[IV] [9] tu
continentiam, tu industriam, tu animum in rem publicam, tu virtutem, tu
innocentiam, tu fidem, tu labores tuos, quod aedilis non sis factus, fractos
esse et abiectos et repudiatos putas? vide tandem, Laterensis, quantum ego a te
dissentiam. si me dius fidius decem soli essent in civitate viri boni,
sapientes, iusti, graves, qui te indignum aedilitate iudicavissent, gravius de
te iudicatum putarem quam est hoc quod tu metuis ne a populo iudicatum esse
videatur. non enim comitiis iudicat semper populus, sed movetur plerumque
gratia, cedit precibus, facit eos a quibus est maxime ambitus, denique, etiam
si iudicat, non dilectu aliquo aut sapientia ducitur ad iudicandum, sed impetu
non numquam et quadam etiam temeritate. non est enim consilium in volgo, non
ratio, non discrimen, non diligentia, semperque sapientes ea quae populus
fecisset ferenda, non semper laudanda dixerunt. qua re, cum te aedilem fieri
oportuisse dicis, populi culpam, non competitoris accusas.
[10] Vt fueris dignior
quam Plancius—de quo ipso tecum ita contendam paulo post ut conservem
dignitatem tuam—sed ut fueris dignior, non competitor a quo es victus, sed
populus a quo es praeteritus, in culpa est. in quo illud primum debes putare,
comitiis, praesertim aediliciis, studium esse populi, non iudicium; eblandita
illa, non enucleata esse suffragia; eos qui suffragium ferant, quid cuique ipsi
debeant considerare saepius quam quid cuique a re publica debeatur. sin autem
mavis esse iudicium, non tibi id rescindendum est sed ferendum.
|