[III] sed ego, Laterensis, caecum me et
praecipitem ferri confitear in causa, si te aut a Plancio aut ab ullo dignitate
potuisse superari dixero. itaque discedam ab ea contentione ad quam tu me vocas
et veniam ad illam ad quam me causa ipsa deducit.
[7] quid? tu in
magistratibus dignitatis iudicem putas esse populum? fortasse non numquam est;
utinam vero semper esset! sed est perraro et, si quando est, in eis
magistratibus est mandandis quibus salutem suam committi putat; his levioribus
comitiis diligentia et gratia petitorum honos paritur, non eis ornamentis quae
esse in te videmus. nam quod ad populum pertinet, semper dignitatis iniquus iudex
est qui aut invidet aut favet. quamquam nihil potes in te, Laterensis,
constituere quod sit proprium laudis tuae quin id tibi sit commune cum Plancio.
[8] sed hoc totum
agetur alio loco; nunc tantum disputo de iure populi, qui et potest et solet
non numquam dignos praeterire; nec, si a populo praeteritus est quem non
oportuit, a iudicibus condemnandus est qui praeteritus non est. nam, si ita
esset, quod patres apud maiores nostros tenere non potuerunt, ut reprehensores
essent comitiorum, id haberent iudices, quod multo etiam minus esset ferendum.
tum enim magistratum non gerebat is qui ceperat, si patres auctores non erant
facti; nunc postulatur a vobis ut eius exitio qui creatus sit iudicium populi
Romani reprendatis. itaque iam quoniam qua nolui ianua sum ingressus in causam,
sperare videor tantum afuturam esse orationem meam a minima suspicione
offensionis tuae, te ut potius obiurgem, quod iniquum in discrimen adducas
dignitatem tuam, quam ut eam ego ulla contumelia coner attingere.
|