotidianis epulis in robore accumbunt, neque vero Cretes
quorum nemo gustavit umquam cubans, melius quam Romani homines qui tempora
voluptatis laborisque dispertiunt res publicas suas retinuerunt; quorum alteri
uno adventu nostri exercitus deleti sunt, alteri nostri imperi praesidio
disciplinam suam legesque conservant.
[75] Qua
re noli, Cato, maiorum instituta quae res ipsa, quae diuturnitas imperi
comprobat nimium severa oratione reprehendere. Fuit eodem ex studio vir
eruditus apud patres nostros et honestus homo et nobilis, Q. Tubero. Is, cum
epulum Q. Maximus P. Africani, patrui sui, nomine populo Romano daret, rogatus
est a Maximo ut triclinium sterneret, cum esset Tubero eiusdem Africani sororis
filius. Atque ille, homo eruditissimus ac Stoicus, stravit pelliculis haedinis
lectulos Punicanos et euit vasa Samia, quasi vero esset Diogenes Cynicus
mortuus et non divini hominis Africani mors honestaretur; quem cum supremo eius
die Maximus laudaret, gratias egit dis immortalibus quod ille vir in hac re
publica potissimum natus esset; necesse enim fuisse ibi esse terrarum imperium
ubi ille esset. Huius in morte celebranda graviter tulit populus Romanus hanc
perversam sapientiam
[76]
Tuberonis, itaque homo integerrimus, civis optimus, cum esset L. Pauli nepos,
P. Africani, ut dixi, sororis filius, his haedinis pelliculis praetura deiectus
est. Odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit;
non amat profusas epulas, sordis et inhumanitatem multo minus; distinguit
rationem officiorum ac temporum, vicissitudinem laboris ac voluptatis. Nam quod
ais nulla re adlici hominum mentis oportere ad magistratum mandandum nisi
dignitate, hoc tu ipse in quo summa est dignitas non servas. Cur enim quemquam
ut studeat tibi, ut te adiuvet rogas? Rogas tu me ut mihi praesis, ut committam
ego me tibi. Quid tandem? istuc me rogari oportet abs te, an te potius a me ut
pro mea salute laborem periculumque suscipias?
[77]
Quid quod habes nomenclatorem? in eo quidem fallis et decipis. Nam, si nomine
appellari abs te civis tuos honestum est, turpe est eos notiores esse servo tuo
quam tibi. Sin iam noris, tamen<ne>
per monitorem appellandi sunt cum petis, quasi incertus sis? Quid quod, cum
admoneris, tamen, quasi tute noris, ita salutas? Quid, postea quam es
designatus, multo salutas neglegentius? Haec omnia ad rationem civitatis si
derigas, recta sunt; sin perpendere ad disciplinae praecepta velis, reperiantur
pravissima. Qua re nec plebi Romanae eripiendi fructus isti sunt ludorum, gladiatorum,
conviviorum, quae omnia maiores nostri comparaverunt, nec candidatis ista
benignitas adimenda est quae liberalitatem magis significat quam largitionem.
[78] At
enim te ad accusandum res publica adduxit. Credo, Cato, te isto animo atque ea
opinione venisse; sed tu imprudentia laberis. Ego quod facio, iudices, cum
amicitiae dignitatisque L. Murenae gratia facio, tum me pacis, oti, concordiae,
libertatis, salutis, vitae denique omnium nostrum causa facere clamo atque
testor. Audite, audite consulem, iudices, nihil dicam adrogantius, tantum dicam
totos dies atque noctes de re publica cogitantem! Non usque eo L. Catilina rem
publicam despexit atque contempsit ut ea copia quam secum eduxit se hanc
civitatem oppressurum arbitraretur. Latius patet illius sceleris contagio quam
quisquam putat, ad pluris pertinet. Intus, intus, inquam, est equus Troianus; a
quo numquam me consule dormientes opprimemini.
