[V] [12]
venio iam ad ipsius populi partis ut illius contra te oratione potius quam mea
disputem. qui si tecum congrediatur et si una loqui voce possit, haec dicat:
'ego tibi, Laterensis, Plancium non anteposui sed, cum essetis aeque boni viri,
meum beneficium ad eum potius detuli qui a me contenderat quam ad eum qui mihi
non nimis submisse supplicarat.' respondebis, credo, te splendore et vetustate
familiae fretum non valde ambiendum putasse. at vero te ille ad sua instituta
suorumque maiorum exempla revocabit; semper se dicet rogari voluisse, semper
sibi supplicari; se M. Seium, qui ne equestrem quidem splendorem incolumem a
calamitate iudici retinere potuisset, homini nobilissimo, innocentissimo,
eloquentissimo, M. Pisoni, praetulisse; praeposuisse se Q. Catulo, summa in familia
nato, sapientissimo et sanctissimo viro, non dico C. Serranum, stultissimum
hominem—fuit enim tamen nobilis—non C. Fimbriam, novum hominem—fuit enim et
animi satis magni et consili—sed Cn. Mallium, non solum ignobilem verum sine
virtute, sine ingenio, vita etiam contempta ac sordida. 'desiderarunt te,'
inquit, 'oculi mei, cum tu esses Cyrenis;
[13] me enim quam
socios tua frui virtute malebam, et quo plus intererat, eo plus aberat a me,
cum te non videbam. deinde sitientem me virtutis tuae deseruisti ac reliquisti.
coeperas enim petere tribunatum pl. temporibus eis quae istam eloquentiam et
virtutem requirebant; quam petitionem cum reliquisses, si hoc indicasti, tanta
in tempestate te gubernare non posse, de virtute tua dubitavi, si nolle, de
voluntate; sin, quod magis intellego, temporibus te aliis reservasti, ego
quoque,' inquiet populus Romanus, 'ad ea te tempora revocavi ad quae tu te ipse
servaras. pete igitur eum magistratum in quo mihi magnae utilitati esse possis;
aediles quicumque erunt, idem mihi sunt ludi parati; tribuni pl. permagni
interest qui sint. qua re aut redde mihi quod ostenderas, aut si, quod mea
minus interest, id te magis forte delectat, reddam tibi istam aedilitatem etiam
neglegenter petenti, sed amplissimos honores ut pro dignitate tua consequare,
condiscas censeo mihi paulo diligentius supplicare.'
|