[VIII] [19] tu
es e municipio antiquissimo Tusculano, ex quo sunt plurimae familiae
consulares, in quibus est etiam Iuventia —tot ex reliquis municipiis omnibus
non sunt—hic est e praefectura Atinati non tam prisca, non tam honorata, non
tam suburbana. quantum interesse vis ad rationem petendi? primum utrum magis
favere putas Atinatis an Tusculanos suis? alteri—scire enim hoc propter
vicinitatem facile possum—cum huius ornatissimi atque optimi viri, Cn.
Saturnini, patrem aedilem, cum praetorem viderunt, quod primus ille non modo in
eam familiam sed etiam in praefecturam illam sellam curulem attulisset,
mirandum in modum laetati sunt; alteros—credo, quia refertum est municipium consularibus,
nam malivolos non esse certo scio—numquam intellexi vehementius suorum honore
laetari. habemus hoc nos, habent nostra municipia.
[20] quid ego de me, de
fratre meo loquar? quorum honoribus agri ipsi prope dicam montesque faverunt.
num quando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute principe,
num de Ti. Coruncanio municipe suo, num de tot Fulviis gloriari? verbum nemo
facit. at in quemcumque Arpinatem incideris, etiam si nolis, erit tamen tibi
fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum. primum igitur
hic habuit studia suorum ardentia, tu tanta quanta in hominibus iam saturatis
honoribus esse potuerunt.
[21] deinde tui
municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci, si quidem
cum Atinatibus conferantur; huius praefectura plena virorum fortissimorum, sic
ut nulla tota Italia frequentior dici possit; quam quidem nunc multitudinem
videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis. hi tot equites Romani,
tot tribuni aerarii—nam plebem a iudicio dimisimus, quae cuncta comitiis
adfuit— quid roboris, quid dignitatis huius petitioni attulerunt? non
<modo> enim tribum Teretinam, de qua dicam alio loco, sed dignitatem, sed
oculorum coniectum, sed solidam et robustam et adsiduam frequentiam praebuerunt.
nam municipia coniunctione etiam vicinitatis vehementer moventur.
|