[79]
Quaeris a me ecquid ego Catilinam metuam. Nihil, et curavi ne quis metueret,
sed copias illius quas hic video dico esse metuendas; nec tam timendus est nunc
exercitus L. Catilinae quam isti qui illum exercitum deseruisse dicuntur. Non
enim deseruerunt sed ab illo in speculis atque insidiis relicti in capite atque
in cervicibus nostris restiterunt. Hi et integrum consulem et bonum imperatorem
et natura et fortuna cum rei publicae salute coniunctum deici de urbis
praesidio et de custodia civitatis vestris sententiis deturbari volunt. Quorum
ego ferrum et audaciam reieci in campo, debilitavi in foro, compressi etiam
domi meae saepe, iudices, his vos si alterum consulem tradideritis, plus multo
erunt vestris sententiis quam suis gladiis consecuti. Magni interest, iudices,
id quod ego multis repugnantibus egi atque perfeci, esse Kalendis Ianuariis in
re publica duo consules.
[80]
Nolite arbitrari, mediocribus consiliis aut usitatis viis <eos> uti. Non
lex improba, non perniciosa largitio, non auditum aliquando aliquod malum rei
publicae quaeritur. Inita sunt in hac civitate consilia, iudices, urbis
delendae, civium trucidandorum, nominis Romani exstinguendi. Atque haec cives,
cives, inquam, si eos hoc nomine appellari fas est, de patria sua et cogitant
et cogitaverunt. Horum ego cotidie consiliis occurro, audaciam debilito,
sceleri resisto. Sed moneo, iudices. In exitu iam est meus consulatus; nolite
mihi subtrahere vicarium meae diligentiae, nolite adimere eum cui rem publicam
cupio tradere incolumem ab his tantis periculis defendendam.
[81]
Atque ad haec mala, iudices, quid accedat aliud non videtis? Te, te appello,
Cato; nonne prospicis tempestatem anni tui? Iam enim <in> hesterna
contione intonuit vox perniciosa designati tribuni, conlegae tui; contra quem
multum tua mens, multum omnes boni providerunt qui te ad tribunatus petitionem
vocaverunt. Omnia quae per hoc triennium agitata sunt, iam ab eo tempore quo a
L. Catilina et Cn. Pisone initum consilium senatus interficiendi scitis esse,
in hos dies, in hos mensis, in hoc tempus erumpunt.
[82] Qui
locus est, iudices, quod tempus, qui dies, quae nox cum ego non ex istorum
insidiis ac mucronibus non solum meo sed multo etiam magis divino consilio
eripiar atque evolem? Neque isti me meo nomine interfici sed vigilantem
consulem de rei publicae praesidio demoveri volunt. Nec minus vellent, Cato, te
quoque aliqua ratione, si possent, tollere; id quod, mihi crede, et agunt et
moliuntur. Vident quantum in te sit animi, quantum ingeni, quantum
auctoritatis, quantum rei publicae praesidi; sed, cum consulari auctoritate et
auxilio spoliatam vim tribuniciam viderint, tum se facilius inermem et
debilitatum te oppressuros arbitrantur. Nam ne sufficiatur consul non timent.
Vident in tuorum potestate conlegarum fore; sperant sibi <D.> Silanum,
clarum virum, sine conlega, te sine consule, rem publicam sine praesidio obici
posse.
[83] His
tantis in rebus tantisque in periculis est tuum, M. Cato, qui mihi non tibi,
sed patriae natus esse <videris>, videre quid agatur, retinere adiutorem,
defensorem, socium in re publica, consulem non cupidum, consulem, quod maxime
tempus hoc postulat, fortuna constitutum ad amplexandum otium, scientia ad
bellum gerendum, animo et usu ad quod velis negotium <sustinendum>.
Quamquam huiusce rei potestas omnis in
vobis sita est, iudices; totam rem publicam vos in hac causa tenetis, vos
gubernatis. Si L. Catilina cum suo consilio nefariorum hominum quos secum
eduxit hac de re posset iudicare, condemnaret L. Murenam, si interficere
posset, occideret. Petunt enim rationes illius ut orbetur auxilio res publica,
ut minuatur contra suum furorem imperatorum copia, ut maior facultas tribunis
plebis detur depulso adversario seditionis ac discordiae concitandae. Idemne
igitur delecti ex amplissimis ordinibus honestissimi atque sapientissimi viri
iudicabunt quod ille importunissimus gladiator, hostis rei publicae iudicaret?
