Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Pro Plancio

IntraText CT - Text

  • VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

[VI] [14] haec populi oratio est, mea vero, Laterensis, haec: qua re victus sis non debere iudicem quaerere, modo ne largitione sis victus. nam si, quotienscumque praeteritus erit is qui non debuerit praeteriri, totiens oportebit eum qui factus erit condemnari, nihil iam est quod populo supplicetur, nihil quod diribitio, nihil quod renuntiatio suffragiorum exspectetur. simul ut qui sint professi videro, dicam: 'hic familia consulari est, ille praetoria;

[15] reliquos video esse ex equestri loco; sunt omnes sine macula, sunt omnes aeque boni viri atque integri, sed servari necesse est gradus; cedat consulari generi praetorium, ne contendat cum praetorio nomine equester locus.' sublata sunt studia, exstinctae suffragationes, nullae contentiones, nulla libertas populi in mandandis magistratibus, nulla exspectatio suffragiorum; nihil, ut plerumque evenit, praeter opinionem accidet, nulla erit posthac varietas comitiorum. sin hoc persaepe accidit ut et factos aliquos et non factos esse miremur, si campus atque illae undae comitiorum, ut mare profundum et immensum, sic effervescunt quodam quasi aestu ut ad alios accedant, ab aliis autem recedant, tamen nos <in> impetu studiorum et motu temeritatis modum aliquem et consilium et rationem requiremus?

[16] qua re noli me ad contentionem vestrum vocare, Laterensis. etenim si populo grata est tabella, quae frontis aperit hominum, mentis tegit datque eam libertatem ut quod velint faciant, promittant autem quod rogentur, cur tu id in iudicio ut fiat exprimis quod non fit in campo? 'hic quam ille dignior' perquam grave est dictu. quo modo igitur est aequius? sic credo, quod agitur, quod satis est iudici: 'hic factus est.' 'cur iste potius quam ego?' vel nescio vel non dico vel denique quod mihi gravissimum esset, si dicerem, sed impune tamen deberem dicere: 'non recte.' nam quid adsequerere, si illa extrema defensione uterer, populum quod voluisset fecisse, non quod debuisset?




Previous - Next

Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License