Pro Plancio
[I] [1] Cum
propter egregiam et singularem Cn. Planci, iudices, in mea salute custodienda
fidem tam multos et bonos viros eius honori viderem esse fautores, capiebam
animo non mediocrem voluptatem quod, cuius officium mihi saluti fuisset, ei
meorum temporum memoriam suffragari videbam. Cum autem audirem meos partim
inimicos, partim invidos huic accusationi esse fautores, eandemque rem
adversariam esse in iudicio Cn. Plancio quae in petitione fuisset adiutrix,
dolebam, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset
infestior quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio
custodiaque texisset.
[2] nunc autem vester,
iudices, conspectus et consessus iste reficit et recreat mentem meam, cum
intueor et contemplor unum quemque vestrum. video enim hoc in numero neminem
cui mea salus non cara fuerit, cuius non exstet in me summum meritum, cui non
sim obstrictus memoria benefici sempiterna. itaque non extimesco ne Cn. Plancio
custodia meae salutis apud eos obsit qui me ipsi maxime salvum videre
voluerunt, saepiusque, iudices, mihi venit in mentem admirandum esse M.
Laterensem, hominem studiosissimum et dignitatis et salutis meae, reum sibi
hunc potissimum delegisse quam metuendum ne vobis id ille magna ratione fecisse
videatur.
[3] quamquam mihi non
sumo tantum neque adrogo, iudices, ut Cn. Plancium suis erga me meritis
impunitatem consecutum putem. Nisi eius integerrimam vitam, modestissimos
mores, summam fidem, continentiam, pietatem, innocentiam ostendero, nihil de
poena recusabo; sin omnia praestitero quae sunt a bonis viris exspectanda,
petam, iudices, a vobis ut, cuius misericordia salus mea custodita sit, ei vos
vestram misericordiam me deprecante tribuatis. equidem ad reliquos labores,
quos in hac causa maiores suscipio quam in ceteris, etiam hanc molestiam
adsumo, quod mihi non solum pro Cn. Plancio dicendum est, cuius ego salutem non
secus ac meam tueri debeo, sed etiam pro me ipso, de quo accusatores plura
paene quam de re reoque dixerunt.
|