[84]
Mihi credite, iudices, in hac causa non solum de L. Murenae verum etiam de
vestra salute sententiam feretis. In discrimen extremum venimus; nihil est iam
unde nos reficiamus aut ubi lapsi resistamus. Non solum minuenda non sunt
auxilia quae habemus sed etiam nova, si fieri possit, comparanda. Hostis est
enim non apud Anienem, quod bello Punico gravissimum visum est, sed in urbe, in
foro--di immortales! sine gemitu hoc dici non potest--non nemo etiam in illo
sacrario rei publicae, in ipsa, inquam, curia non nemo hostis est. Di faxint ut
meus conlega, vir fortissimus, hoc Catilinae nefarium latrocinium armatus
opprimat! ego togatus vobis bonisque omnibus adiutoribus hoc quod conceptum res
publica periculum parturit consilio discutiam et comprimam.
[85] Sed
quid tandem fiet, si haec elapsa de manibus nostris in eum annum qui
consequitur redundarint? Vnus erit consul, et is non in administrando bello sed
in sufficiendo conlega occupatus. Hunc iam qui impedituri sint * * * illa
pestis immanis importuna Catilinae prorumpet, qua po * * * minatur; in agros
suburbanos repente advolabit; versabitur <in urbe> furor, in curia timor,
in foro coniuratio, in campo exercitus, in agris vastitas; omni autem in sede
ac loco ferrum flammamque metuemus. Quae iam diu comparantur, eadem ista omnia,
si ornata suis praesidiis erit res publica, facile et magistratuum consiliis et
privatorum diligentia comprimentur.
[86]
Quae cum ita sint, iudices, primum rei publicae causa, qua nulla res cuiquam
potior debet esse, vos pro mea summa et vobis cognita in re publica diligentia
moneo, pro auctoritate consulari hortor, pro magnitudine periculi obtestor, ut
otio, ut paci, ut saluti, ut vitae vestrae et ceterorum civium consulatis;
deinde ego idem et defensoris et amici officio adductus oro atque obsecro,
iudices, ut ne hominis miseri et cum corporis morbo tum animi dolore confecti,
L. Murenae, recentem gratulationem nova lamentatione obruatis. Modo maximo
beneficio populi Romani ornatus fortunatus videbatur, quod primus in familiam
veterem, primus in municipium antiquissimum consulatum attulisset; nunc idem
<in> squalore et sordibus, confectus morbo, lacrimis ac maerore perditus
vester est supplex, iudices, vestram fidem obtestatur, <vestram>
misericordiam implorat, vestram potestatem ac vestras opes intuetur.
[87]
Nolite, per deos immortalis! iudices, hac eum cum re qua se honestiorem fore
putavit etiam ceteris ante partis honestatibus atque omni dignitate fortunaque
privare. Atque ita vos L. Murena, iudices, orat atque obsecrat, si iniuste
neminem laesit, si nullius auris voluntatemve violavit, si nemini, ut levissime
dicam, odio nec domi nec militiae fuit, sit apud vos modestiae locus, sit
demissis hominibus perfugium, sit auxilium pudori. Misericordiam spoliatio
consulatus magnam habere debet, iudices; una enim eripiuntur cum consulatu
omnia; invidiam vero his temporibus habere consulatus ipse nullam potest;
obicitur enim contionibus seditiosorum, insidiis coniuratorum, telis Catilinae,
ad omne denique periculum atque ad omnem iniuriam solus opponitur.
[88] Qua
re quid invidendum Murenae aut cuiquam nostrum sit in hoc praeclaro consulatu
non video, iudices; quae vero miseranda sunt, ea et mihi ante oculos versantur
et vos videre et perspicere potestis. Si, quod Iuppiter omen avertat! hunc
vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem
clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua
gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? An ad
matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita
est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat?
[89] Sed
quid eius matrem aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et
omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in exsilium miser?
Quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitus duxit,
res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem
cum ignominia reverti. An se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia
Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem
lugentem, maerentem, exsulem videat? In ea porro provincia quo animo C. Murenam
fratrem suum aspiciet? Qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque
lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cum, quibus in
locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque
celebrassent et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerent,
repente exstiterit ipse nuntius suae calamitatis!
[90] Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima
<a> mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi
Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date
patri mortuo, date generi et familiae, date etiam Lanuvio, municipio
honestissimo, quod in hac tota <causa> frequens maestumque vidistis.
Nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse
est, domesticum et suum consulem potissimum avellere. Quem ego vobis, si quid
habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul
consulem, iudices, ita commendo <ut> cupidissimum oti, studiosissimum
bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic
coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et
spondeam.
|