[II] [4]
quamquam, iudices, si quid est in me ipso ita reprehensum ut id ab hoc
seiunctum sit, non me id magno opere conturbat; non enim timeo ne, quia perraro
grati homines reperiantur, idcirco, cum me nimium gratum illi esse dicant, id
mihi criminosum esse possit. quae vero ita sunt agitata ab illis ut aut merita
Cn. Planci erga me minora esse dicerent quam a me ipso praedicarentur, aut, si
essent summa, negarent ea tamen ita magni ut ego putarem ponderis apud vos esse
debere, haec mihi sunt tractanda, iudices, et modice, ne quid ipse offendam, et
tum denique cum respondero criminibus, ne non tam innocentia reus sua quam
recordatione meorum temporum defensus esse videatur.
[5] sed mihi in causa
facili atque explicata perdifficilis, iudices, et lubrica defensionis ratio
proponitur. nam, si tantum modo mihi necesse esset contra Laterensem dicere,
tamen id ipsum esset in tanto usu nostro tantaque amicitia molestum. vetus est
enim lex illa iustae veraeque amicitiae quae mihi cum illo iam diu est, ut idem
amici semper velint, neque est ullum amicitiae certius vinculum quam consensus
et societas consiliorum et voluntatum. mihi autem non id est in hac re
molestissimum, contra illum dicere, sed multo illud magis quod in ea causa
contra dicendum est in qua quaedam hominum ipsorum videtur facienda esse
contentio.
[6] quaerit enim
Laterensis atque hoc uno maxime urget qua se virtute, qua laude Plancius, qua
dignitate superarit. ita, si cedo illius ornamentis, quae multa et magna sunt,
non solum huius dignitatis iactura facienda est sed etiam largitionis
recipienda suspicio est; sin hunc illi antepono, contumeliosa habenda est
oratio, et dicendum est id quod ille me flagitat, Laterensem a Plancio
dignitate esse superatum. ita aut amicissimi hominis existimatio offendenda
est, si illam accusationis condicionem sequar, aut optime de me meriti salus
deserenda.
|